|
1.
Quia philosophus dixerat oppositionem affirmationis et negationis esse
contradictionem, quae est eiusdem de eodem, consequenter intendit
distinguere diversas oppositiones affirmationis et negationis, ut
cognoscatur quae sit vera contradictio. Et circa hoc duo facit:
primo, praemittit quamdam divisionem enunciationum necessariam ad
praedictam differentiam oppositionum assignandam; secundo, manifestat
propositum; ibi: si ergo universaliter et cetera. Praemittit autem
divisionem enunciationum quae sumitur secundum differentiam subiecti.
Unde circa primum duo facit: primo, dividit subiectum enunciationum;
secundo, concludit divisionem enunciationum, ibi: necesse est
enunciare et cetera.
2.
Subiectum autem enunciationis est nomen vel aliquid loco nominis
sumptum. Nomen autem est vox significativa ad placitum simplicis
intellectus, quod est similitudo rei; et ideo subiectum enunciationis
distinguit per divisionem rerum, et dicit quod rerum quaedam sunt
universalia, quaedam sunt singularia. Manifestat autem membra
divisionis dupliciter: primo quidem per definitionem, quia universale
est quod est aptum natum de pluribus praedicari, singulare vero quod
non est aptum natum praedicari de pluribus, sed de uno solo; secundo,
manifestat per exemplum cum subdit quod homo est universale, Plato
autem singulare.
3.
Accidit autem dubitatio circa hanc divisionem, quia, sicut probat
philosophus in VII metaphysicae, universale non est aliquid extra
res existens. Item, in praedicamentis dicitur quod secundae
substantiae non sunt nisi in primis, quae sunt singulares. Non ergo
videtur esse conveniens divisio rerum per universalia et singularia:
quia nullae res videntur esse universales, sed omnes sunt singulares.
4.
Dicendum est autem quod hic dividuntur res secundum quod significantur
per nomina, quae subiiciuntur in enunciationibus: dictum est autem
supra quod nomina non significant res nisi mediante intellectu; et ideo
oportet quod divisio ista rerum accipiatur secundum quod res cadunt in
intellectu. Ea vero quae sunt coniuncta in rebus intellectus potest
distinguere, quando unum eorum non cadit in ratione alterius. In
qualibet autem re singulari est considerare aliquid quod est proprium
illi rei, in quantum est haec res, sicut Socrati vel Platoni in
quantum est hic homo; et aliquid est considerare in ea, in quo
convenit cum aliis quibusdam rebus, sicut quod Socrates est animal,
aut homo, aut rationalis, aut risibilis, aut albus. Quando igitur
res denominatur ab eo quod convenit illi soli rei in quantum est haec
res, huiusmodi nomen dicitur significare aliquid singulare; quando
autem denominatur res ab eo quod est commune sibi et multis aliis,
nomen huiusmodi dicitur significare universale, quia scilicet nomen
significat naturam sive dispositionem aliquam, quae est communis
multis. Quia igitur hanc divisionem dedit de rebus non absolute
secundum quod sunt extra animam, sed secundum quod referuntur ad
intellectum, non definivit universale et singulare secundum aliquid
quod pertinet ad rem, puta si diceret quod universale extra animam,
quod pertinet ad opinionem Platonis, sed per actum animae
intellectivae, quod est praedicari de multis vel de uno solo.
5. Est
autem considerandum quod intellectus apprehendit rem intellectam
secundum propriam essentiam, seu definitionem: unde et in III de
anima dicitur quod obiectum proprium intellectus est quod quid est.
Contingit autem quandoque quod propria ratio alicuius formae
intellectae non repugnat ei quod est esse in pluribus, sed hoc
impeditur ab aliquo alio, sive sit aliquid accidentaliter adveniens,
puta si omnibus hominibus morientibus unus solus remaneret, sive sit
propter conditionem materiae, sicut est unus tantum sol, non quod
repugnet rationi solari esse in pluribus secundum conditionem formae
ipsius, sed quia non est alia materia susceptiva talis formae; et ideo
non dixit quod universale est quod praedicatur de pluribus, sed quod
aptum natum est praedicari de pluribus.
6. Cum
autem omnis forma, quae nata est recipi in materia quantum est de se,
communicabilis sit multis materiis; dupliciter potest contingere quod
id quod significatur per nomen, non sit aptum natum praedicari de
pluribus. Uno modo, quia nomen significat formam secundum quod
terminata est ad hanc materiam, sicut hoc nomen Socrates vel Plato,
quod significat naturam humanam prout est in hac materia. Alio modo,
secundum quod nomen significat formam, quae non est nata in materia
recipi, unde oportet quod per se remaneat una et singularis; sicut
albedo, si esset forma non existens in materia, esset una sola, unde
esset singularis: et propter hoc philosophus dicit in VII
Metaphys. quod si essent species rerum separatae, sicut posuit
Plato, essent individua.
7.
Potest autem obiici quod hoc nomen Socrates vel Plato est natum de
pluribus praedicari, quia nihil prohibet multos esse, qui vocentur hoc
nomine. Sed ad hoc patet responsio, si attendantur verba
Aristotelis. Ipse enim non divisit nomina in universale et
particulare, sed res. Et ideo intelligendum est quod universale
dicitur quando, non solum nomen potest de pluribus praedicari, sed
id, quod significatur per nomen, est natum in pluribus inveniri; hoc
autem non contingit in praedictis nominibus: nam hoc nomen Socrates
vel Plato significat naturam humanam secundum quod est in hac materia.
Si vero hoc nomen imponatur alteri homini significabit naturam humanam
in alia materia; et sic eius erit alia significatio; unde non erit
universale, sed aequivocum.
8.
Deinde cum dicit: necesse est autem enunciare etc., concludit
divisionem enunciationis. Quia enim semper enunciatur aliquid de
aliqua re; rerum autem quaedam sunt universalia, quaedam singularia;
necesse est quod quandoque enuncietur aliquid inesse vel non inesse
alicui universalium, quandoque vero alicui singularium. Et est
suspensiva constructio usque huc, et est sensus: quoniam autem sunt
haec quidem rerum etc., necesse est enunciare et cetera.
9. Est
autem considerandum quod de universali aliquid enunciatur quatuor
modis. Nam universale potest uno modo considerari quasi separatum a
singularibus, sive per se subsistens, ut Plato posuit, sive,
secundum sententiam Aristotelis, secundum esse quod habet in
intellectu. Et sic potest ei aliquid attribui dupliciter. Quandoque
enim attribuitur ei sic considerato aliquid, quod pertinet ad solam
operationem intellectus, ut si dicatur quod homo est praedicabile de
multis, sive universale, sive species. Huiusmodi enim intentiones
format intellectus attribuens eas naturae intellectae, secundum quod
comparat ipsam ad res, quae sunt extra animam. Quandoque vero
attribuitur aliquid universali sic considerato, quod scilicet
apprehenditur ab intellectu ut unum, tamen id quod attribuitur ei non
pertinet ad actum intellectus, sed ad esse, quod habet natura
apprehensa in rebus, quae sunt extra animam, puta si dicatur quod homo
est dignissima creaturarum. Hoc enim convenit naturae humanae etiam
secundum quod est in singularibus. Nam quilibet homo singularis
dignior est omnibus creaturis irrationalibus; sed tamen omnes homines
singulares non sunt unus homo extra animam, sed solum in acceptione
intellectus; et per hunc modum attribuitur ei praedicatum, scilicet ut
uni rei. Alio autem modo attribuitur universali, prout est in
singularibus, et hoc dupliciter. Quandoque quidem ratione ipsius
naturae universalis, puta cum attribuitur ei aliquid quod ad essentiam
eius pertinet, vel quod consequitur principia essentialia; ut cum
dicitur, homo est animal, vel homo est risibilis. Quandoque autem
attribuitur ei aliquid ratione singularis in quo invenitur, puta cum
attribuitur ei aliquid quod pertinet ad actionem individui; ut cum
dicitur, homo ambulat. Singulari autem attribuitur aliquid
tripliciter: uno modo, secundum quod cadit in apprehensione; ut cum
dicitur, Socrates est singulare, vel praedicabile de uno solo.
Quandoque autem, ratione naturae communis; ut cum dicitur, Socrates
est animal. Quandoque autem, ratione sui ipsius; ut cum dicitur,
Socrates ambulat. Et totidem etiam modis negationes variantur: quia
omne quod contingit affirmare, contingit negare, ut supra dictum est.
10.
Est autem haec tertia divisio enunciationis quam ponit philosophus.
Prima namque fuit quod enunciationum quaedam est una simpliciter,
quaedam vero coniunctione una. Quae quidem est divisio analogi in ea
de quibus praedicatur secundum prius et posterius: sic enim unum
dividitur secundum prius in simplex et per posterius in compositum.
Alia vero fuit divisio enunciationis in affirmationem et negationem.
Quae quidem est divisio generis in species, quia sumitur secundum
differentiam praedicati ad quod fertur negatio; praedicatum autem est
pars formalis enunciationis; et ideo huiusmodi divisio dicitur
pertinere ad qualitatem enunciationis, qualitatem, inquam,
essentialem, secundum quod differentia significat quale quid. Tertia
autem est huiusmodi divisio, quae sumitur secundum differentiam
subiecti, quod praedicatur de pluribus vel de uno solo, et ideo
dicitur pertinere ad quantitatem enunciationis, nam et quantitas
consequitur materiam.
11.
Deinde cum dicit: si ergo universaliter etc., ostendit quomodo
enunciationes diversimode opponantur secundum diversitatem subiecti.
Et circa hoc duo facit: primo, distinguit diversos modos oppositionum
in ipsis enunciationibus; secundo, ostendit quomodo diversae
oppositiones diversimode se habent ad verum et falsum; ibi: quocirca,
has quidem impossibile est et cetera.
12.
Circa primum considerandum est quod cum universale possit considerari
in abstractione a singularibus vel secundum quod est in ipsis
singularibus, secundum hoc diversimode aliquid ei attribuitur, ut
supra dictum est. Ad designandum autem diversos modos attributionis
inventae sunt quaedam dictiones, quae possunt dici determinationes vel
signa, quibus designatur quod aliquid de universali, hoc aut illo modo
praedicetur. Sed quia non est ab omnibus communiter apprehensum quod
universalia extra singularia subsistant, ideo communis usus loquendi
non habet aliquam dictionem ad designandum illum modum praedicandi,
prout aliquid dicitur in abstractione a singularibus. Sed Plato, qui
posuit universalia extra singularia subsistere, adinvenit aliquas
determinationes, quibus designaretur quomodo aliquid attribuitur
universali, prout est extra singularia, et vocabat universale
separatum subsistens extra singularia quantum ad speciem hominis, per
se hominem vel ipsum hominem et similiter in aliis universalibus. Sed
universale secundum quod est in singularibus cadit in communi
apprehensione hominum; et ideo adinventae sunt quaedam dictiones ad
significandum modum attribuendi aliquid universali sic accepto.
13.
Sicut autem supra dictum est, quandoque aliquid attribuitur universali
ratione ipsius naturae universalis; et ideo hoc dicitur praedicari de
eo universaliter, quia scilicet ei convenit secundum totam multitudinem
in qua invenitur; et ad hoc designandum in affirmativis
praedicationibus adinventa est haec dictio, omnis, quae designat quod
praedicatum attribuitur subiecto universali quantum ad totum id quod sub
subiecto continetur. In negativis autem praedicationibus adinventa est
haec dictio, nullus, per quam significatur quod praedicatum removetur
a subiecto universali secundum totum id quod continetur sub eo. Unde
nullus dicitur quasi non ullus, et in Graeco dicitur, udis quasi nec
unus, quia nec unum solum est accipere sub subiecto universali a quo
praedicatum non removeatur. Quandoque autem attribuitur universali
aliquid vel removetur ab eo ratione particularis; et ad hoc
designandum, in affirmativis quidem adinventa est haec dictio, aliquis
vel quidam, per quam designatur quod praedicatum attribuitur subiecto
universali ratione ipsius particularis; sed quia non determinate
significat formam alicuius singularis, sub quadam indeterminatione
singulare designat; unde et dicitur individuum vagum. In negativis
autem non est aliqua dictio posita, sed possumus accipere, non omnis;
ut sicut, nullus, universaliter removet, eo quod significat quasi
diceretur, non ullus, idest, non aliquis, ita etiam, non omnis,
particulariter removeat, in quantum excludit universalem
affirmationem.
14.
Sic igitur tria sunt genera affirmationum in quibus aliquid de
universali praedicatur. Una quidem est, in qua de universali
praedicatur aliquid universaliter; ut cum dicitur, omnis homo est
animal. Alia, in qua aliquid praedicatur de universali
particulariter; ut cum dicitur, quidam homo est albus. Tertia vero
est, in qua aliquid de universali praedicatur absque determinatione
universalitatis vel particularitatis; unde huiusmodi enunciatio solet
vocari indefinita. Totidem autem sunt negationes oppositae.
15.
De singulari autem quamvis aliquid diversa ratione praedicetur, ut
supra dictum est, tamen totum refertur ad singularitatem ipsius, quia
etiam natura universalis in ipso singulari individuatur; et ideo nihil
refert quantum ad naturam singularitatis, utrum aliquid praedicetur de
eo ratione universalis naturae; ut cum dicitur, Socrates est homo,
vel conveniat ei ratione singularitatis.
16.
Si igitur tribus praedictis enunciationibus addatur singularis, erunt
quatuor modi enunciationis ad quantitatem ipsius pertinentes, scilicet
universalis, singularis, indefinitus et particularis.
17.
Sic igitur secundum has differentias Aristoteles assignat diversas
oppositiones enunciationum adinvicem. Et primo, secundum differentiam
universalium ad indefinitas; secundo, secundum differentiam
universalium ad particulares; ibi: opponi autem affirmationem et
cetera. Circa primum tria facit: primo, agit de oppositione
propositionum universalium adinvicem; secundo, de oppositione
indefinitarum; ibi: quando autem in universalibus etc.; tertio,
excludit dubitationem; ibi: in eo vero quod et cetera.
18.
Dicit ergo primo quod si aliquis enunciet de subiecto universali
universaliter, idest secundum continentiam suae universalitatis,
quoniam est, idest affirmative, aut non est, idest negative, erunt
contrariae enunciationes; ut si dicatur, omnis homo est albus, nullus
homo est albus. Huius autem ratio est, quia contraria dicuntur quae
maxime a se distant: non enim dicitur aliquid nigrum ex hoc solum quod
non est album, sed super hoc quod est non esse album, quod significat
communiter remotionem albi, addit nigrum extremam distantiam ab albo.
Sic igitur id quod affirmatur per hanc enunciationem, omnis homo est
albus, removetur per hanc negationem, non omnis homo est albus.
Oportet ergo quod negatio removeat modum quo praedicatum dicitur de
subiecto, quem designat haec dictio, omnis. Sed super hanc
remotionem addit haec enunciatio, nullus homo est albus, totalem
remotionem, quae est extrema distantia a primo; quod pertinet ad
rationem contrarietatis. Et ideo convenienter hanc oppositionem dicit
contrarietatem.
19.
Deinde cum dicit: quando autem etc., ostendit qualis sit oppositio
affirmationis et negationis in indefinitis. Et primo, proponit quod
intendit; secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: dico
autem non universaliter etc.; tertio, assignat rationem
manifestationis; ibi: cum enim universale sit homo et cetera. Dicit
ergo primo quod quando de universalibus subiectis affirmatur aliquid vel
negatur non tamen universaliter, non sunt contrariae enunciationes,
sed illa quae significantur contingit esse contraria. Deinde cum
dicit: dico autem non universaliter etc., manifestat per exempla.
Ubi considerandum est quod non dixerat quando in universalibus
particulariter, sed non universaliter. Non enim intendit de
particularibus enunciationibus, sed de solis indefinitis. Et hoc
manifestat per exempla quae ponit, dicens fieri in universalibus
subiectis non universalem enunciationem; cum dicitur, est albus homo,
non est albus homo. Et rationem huius expositionis ostendit, quia
homo, qui subiicitur, est universale, sed tamen praedicatum non
universaliter de eo praedicatur, quia non apponitur haec dictio,
omnis: quae non significat ipsum universale, sed modum
universalitatis, prout scilicet praedicatum dicitur universaliter de
subiecto; et ideo addita subiecto universali, semper significat quod
aliquid de eo dicatur universaliter. Tota autem haec expositio
refertur ad hoc quod dixerat: quando in universalibus non universaliter
enunciatur, non sunt contrariae.
20.
Sed hoc quod additur: quae autem significantur contingit esse
contraria, non est expositum, quamvis obscuritatem contineat; et ideo
a diversis diversimode exponitur. Quidam enim hoc referre voluerunt ad
contrarietatem veritatis et falsitatis, quae competit huiusmodi
enunciationibus. Contingit enim quandoque has simul esse veras, homo
est albus, homo non est albus; et sic non sunt contrariae, quia
contraria mutuo se tollunt. Contingit tamen quandoque unam earum esse
veram et alteram esse falsam; ut cum dicitur, homo est animal, homo
non est animal; et sic ratione significati videntur habere quamdam
contrarietatem. Sed hoc non videtur ad propositum pertinere, tum quia
philosophus nondum hic loquitur de veritate et falsitate enunciationum;
tum etiam quia hoc ipsum posset de particularibus enunciationibus dici.
21.
Alii vero, sequentes Porphyrium, referunt hoc ad contrarietatem
praedicati. Contingit enim quandoque quod praedicatum negatur de
subiecto propter hoc quod inest ei contrarium; sicut si dicatur, homo
non est albus, quia est niger; et sic id quod significatur per hoc
quod dicitur, non est albus, potest esse contrarium. Non tamen
semper: removetur enim aliquid a subiecto, etiam si contrarium non
insit, sed aliquid medium inter contraria; ut cum dicitur, aliquis
non est albus, quia est pallidus; vel quia inest ei privatio actus vel
habitus seu potentiae; ut cum dicitur, aliquis non est videns, quia
est carens potentia visiva, aut habet impedimentum ne videat, vel
etiam quia non est aptus natus videre; puta si dicatur, lapis non
videt. Sic igitur illa, quae significantur contingit esse contraria,
sed ipsae enunciationes non sunt contrariae, quia ut in fine huius
libri dicetur, non sunt contrariae opiniones quae sunt de contrariis,
sicut opinio quod aliquid sit bonum, et illa quae est, quod aliquid
non est bonum.
22.
Sed nec hoc videtur ad propositum Aristotelis pertinere, quia non
agit hic de contrarietate rerum vel opinionum, sed de contrarietate
enunciationum: et ideo magis videtur hic sequenda expositio
Alexandri. Secundum quam dicendum est quod in indefinitis
enunciationibus non determinatur utrum praedicatum attribuatur subiecto
universaliter (quod faceret contrarietatem enunciationum), aut
particulariter (quod non faceret contrarietatem enunciationum); et
ideo huiusmodi enunciationes indefinitae non sunt contrariae secundum
modum quo proferuntur. Contingit tamen quandoque ratione significati
eas habere contrarietatem, puta, cum attribuitur aliquid universali
ratione naturae universalis, quamvis non apponatur signum universale;
ut cum dicitur, homo est animal, homo non est animal: quia hae
enunciationes eamdem habent vim ratione significati; ac si diceretur,
omnis homo est animal, nullus homo est animal.
23.
Deinde cum dicit: in eo vero quod etc., removet quoddam quod posset
esse dubium. Quia enim posuerat quamdam diversitatem in oppositione
enunciationum ex hoc quod universale sumitur a parte subiecti
universaliter vel non universaliter, posset aliquis credere quod
similis diversitas nasceretur ex parte praedicati, ex hoc scilicet quod
universale praedicari posset et universaliter et non universaliter; et
ideo ad hoc excludendum dicit quod in eo quod praedicatur aliquod
universale, non est verum quod praedicetur universale universaliter.
Cuius quidem duplex esse potest ratio. Una quidem, quia talis modus
praedicandi videtur repugnare praedicato secundum propriam rationem quam
habet in enunciatione. Dictum est enim supra quod praedicatum est
quasi pars formalis enunciationis, subiectum autem est pars materialis
ipsius: cum autem aliquod universale profertur universaliter, ipsum
universale sumitur secundum habitudinem quam habet ad singularia, quae
sub se continet; sicut et quando universale profertur particulariter,
sumitur secundum habitudinem quam habet ad aliquod contentorum sub se;
et sic utrumque pertinet ad materialem determinationem universalis: et
ideo neque signum universale neque particulare convenienter additur
praedicato, sed magis subiecto: convenientius enim dicitur, nullus
homo est asinus, quam, omnis homo est nullus asinus; et similiter
convenientius dicitur, aliquis homo est albus, quam, homo est aliquid
album. Invenitur autem quandoque a philosophis signum particulare
appositum praedicato, ad insinuandum quod praedicatum est in plus quam
subiectum, et hoc praecipue cum, habito genere, investigant
differentias completivas speciei, sicut in II de anima dicitur quod
anima est actus quidam. Alia vero ratio potest accipi ex parte
veritatis enunciationis; et ista specialiter habet locum in
affirmationibus quae falsae essent si praedicatum universaliter
praedicaretur. Et ideo manifestans id quod posuerat, subiungit quod
nulla affirmatio est in qua, scilicet vere, de universali praedicato
universaliter praedicetur, idest in qua universali praedicato utitur ad
universaliter praedicandum; ut si diceretur, omnis homo est omne
animal. Oportet enim, secundum praedicta, quod hoc praedicatum
animal, secundum singula quae sub ipso continentur, praedicaretur de
singulis quae continentur sub homine; et hoc non potest esse verum,
neque si praedicatum sit in plus quam subiectum, neque si praedicatum
sit convertibile cum eo. Oporteret enim quod quilibet unus homo esset
animalia omnia, aut omnia risibilia: quae repugnant rationi
singularis, quod accipitur sub universali.
24.
Nec est instantia si dicatur quod haec est vera, omnis homo est omnis
disciplinae susceptivus: disciplina enim non praedicatur de homine,
sed susceptivum disciplinae; repugnaret autem veritati si diceretur,
omnis homo est omne susceptivum disciplinae.
25.
Signum autem universale negativum, vel particulare affirmativum, etsi
convenientius ponantur ex parte subiecti, non tamen repugnat veritati
etiam si ponantur ex parte praedicati. Contingit enim huiusmodi
enunciationes in aliqua materia esse veras: haec enim est vera, omnis
homo nullus lapis est; et similiter haec est vera, omnis homo aliquod
animal est. Sed haec, omnis homo omne animal est, in quacumque
materia proferatur, falsa est. Sunt autem quaedam aliae tales
enunciationes semper falsae; sicut ista, aliquis homo omne animal est
(quae habet eamdem causam falsitatis cum hac, omnis homo omne animal
est); et si quae aliae similes, sunt semper falsae: in omnibus enim
eadem ratio est. Et ideo per hoc quod philosophus reprobavit istam,
omnis homo omne animal est, dedit intelligere omnes consimiles esse
improbandas.
|
|