|
1.
Postquam philosophus determinavit de oppositione enunciationum,
comparando universales enunciationes ad indefinitas, hic determinat de
oppositione enunciationum comparando universales ad particulares.
Circa quod considerandum est quod potest duplex oppositio in his
notari: una quidem universalis ad particularem, et hanc primo tangit;
alia vero universalis ad universalem, et hanc tangit secundo; ibi:
contrariae vero et cetera.
2.
Particularis vero affirmativa et particularis negativa, non habent
proprie loquendo oppositionem, quia oppositio attenditur circa idem
subiectum; subiectum autem particularis enunciationis est universale
particulariter sumptum, non pro aliquo determinato singulari, sed
indeterminate pro quocumque; et ideo, cum de universali particulariter
sumpto aliquid affirmatur vel negatur, ipse modus enunciandi non habet
quod affirmatio et negatio sint de eodem: quod requiritur ad
oppositionem affirmationis et negationis, secundum praemissa.
3.
Dicit ergo primo quod enunciatio, quae universale significat,
scilicet universaliter, opponitur contradictorie ei, quae non
significat universaliter sed particulariter, si una earum sit
affirmativa, altera vero sit negativa (sive universalis sit
affirmativa et particularis negativa, sive e converso); ut cum
dicitur, omnis homo est albus, non omnis homo est albus: hoc enim
quod dico, non omnis, ponitur loco signi particularis negativi; unde
aequipollet ei quae est, quidam homo non est albus; sicut et nullus,
quod idem significat ac si diceretur, non ullus vel non quidam, est
signum universale negativum. Unde hae duae, quidam homo est albus
(quae est particularis affirmativa), nullus homo est albus (quae est
universalis negativa), sunt contradictoriae.
4.
Cuius ratio est quia contradictio consistit in sola remotione
affirmationis per negationem; universalis autem affirmativa removetur
per solam negationem particularis, nec aliquid aliud ex necessitate ad
hoc exigitur; particularis autem affirmativa removeri non potest nisi
per universalem negativam, quia iam dictum est quod particularis
affirmativa non proprie opponitur particulari negativae. Unde
relinquitur quod universali affirmativae contradictorie opponitur
particularis negativa, et particulari affirmativae universalis
negativa.
5.
Deinde cum dicit: contrariae vero etc., tangit oppositionem
universalium enunciationum; et dicit quod universalis affirmativa et
universalis negativa sunt contrariae; sicut, omnis homo est iustus,
nullus homo est iustus, quia scilicet universalis negativa non solum
removet universalem affirmativam, sed etiam designat extremam
distantiam, in quantum negat totum quod affirmatio ponit; et hoc
pertinet ad rationem contrarietatis; et ideo particularis affirmativa
et negativa se habent sicut medium inter contraria.
6.
Deinde cum dicit: quocirca has quidem etc., ostendit quomodo se
habeant affirmatio et negatio oppositae ad verum et falsum. Et primo,
quantum ad contrarias; secundo, quantum ad contradictorias; ibi:
quaecumque igitur contradictiones etc.; tertio, quantum ad ea quae
videntur contradictoria, et non sunt; ibi: quaecumque autem in
universalibus et cetera. Dicit ergo primo quod quia universalis
affirmativa et universalis negativa sunt contrariae, impossibile est
quod sint simul verae. Contraria enim mutuo se expellunt. Sed
particulares, quae contradictorie opponuntur universalibus contrariis,
possunt simul verificari in eodem; sicut, non omnis homo est albus,
quae contradictorie opponitur huic, omnis homo est albus, et, quidam
homo est albus, quae contradictorie opponitur huic, nullus homo est
albus. Et huiusmodi etiam simile invenitur in contrarietate rerum:
nam album et nigrum numquam simul esse possunt in eodem, sed remotiones
albi et nigri simul possunt esse: potest enim aliquid esse neque album
neque nigrum, sicut patet in eo quod est pallidum. Et similiter
contrariae enunciationes non possunt simul esse verae, sed earum
contradictoriae, a quibus removentur, simul possunt esse verae.
7.
Deinde cum dicit: quaecumque igitur contradictiones etc., ostendit
qualiter veritas et falsitas se habeant in contradictoriis. Circa quod
considerandum est quod, sicut dictum est supra, in contradictoriis
negatio non plus facit, nisi quod removet affirmationem. Quod
contingit dupliciter. Uno modo, quando est altera earum universalis,
altera particularis, ut supra dictum est. Alio modo, quando utraque
est singularis: quia tunc negatio ex necessitate refertur ad idem
(quod non contingit in particularibus et indefinitis), nec potest se
in plus extendere nisi ut removeat affirmationem. Et ideo singularis
affirmativa semper contradicit singulari negativae, supposita
identitate praedicati et subiecti. Et ideo dicit quod, sive
accipiamus contradictionem universalium universaliter, scilicet quantum
ad unam earum, sive singularium enunciationum, semper necesse est quod
una sit vera et altera falsa. Neque enim contingit esse simul veras
aut simul falsas, quia verum nihil aliud est, nisi quando dicitur esse
quod est, aut non esse quod non est; falsum autem, quando dicitur
esse quod non est, aut non esse quod est, ut patet ex IV
metaphysicorum.
8.
Deinde cum dicit: quaecumque autem universalium etc., ostendit
qualiter se habeant veritas et falsitas in his, quae videntur esse
contradictoria, sed non sunt. Et circa hoc tria facit: primo
proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim
turpis non probus etc.; tertio, excludit id quod facere posset
dubitationem; ibi: videbitur autem subito inconveniens et cetera.
Circa primum considerandum est quod affirmatio et negatio in
indefinitis propositionibus videntur contradictorie opponi propter hoc,
quod est unum subiectum non determinatum per signum particulare, et
ideo videtur affirmatio et negatio esse de eodem. Sed ad hoc
removendum philosophus dicit quod quaecumque affirmative et negative
dicuntur de universalibus non universaliter sumptis, non semper oportet
quod unum sit verum, et aliud sit falsum, sed possunt simul esse
vera. Simul enim est verum dicere quod homo est albus, et, homo non
est albus, et quod homo est probus, et, homo non est probus.
9. In
quo quidem, ut Ammonius refert, aliqui Aristoteli contradixerunt
ponentes quod indefinita negativa semper sit accipienda pro universali
negativa. Et hoc astruebant primo quidem tali ratione: quia
indefinita, cum sit indeterminata, se habet in ratione materiae;
materia autem secundum se considerata, magis trahitur ad id quod
indignius est; dignior autem est universalis affirmativa, quam
particularis affirmativa; et ideo indefinitam affirmativam dicunt esse
sumendam pro particulari affirmativa: sed negativam universalem, quae
totum destruit, dicunt esse indigniorem particulari negativa, quae
destruit partem, sicut universalis corruptio peior est quam
particularis; et ideo dicunt quod indefinita negativa sumenda est pro
universali negativa. Ad quod etiam inducunt quod philosophi, et etiam
ipse Aristoteles utitur indefinitis negativis pro universalibus; sicut
dicitur in libro Physic. quod non est motus praeter res; et in libro
de anima, quod non est sensus praeter quinque. Sed istae rationes non
concludunt. Quod enim primo dicitur quod materia secundum se sumpta
sumitur pro peiori, verum est secundum sententiam Platonis, qui non
distinguebat privationem a materia, non autem est verum secundum
Aristotelem, qui dicit in Lib. I Physic. quod malum et turpe et
alia huiusmodi ad defectum pertinentia non dicuntur de materia nisi per
accidens. Et ideo non oportet quod indefinita semper stet pro peiori.
Dato etiam quod indefinita necesse sit sumi pro peiori, non oportet
quod sumatur pro universali negativa; quia sicut in genere
affirmationis, universalis affirmativa est potior particulari, utpote
particularem affirmativam continens; ita etiam in genere negationum
universalis negativa potior est. Oportet autem in unoquoque genere
considerare id quod est potius in genere illo, non autem id quod est
potius simpliciter. Ulterius etiam, dato quod particularis negativa
esset potior omnibus modis, non tamen adhuc ratio sequeretur: non enim
ideo indefinita affirmativa sumitur pro particulari affirmativa, quia
sit indignior, sed quia de universali potest aliquid affirmari ratione
suiipsius, vel ratione partis contentae sub eo; unde sufficit ad
veritatem eius quod praedicatum uni parti conveniat (quod designatur
per signum particulare); et ideo veritas particularis affirmativae
sufficit ad veritatem indefinitae affirmativae. Et simili ratione
veritas particularis negativae sufficit ad veritatem indefinitae
negativae, quia similiter potest aliquid negari de universali vel
ratione suiipsius, vel ratione suae partis. Utuntur autem quandoque
philosophi indefinitis negativis pro universalibus in his, quae per se
removentur ab universalibus; sicut et utuntur indefinitis affirmativis
pro universalibus in his, quae per se de universalibus praedicantur.
10.
Deinde cum dicit: si enim turpis est etc., probat propositum per
id, quod est ab omnibus concessum. Omnes enim concedunt quod
indefinita affirmativa verificatur, si particularis affirmativa sit
vera. Contingit autem accipi duas affirmativas indefinitas, quarum
una includit negationem alterius, puta cum sunt opposita praedicata:
quae quidem oppositio potest contingere dupliciter. Uno modo,
secundum perfectam contrarietatem, sicut turpis, idest inhonestus,
opponitur probo, idest honesto, et foedus, idest deformis secundum
corpus, opponitur pulchro. Sed per quam rationem ista affirmativa est
vera, homo est probus, quodam homine existente probo, per eamdem
rationem ista est vera, homo est turpis, quodam homine existente
turpi. Sunt ergo istae duae verae simul, homo est probus, homo est
turpis; sed ad hanc, homo est turpis, sequitur ista, homo non est
probus; ergo istae duae sunt simul verae, homo est probus, homo non
est probus: et eadem ratione istae duae, homo est pulcher, homo non
est pulcher. Alia autem oppositio attenditur secundum perfectum et
imperfectum, sicut moveri opponitur ad motum esse, et fieri ad factum
esse: unde ad fieri sequitur non esse eius quod fit in permanentibus,
quorum esse est perfectum; secus autem est in successivis, quorum esse
est imperfectum. Sic ergo haec est vera, homo est albus, quodam
homine existente albo; et pari ratione, quia quidam homo fit albus,
haec est vera, homo fit albus; ad quam sequitur, homo non est albus.
Ergo istae duae sunt simul verae, homo est albus, homo non est
albus.
11.
Deinde cum dicit: videbitur autem etc., excludit id quod faceret
dubitationem circa praedicta; et dicit quod subito, id est primo
aspectu videtur hoc esse inconveniens, quod dictum est; quia hoc quod
dico, homo non est albus, videtur idem significare cum hoc quod est,
nullus homo est albus. Sed ipse hoc removet dicens quod neque idem
significant neque ex necessitate sunt simul vera, sicut ex praedictis
manifestum est.
|
|