|
1.
Postquam philosophus distinxit diversos modos oppositionum in
enunciationibus, nunc intendit ostendere quod uni affirmationi una
negatio opponitur, et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod uni
affirmationi una negatio opponitur; secundo, ostendit quae sit una
affirmatio vel negatio, ibi: una autem affirmatio et cetera. Circa
primum tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo,
manifestat propositum; ibi: hoc enim idem etc.; tertio, epilogat
quae dicta sunt; ibi: manifestum est ergo et cetera.
2.
Dicit ergo primo, manifestum esse quod unius affirmationis est una
negatio sola. Et hoc quidem fuit necessarium hic dicere: quia cum
posuerit plura oppositionum genera, videbatur quod uni affirmationi
duae negationes opponerentur; sicut huic affirmativae, omnis homo est
albus, videtur, secundum praedicta, haec negativa opponi, nullus
homo est albus, et haec, quidam homo non est albus. Sed si quis
recte consideret huius affirmativae, omnis homo est albus, negativa
est sola ista, quidam homo non est albus, quae solummodo removet
ipsam, ut patet ex sua aequipollenti, quae est, non omnis homo est
albus. Universalis vero negativa includit quidem in suo intellectu
negationem universalis affirmativae, in quantum includit particularem
negativam, sed supra hoc aliquid addit, in quantum scilicet importat
non solum remotionem universalitatis, sed removet quamlibet partem
eius. Et sic patet quod sola una est negatio universalis
affirmationis: et idem apparet in aliis.
3.
Deinde cum dicit: hoc enim etc., manifestat propositum: et primo,
per rationem; secundo, per exempla; ibi: dico autem, ut est
Socrates albus. Ratio autem sumitur ex hoc, quod supra dictum est
quod negatio opponitur affirmationi, quae est eiusdem de eodem: ex quo
hic accipitur quod oportet negationem negare illud idem praedicatum,
quod affirmatio affirmavit et de eodem subiecto, sive illud subiectum
sit aliquid singulare, sive aliquid universale, vel universaliter,
vel non universaliter sumptum; sed hoc non contingit fieri nisi uno
modo, ita scilicet ut negatio neget id quod affirmatio posuit, et
nihil aliud; ergo uni affirmationi opponitur una sola negatio.
4.
Deinde cum dicit: dico autem, ut est etc., manifestat propositum
per exempla. Et primo, in singularibus: huic enim affirmationi,
Socrates est albus, haec sola opponitur, Socrates non est albus,
tanquam eius propria negatio. Si vero esset aliud praedicatum vel
aliud subiectum, non esset negatio opposita, sed omnino diversa;
sicut ista, Socrates non est musicus, non opponitur ei quae est,
Socrates est albus; neque etiam illa quae est, Plato est albus,
huic quae est, Socrates non est albus. Secundo, manifestat idem
quando subiectum affirmationis est universale universaliter sumptum;
sicut huic affirmationi, omnis homo est albus, opponitur sicut propria
eius negatio, non omnis homo est albus, quae aequipollet particulari
negativae. Tertio, ponit exemplum quando affirmationis subiectum est
universale particulariter sumptum: et dicit quod huic affirmationi,
aliquis homo est albus, opponitur tanquam eius propria negatio, nullus
homo est albus. Nam nullus dicitur, quasi non ullus, idest, non
aliquis. Quarto, ponit exemplum quando affirmationis subiectum est
universale indefinite sumptum et dicit quod isti affirmationi, homo est
albus, opponitur tanquam propria eius negatio illa quae est, non est
homo albus.
5. Sed
videtur hoc esse contra id, quod supra dictum est quod negativa
indefinita verificatur simul cum indefinita affirmativa; negatio autem
non potest verificari simul cum sua opposita affirmatione, quia non
contingit de eodem affirmare et negare. Sed ad hoc dicendum quod
oportet quod hic dicitur intelligi quando negatio ad idem refertur quod
affirmatio continebat; et hoc potest esse dupliciter: uno modo,
quando affirmatur aliquid inesse homini ratione sui ipsius (quod est
per se de eodem praedicari), et hoc ipsum negatio negat; alio modo,
quando aliquid affirmatur de universali ratione sui singularis, et pro
eodem de eo negatur.
6.
Deinde cum dicit: quod igitur una affirmatio etc., epilogat quae
dicta sunt, et concludit manifestum esse ex praedictis quod uni
affirmationi opponitur una negatio; et quod oppositarum affirmationum
et negationum aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae; et dictum
est quae sint utraeque. Tacet autem de subcontrariis, quia non sunt
recte oppositae, ut supra dictum est. Dictum est etiam quod non omnis
contradictio est vera vel falsa; et sumitur hic large contradictio pro
qualicumque oppositione affirmationis et negationis: nam in his quae
sunt vere contradictoriae semper una est vera, et altera falsa. Quare
autem in quibusdam oppositis hoc non verificetur, dictum est supra;
quia scilicet quaedam non sunt contradictoriae, sed contrariae, quae
possunt simul esse falsae. Contingit etiam affirmationem et negationem
non proprie opponi; et ideo contingit eas esse veras simul. Dictum
est autem quando altera semper est vera, altera autem falsa, quia
scilicet in his quae vere sunt contradictoria.
7.
Deinde cum dicit: una autem affirmatio etc., ostendit quae sit
affirmatio vel negatio una. Quod quidem iam supra dixerat, ubi
habitum est quod una est enunciatio, quae unum significat; sed quia
enunciatio, in qua aliquid praedicatur de aliquo universali
universaliter vel non universaliter, multa sub se continet, intendit
ostendere quod per hoc non impeditur unitas enunciationis. Et circa
hoc duo facit: primo, ostendit quod unitas enunciationis non impeditur
per multitudinem, quae continetur sub universali, cuius ratio una
est; secundo, ostendit quod impeditur unitas enunciationis per
multitudinem, quae continetur sub sola nominis unitate; ibi: si vero
duobus et cetera. Dicit ergo primo quod una est affirmatio vel negatio
cum unum significatur de uno, sive illud unum quod subiicitur sit
universale universaliter sumptum sive non sit aliquid tale, sed sit
universale particulariter sumptum vel indefinite, aut etiam si
subiectum sit singulare. Et exemplificat de diversis sicut universalis
ista affirmativa est una, omnis homo est albus; et similiter
particularis negativa quae est eius negatio, scilicet non est omnis
homo albus. Et subdit alia exempla, quae sunt manifesta. In fine
autem apponit quamdam conditionem, quae requiritur ad hoc quod
quaelibet harum sit una, si scilicet album, quod est praedicatum,
significat unum: nam sola multitudo praedicati impediret unitatem
enunciationis. Ideo autem universalis propositio una est, quamvis sub
se multitudinem singularium comprehendat, quia praedicatum non
attribuitur multis singularibus, secundum quod sunt in se divisa, sed
secundum quod uniuntur in uno communi.
8.
Deinde cum dicit: si vero duobus etc., ostendit quod sola unitas
nominis non sufficit ad unitatem enunciationis. Et circa hoc quatuor
facit: primo, proponit quod intendit; secundo, exemplificat; ibi:
ut si quis ponat etc.; tertio, probat; ibi: nihil enim differt
etc.; quarto, infert corollarium ex dictis; ibi: quare nec in his
et cetera. Dicit ergo primo quod si unum nomen imponatur duabus
rebus, ex quibus non fit unum, non est affirmatio una. Quod autem
dicit, ex quibus non fit unum, potest intelligi dupliciter. Uno
modo, ad excludendum hoc quod multa continentur sub uno universali,
sicut homo et equus sub animali: hoc enim nomen animal significat
utrumque, non secundum quod sunt multa et differentia ad invicem, sed
secundum quod uniuntur in natura generis. Alio modo, et melius, ad
excludendum hoc quod ex multis partibus fit unum, sive sint partes
rationis, sicut sunt genus et differentia, quae sunt partes
definitionis: sive sint partes integrales alicuius compositi, sicut ex
lapidibus et lignis fit domus. Si ergo sit tale praedicatum quod
attribuatur rei, requiritur ad unitatem enunciationis quod illa multa
quae significantur, concurrant in unum secundum aliquem dictorum
modorum; unde non sufficeret sola unitas vocis. Si vero sit tale
praedicatum quod referatur ad vocem, sufficiet unitas vocis; ut si
dicam, canis est nomen.
9.
Deinde cum dicit: ut si quis etc., exemplificat quod dictum est, ut
si aliquis hoc nomen tunica imponat ad significandum hominem et equum:
et sic, si dicam, tunica est alba, non est affirmatio una, neque
negatio una. Deinde cum dicit: nihil enim differt etc., probat quod
dixerat tali ratione. Si tunica significat hominem et equum, nihil
differt si dicatur, tunica est alba, aut si dicatur, homo est albus,
et, equus est albus; sed istae, homo est albus, et equus est albus,
significant multa et sunt plures enunciationes; ergo etiam ista,
tunica est alba, multa significat. Et hoc si significet hominem et
equum ut res diversas: si vero significet hominem et equum ut
componentia unam rem, nihil significat, quia non est aliqua res quae
componatur ex homine et equo. Quod autem dicit quod non differt
dicere, tunica est alba, et, homo est albus, et, equus est albus,
non est intelligendum quantum ad veritatem et falsitatem. Nam haec
copulativa, homo est albus et equus est albus, non potest esse vera
nisi utraque pars sit vera: sed haec, tunica est alba, praedicta
positione facta, potest esse vera etiam altera existente falsa;
alioquin non oporteret distinguere multiplices propositiones ad
solvendum rationes sophisticas. Sed hoc est intelligendum quantum ad
unitatem et multiplicitatem. Nam sicut cum dicitur, homo est albus et
equus est albus, non invenitur aliqua una res cui attribuatur
praedicatum; ita etiam nec cum dicitur, tunica est alba.
10.
Deinde cum dicit: quare nec in his etc., concludit ex praemissis
quod nec in his affirmationibus et negationibus, quae utuntur subiecto
aequivoco, semper oportet unam esse veram et aliam falsam, quia
scilicet negatio potest aliud negare quam affirmatio affirmet.
|
|