|
1.
Postquam philosophus ostendit esse impossibilia ea, quae ex praedictis
rationibus sequebantur; hic, remotis impossibilibus, concludit
veritatem. Et circa hoc duo facit: quia enim argumentando ad
impossibile, processerat ab enunciationibus ad res, et iam removerat
inconvenientia quae circa res sequebantur; nunc, ordine converso,
primo ostendit qualiter se habeat veritas circa res; secundo, qualiter
se habeat veritas circa enunciationes; ibi: quare quoniam orationes
verae sunt et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit
qualiter se habeant veritas et necessitas circa res absolute
consideratas; secundo, qualiter se habeant circa eas per comparationem
ad sua opposita; ibi: et in contradictione eadem ratio est et cetera.
2.
Dicit ergo primo, quasi ex praemissis concludens, quod si praedicta
sunt inconvenientia, ut scilicet omnia ex necessitate eveniant,
oportet dicere ita se habere circa res, scilicet quod omne quod est
necesse est esse quando est, et omne quod non est necesse est non esse
quando non est. Et haec necessitas fundatur super hoc principium:
impossibile est simul esse et non esse: si enim aliquid est,
impossibile est illud simul non esse; ergo necesse est tunc illud
esse. Nam impossibile non esse idem significat ei quod est necesse
esse, ut in secundo dicetur. Et similiter, si aliquid non est,
impossibile est illud simul esse; ergo necesse est non esse, quia
etiam idem significant. Et ideo manifeste verum est quod omne quod est
necesse est esse quando est; et omne quod non est necesse est non esse
pro illo tempore quando non est: et haec est necessitas non absoluta,
sed ex suppositione. Unde non potest simpliciter et absolute dici quod
omne quod est, necesse est esse, et omne quod non est, necesse est
non esse: quia non idem significant quod omne ens, quando est, sit ex
necessitate, et quod omne ens simpliciter sit ex necessitate; nam
primum significat necessitatem ex suppositione, secundum autem
necessitatem absolutam. Et quod dictum est de esse, intelligendum est
similiter de non esse; quia aliud est simpliciter ex necessitate non
esse et aliud est ex necessitate non esse quando non est. Et per hoc
videtur Aristoteles excludere id quod supra dictum est, quod si in
his, quae sunt, alterum determinate est verum, quod etiam antequam
fieret alterum determinate esset futurum.
3.
Deinde cum dicit: et in contradictione etc., ostendit quomodo se
habeant veritas et necessitas circa res per comparationem ad sua
opposita: et dicit quod eadem ratio est in contradictione, quae est in
suppositione. Sicut enim illud quod non est absolute necessarium, fit
necessarium ex suppositione eiusdem, quia necesse est esse quando est;
ita etiam quod non est in se necessarium absolute fit necessarium per
disiunctionem oppositi, quia necesse est de unoquoque quod sit vel non
sit, et quod futurum sit aut non sit, et hoc sub disiunctione: et
haec necessitas fundatur super hoc principium quod, impossibile est
contradictoria simul esse vera vel falsa. Unde impossibile est neque
esse neque non esse; ergo necesse est vel esse vel non esse. Non
tamen si divisim alterum accipiatur, necesse est illud esse absolute.
Et hoc manifestat per exemplum: quia necessarium est navale bellum
esse futurum cras vel non esse; sed non est necesse navale bellum
futurum esse cras; similiter etiam non est necessarium non esse
futurum, quia hoc pertinet ad necessitatem absolutam; sed necesse est
quod vel sit futurum cras vel non sit futurum: hoc enim pertinet ad
necessitatem quae est sub disiunctione.
4.
Deinde cum dicit: quare quoniam etc. ex eo quod se habet circa res,
ostendit qualiter se habeat circa orationes. Et primo, ostendit
quomodo uniformiter se habet in veritate orationum, sicut circa esse
rerum et non esse; secundo, finaliter concludit veritatem totius
dubitationis; ibi: quare manifestum et cetera. Dicit ergo primo
quod, quia hoc modo se habent orationes enunciativae ad veritatem sicut
et res ad esse vel non esse (quia ex eo quod res est vel non est,
oratio est vera vel falsa), consequens est quod in omnibus rebus quae
ita se habent ut sint ad utrumlibet, et quaecumque ita se habent quod
contradictoria eorum qualitercumque contingere possunt, sive aequaliter
sive alterum ut in pluribus, ex necessitate sequitur quod etiam
similiter se habeat contradictio enunciationum. Et exponit
consequenter quae sint illae res, quarum contradictoria contingere
queant; et dicit huiusmodi esse quae neque semper sunt, sicut
necessaria, neque semper non sunt, sicut impossibilia, sed quandoque
sunt et quandoque non sunt. Et ulterius manifestat quomodo similiter
se habeat in contradictoriis enunciationibus; et dicit quod harum
enunciationum, quae sunt de contingentibus, necesse est quod sub
disiunctione altera pars contradictionis sit vera vel falsa; non tamen
haec vel illa determinate, sed se habet ad utrumlibet. Et si
contingat quod altera pars contradictionis magis sit vera, sicut
accidit in contingentibus quae sunt ut in pluribus, non tamen ex hoc
necesse est quod ex necessitate altera earum determinate sit vera vel
falsa.
5.
Deinde cum dicit: quare manifestum est etc., concludit principale
intentum et dicit manifestum esse ex praedictis quod non est necesse in
omni genere affirmationum et negationum oppositarum, alteram
determinate esse veram et alteram esse falsam: quia non eodem modo se
habet veritas et falsitas in his quae sunt iam de praesenti et in his
quae non sunt, sed possunt esse vel non esse. Sed hoc modo se habet
in utriusque, sicut dictum est, quia scilicet in his quae sunt necesse
est determinate alterum esse verum et alterum falsum: quod non
contingit in futuris quae possunt esse et non esse. Et sic terminatur
primus liber.
|
|