|
1.
Postquam philosophus determinavit de oppositione enunciationum et
ostendit quomodo dividunt verum et falsum oppositae enunciationes; hic
inquirit de quodam quod poterat esse dubium, utrum scilicet id quod
dictum est similiter inveniatur in omnibus enunciationibus vel non. Et
circa hoc duo facit: primo, proponit dissimilitudinem; secundo,
probat eam; ibi: nam si omnis affirmatio et cetera.
2.
Circa primum considerandum est quod philosophus in praemissis triplicem
divisionem enunciationum assignavit, quarum prima fuit secundum
unitatem enunciationis, prout scilicet enunciatio est una simpliciter
vel coniunctione una; secunda fuit secundum qualitatem, prout scilicet
enunciatio est affirmativa vel negativa; tertia fuit secundum
quantitatem, utpote quod enunciatio quaedam est universalis, quaedam
particularis, quaedam indefinita et quaedam singularis.
3.
Tangitur autem hic quarta divisio enunciationum secundum tempus. Nam
quaedam est de praesenti, quaedam de praeterito, quaedam de futuro;
et haec etiam divisio potest accipi ex his quae supra dicta sunt:
dictum est enim supra quod necesse est omnem enunciationem esse ex verbo
vel ex casu verbi; verbum autem est quod consignificat praesens
tempus; casus autem verbi sunt, qui consignificant tempus praeteritum
vel futurum. Potest autem accipi quinta divisio enunciationum secundum
materiam, quae quidem divisio attenditur secundum habitudinem
praedicati ad subiectum: nam si praedicatum per se insit subiecto,
dicetur esse enunciatio in materia necessaria vel naturali; ut cum
dicitur, homo est animal, vel, homo est risibile. Si vero
praedicatum per se repugnet subiecto quasi excludens rationem ipsius,
dicetur enunciatio esse in materia impossibili sive remota; ut cum
dicitur, homo est asinus. Si vero medio modo se habeat praedicatum ad
subiectum, ut scilicet nec per se repugnet subiecto, nec per se
insit, dicetur enunciatio esse in materia possibili sive contingenti.
4. His
igitur enunciationum differentiis consideratis, non similiter se habet
iudicium de veritate et falsitate in omnibus. Unde philosophus dicit,
ex praemissis concludens, quod in his quae sunt, idest in
propositionibus de praesenti, et in his quae facta sunt, idest in
enunciationibus de praeterito, necesse est quod affirmatio vel negatio
determinate sit vera vel falsa. Diversificatur tamen hoc, secundum
diversam quantitatem enunciationis; nam in enunciationibus, in quibus
de universalibus subiectis aliquid universaliter praedicatur, necesse
est quod semper una sit vera, scilicet affirmativa vel negativa, et
altera falsa, quae scilicet ei opponitur. Dictum est enim supra quod
negatio enunciationis universalis in qua aliquid universaliter
praedicatur, est negativa non universalis, sed particularis, et e
converso universalis negativa non est directe negatio universalis
affirmativae, sed particularis; et sic oportet, secundum praedicta,
quod semper una earum sit vera et altera falsa in quacumque materia.
Et eadem ratio est in enunciationibus singularibus, quae etiam
contradictorie opponuntur, ut supra habitum est. Sed in
enunciationibus, in quibus aliquid praedicatur de universali non
universaliter, non est necesse quod semper una sit vera et altera sit
falsa, qui possunt ambae esse simul verae, ut supra ostensum est.
5. Et
hoc quidem ita se habet quantum ad propositiones, quae sunt de
praeterito vel de praesenti: sed si accipiamus enunciationes, quae
sunt de futuro, etiam similiter se habent quantum ad oppositiones,
quae sunt de universalibus vel universaliter vel non universaliter
sumptis. Nam in materia necessaria omnes affirmativae determinate sunt
verae, ita in futuris sicut in praeteritis et praesentibus; negativae
vero falsae. In materia autem impossibili, e contrario. In
contingenti vero universales sunt falsae et particulares sunt verae,
ita in futuris sicut in praeteritis et praesentibus. In indefinitis
autem, utraque simul est vera in futuris sicut in praesentibus vel
praeteritis.
6. Sed
in singularibus et futuris est quaedam dissimilitudo. Nam in
praeteritis et praesentibus necesse est quod altera oppositarum
determinate sit vera et altera falsa in quacumque materia; sed in
singularibus quae sunt de futuro hoc non est necesse, quod una
determinate sit vera et altera falsa. Et hoc quidem dicitur quantum ad
materiam contingentem: nam quantum ad materiam necessariam et
impossibilem similis ratio est in futuris singularibus, sicut in
praesentibus et praeteritis. Nec tamen Aristoteles mentionem fecit de
materia contingenti, quia illa proprie ad singularia pertinent quae
contingenter eveniunt, quae autem per se insunt vel repugnant,
attribuuntur singularibus secundum universalium rationes. Circa hoc
igitur versatur tota praesens intentio: utrum in enunciationibus
singularibus de futuro in materia contingenti necesse sit quod
determinate una oppositarum sit vera et altera falsa.
7.
Deinde cum dicit: nam si omnis affirmatio etc., probat praemissam
differentiam. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum
ducendo ad inconveniens; secundo, ostendit illa esse impossibilia quae
sequuntur; ibi: quare ergo contingunt inconvenientia et cetera.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in singularibus et
futuris non semper potest determinate attribui veritas alteri
oppositorum; secundo, ostendit quod non potest esse quod utraque
veritate careat; ibi: at vero neque quoniam et cetera. Circa primum
ponit duas rationes, in quarum prima ponit quamdam consequentiam,
scilicet quod si omnis affirmatio vel negatio determinate est vera vel
falsa ita in singularibus et futuris sicut in aliis, consequens est
quod omnia necesse sit vel determinate esse vel non esse. Deinde cum
dicit: quare si hic quidem etc. vel, si itaque hic quidem, ut
habetur in Graeco, probat consequentiam praedictam. Ponamus enim
quod sint duo homines, quorum unus dicat aliquid esse futurum, puta
quod Socrates curret, alius vero dicat hoc idem ipsum non esse
futurum; supposita praemissa positione, scilicet quod in singularibus
et futuris contingit alteram esse veram, scilicet vel affirmativam vel
negativam, sequetur quod necesse sit quod alter eorum verum dicat, non
autem uterque: quia non potest esse quod in singularibus
propositionibus futuris utraque sit simul vera, scilicet affirmativa et
negativa: sed hoc habet locum solum in indefinitis. Ex hoc autem quod
necesse est alterum eorum verum dicere, sequitur quod necesse sit
determinate vel esse vel non esse. Et hoc probat consequenter: quia
ista duo se convertibiliter consequuntur, scilicet quod verum sit id
quod dicitur, et quod ita sit in re. Et hoc est quod manifestat
consequenter dicens quod si verum est dicere quod album sit, de
necessitate sequitur quod ita sit in re; et si verum est negare, ex
necessitate sequitur quod ita non sit. Et e converso: quia si ita est
in re vel non est, ex necessitate sequitur quod sit verum affirmare vel
negare. Et eadem etiam convertibilitas apparet in falso: quia, si
aliquis mentitur falsum dicens, ex necessitate sequitur quod non ita
sit in re, sicut ipse affirmat vel negat; et e converso, si non est
ita in re sicut ipse affirmat vel negat, sequitur quod affirmans vel
negans mentiatur.
8. Est
ergo processus huius rationis talis. Si necesse est quod omnis
affirmatio vel negatio in singularibus et futuris sit vera vel falsa,
necesse est quod omnis affirmans vel negans determinate dicat verum vel
falsum. Ex hoc autem sequitur quod omne necesse sit esse vel non
esse. Ergo, si omnis affirmatio vel negatio determinate sit vera,
necesse est omnia determinate esse vel non esse. Ex hoc concludit
ulterius quod omnia sint ex necessitate. Per quod triplex genus
contingentium excluditur.
9.
Quaedam enim contingunt ut in paucioribus, quae accidunt a casu vel
fortuna. Quaedam vero se habent ad utrumlibet, quia scilicet non
magis se habent ad unam partem, quam ad aliam, et ista procedunt ex
electione. Quaedam vero eveniunt ut in pluribus; sicut hominem
canescere in senectute, quod causatur ex natura. Si autem omnia ex
necessitate evenirent, nihil horum contingentium esset. Et ideo dicit
nihil est quantum ad ipsam permanentiam eorum quae permanent
contingenter; neque fit quantum ad productionem eorum quae contingenter
causantur; nec casu quantum ad ea quae sunt in minori parte, sive in
paucioribus; nec utrumlibet quantum ad ea quae se habent aequaliter ad
utrumque, scilicet esse vel non esse, et ad neutrum horum sunt
determinata: quod significat cum subdit, nec erit, nec non erit. De
eo enim quod est magis determinatum ad unam partem possumus determinate
verum dicere quod hoc erit vel non erit, sicut medicus de convalescente
vere dicit, iste sanabitur, licet forte ex aliquo accidente eius
sanitas impediatur. Unde et philosophus dicit in II de generatione
quod futurus quis incedere, non incedet. De eo enim qui habet
propositum determinatum ad incedendum, vere potest dici quod ipse
incedet, licet per aliquod accidens impediatur eius incessus. Sed
eius quod est ad utrumlibet proprium est quod, quia non determinatur
magis ad unum quam ad alterum, non possit de eo determinate dici,
neque quod erit, neque quod non erit. Quomodo autem sequatur quod
nihil sit ad utrumlibet ex praemissa hypothesi, manifestat subdens
quod, si omnis affirmatio vel negatio determinate sit vera, oportet
quod vel ille qui affirmat vel ille qui negat dicat verum; et sic
tollitur id quod est ad utrumlibet: quia, si esse aliquid ad
utrumlibet, similiter se haberet ad hoc quod fieret vel non fieret, et
non magis ad unum quam ad alterum. Est autem considerandum quod
philosophus non excludit hic expresse contingens quod est ut in
pluribus, duplici ratione. Primo quidem, quia tale contingens non
excludit quin altera oppositarum enunciationum determinate sit vera et
altera falsa, ut dictum est. Secundo, quia remoto contingenti quod
est in paucioribus, quod a casu accidit, removetur per consequens
contingens quod est ut in pluribus: nihil enim differt id quod est in
pluribus ab eo quod est in paucioribus, nisi quod deficit in minori
parte.
10.
Deinde cum dicit: amplius si est album etc., ponit secundam rationem
ad ostendendum praedictam dissimilitudinem, ducendo ad impossibile.
Si enim similiter se habet veritas et falsitas in praesentibus et
futuris, sequitur ut quidquid verum est de praesenti, etiam fuerit
verum de futuro, eo modo quo est verum de praesenti. Sed determinate
nunc est verum dicere de aliquo singulari quod est album; ergo primo,
idest antequam illud fieret album, erat verum dicere quoniam hoc erit
album. Sed eadem ratio videtur esse in propinquo et in remoto; ergo
si ante unum diem verum fuit dicere quod hoc erit album, sequitur quod
semper fuit verum dicere de quolibet eorum, quae facta sunt, quod
erit. Si autem semper est verum dicere de praesenti quoniam est, vel
de futuro quoniam erit, non potest hoc non esse vel non futurum esse.
Cuius consequentiae ratio patet, quia ista duo sunt incompossibilia,
quod aliquid vere dicatur esse, et quod non sit. Nam hoc includitur
in significatione veri, ut sit id quod dicitur. Si ergo ponitur verum
esse id quod dicitur de praesenti vel de futuro, non potest esse quin
illud sit praesens vel futurum. Sed quod non potest non fieri idem
significat cum eo quod est impossibile non fieri. Et quod impossibile
est non fieri idem significat cum eo quod est necesse fieri, ut in
secundo plenius dicetur. Sequitur ergo ex praemissis quod omnia, quae
futura sunt, necesse est fieri. Ex quo sequitur ulterius, quod nihil
sit neque ad utrumlibet neque a casu, quia illud quod accidit a casu
non est ex necessitate, sed ut in paucioribus; hoc autem relinquit pro
inconvenienti; ergo et primum est falsum, scilicet quod omne quod est
verum esse, verum fuerit determinate dicere esse futurum.
11.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod cum verum hoc significet ut
dicatur aliquid esse quod est, hoc modo est aliquid verum, quo habet
esse. Cum autem aliquid est in praesenti habet esse in seipso, et
ideo vere potest dici de eo quod est: sed quamdiu aliquid est futurum,
nondum est in seipso, est tamen aliqualiter in sua causa: quod quidem
contingit tripliciter. Uno modo, ut sic sit in sua causa ut ex
necessitate ex ea proveniat; et tunc determinate habet esse in sua
causa; unde determinate potest dici de eo quod erit. Alio modo,
aliquid est in sua causa, ut quae habet inclinationem ad suum
effectum, quae tamen impediri potest; unde et hoc determinatum est in
sua causa, sed mutabiliter; et sic de hoc vere dici potest, hoc
erit, sed non per omnimodam certitudinem. Tertio, aliquid est in sua
causa pure in potentia, quae etiam non magis est determinata ad unum
quam ad aliud; unde relinquitur quod nullo modo potest de aliquo eorum
determinate dici quod sit futurum, sed quod sit vel non sit.
12.
Deinde cum dicit: at vero neque quoniam etc., ostendit quod veritas
non omnino deest in singularibus futuris utrique oppositorum; et
primo, proponit quod intendit dicens quod sicut non est verum dicere
quod in talibus alterum oppositorum sit verum determinate, sic non est
verum dicere quod non utrumque sit verum; ut si quod dicamus, neque
erit, neque non erit. Secundo, ibi: primum enim cum sit etc.,
probat propositum duabus rationibus. Quarum prima talis est:
affirmatio et negatio dividunt verum et falsum, quod patet ex
definitione veri et falsi: nam nihil aliud est verum quam esse quod
est, vel non esse quod non est; et nihil aliud est falsum quam esse
quod non est, vel non esse quod est; et sic oportet quod si affirmatio
sit falsa, quod negatio sit vera; et e converso. Sed secundum
praedictam positionem affirmatio est falsa, qua dicitur, hoc erit;
nec tamen negatio est vera: et similiter negatio erit falsa,
affirmatione non existente vera; ergo praedicta positio est
impossibilis, scilicet quod veritas desit utrique oppositorum.
Secundam rationem ponit; ibi: ad haec si verum est et cetera. Quae
talis est: si verum est dicere aliquid, sequitur quod illud sit; puta
si verum est dicere quod aliquid sit magnum et album, sequitur utraque
esse. Et ita de futuro sicut de praesenti: sequitur enim esse cras,
si verum est dicere quod erit cras. Si ergo vera est praedicta positio
dicens quod neque cras erit, neque non erit, oportebit neque fieri,
neque non fieri: quod est contra rationem eius quod est ad utrumlibet,
quia quod est ad utrumlibet se habet ad alterutrum; ut navale bellum
cras erit, vel non erit. Et ita ex hoc sequitur idem inconveniens
quod in praemissis.
|
|