|
1. Praemittit autem huic operi philosophus prooemium, in quo sigillatim
exponit ea, quae in hoc libro sunt tractanda. Et quia omnis scientia
praemittit ea, quae de principiis sunt; partes autem compositorum sunt
eorum principia; ideo oportet intendenti tractare de enunciatione
praemittere de partibus eius. Unde dicit: primum oportet
constituere, idest definire quid sit nomen et quid sit verbum. In
Graeco habetur, primum oportet poni et idem significat. Quia enim
demonstrationes definitiones praesupponunt, ex quibus concludunt,
merito dicuntur positiones. Et ideo praemittuntur hic solae
definitiones eorum, de quibus agendum est: quia ex definitionibus alia
cognoscuntur.
2. Si
quis autem quaerat, cum in libro praedicamentorum de simplicibus dictum
sit, quae fuit necessitas ut hic rursum de nomine et verbo
determinaretur; ad hoc dicendum quod simplicium dictionum triplex
potest esse consideratio. Una quidem, secundum quod absolute
significant simplices intellectus, et sic earum consideratio pertinet
ad librum praedicamentorum. Alio modo, secundum rationem, prout sunt
partes enunciationis; et sic determinatur de eis in hoc libro; et ideo
traduntur sub ratione nominis et verbi: de quorum ratione est quod
significent aliquid cum tempore vel sine tempore, et alia huiusmodi,
quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt
enunciationem. Tertio modo, considerantur secundum quod ex eis
constituitur ordo syllogisticus, et sic determinatur de eis sub ratione
terminorum in libro priorum.
3.
Potest iterum dubitari quare, praetermissis aliis orationis partibus,
de solo nomine et verbo determinet. Ad quod dicendum est quod, quia
de simplici enunciatione determinare intendit, sufficit ut solas illas
partes enunciationis pertractet, ex quibus ex necessitate simplex
oratio constat. Potest autem ex solo nomine et verbo simplex
enunciatio fieri, non autem ex aliis orationis partibus sine his; et
ideo sufficiens ei fuit de his duabus determinare. Vel potest dici
quod sola nomina et verba sunt principales orationis partes. Sub
nominibus enim comprehenduntur pronomina, quae, etsi non nominant
naturam, personam tamen determinant, et ideo loco nominum ponuntur:
sub verbo vero participium, quod consignificat tempus: quamvis et cum
nomine convenientiam habeat. Alia vero sunt magis colligationes
partium orationis, significantes habitudinem unius ad aliam, quam
orationis partes; sicut clavi et alia huiusmodi non sunt partes navis,
sed partium navis coniunctiones.
4. His
igitur praemissis quasi principiis, subiungit de his, quae pertinent
ad principalem intentionem, dicens: postea quid negatio et quid
affirmatio, quae sunt enunciationis partes: non quidem integrales,
sicut nomen et verbum (alioquin oporteret omnem enunciationem ex
affirmatione et negatione compositam esse), sed partes subiectivae,
idest species. Quod quidem nunc supponatur, posterius autem
manifestabitur.
5. Sed
potest dubitari: cum enunciatio dividatur in categoricam et
hypotheticam, quare de his non facit mentionem, sicut de affirmatione
et negatione. Et potest dici quod hypothetica enunciatio ex pluribus
categoricis componitur. Unde non differunt nisi secundum differentiam
unius et multi. Vel potest dici, et melius, quod hypothetica
enunciatio non continet absolutam veritatem, cuius cognitio requiritur
in demonstratione, ad quam liber iste principaliter ordinatur; sed
significat aliquid verum esse ex suppositione: quod non sufficit in
scientiis demonstrativis, nisi confirmetur per absolutam veritatem
simplicis enunciationis. Et ideo Aristoteles praetermisit tractatum
de hypotheticis enunciationibus et syllogismis. Subdit autem, et
enunciatio, quae est genus negationis et affirmationis; et oratio,
quae est genus enunciationis.
6. Si
quis ulterius quaerat, quare non facit ulterius mentionem de voce,
dicendum est quod vox est quoddam naturale; unde pertinet ad
considerationem naturalis philosophiae, ut patet in secundo de anima,
et in ultimo de generatione animalium. Unde etiam non est proprie
orationis genus, sed assumitur ad constitutionem orationis, sicut res
naturales ad constitutionem artificialium.
7.
Videtur autem ordo enunciationis esse praeposterus: nam affirmatio
naturaliter est prior negatione, et iis prior est enunciatio, sicut
genus; et per consequens oratio enunciatione. Sed dicendum quod,
quia a partibus inceperat enumerare, procedit a partibus ad totum.
Negationem autem, quae divisionem continet, eadem ratione praeponit
affirmationi, quae consistit in compositione: quia divisio magis
accedit ad partes, compositio vero magis accedit ad totum. Vel potest
dici, secundum quosdam, quod praemittitur negatio, quia in iis quae
possunt esse et non esse, prius est non esse, quod significat
negatio, quam esse, quod significat affirmatio. Sed tamen, quia
sunt species ex aequo dividentes genus, sunt simul natura; unde non
refert quod eorum praeponatur.
|
|