|
1.
Praemisso prooemio, philosophus accedit ad propositum exequendum. Et
quia ea, de quibus promiserat se dicturum, sunt voces significativae
complexae vel incomplexae, ideo praemittit tractatum de significatione
vocum: et deinde de vocibus significativis determinat de quibus in
prooemio se dicturum promiserat. Et hoc ibi: nomen ergo est vox
significativa et cetera. Circa primum duo facit: primo, determinat
qualis sit significatio vocum; secundo, ostendit differentiam
significationum vocum complexarum et incomplexarum; ibi: est autem
quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit: primo quidem,
praemittit ordinem significationis vocum; secundo, ostendit qualis sit
vocum significatio, utrum sit ex natura vel ex impositione; ibi: et
quemadmodum nec litterae et cetera.
2. Est
ergo considerandum quod circa primum tria proponit, ex quorum uno
intelligitur quartum. Proponit enim Scripturam, voces et animae
passiones, ex quibus intelliguntur res. Nam passio est ex impressione
alicuius agentis; et sic passiones animae originem habent ab ipsis
rebus. Et si quidem homo esset naturaliter animal solitarium,
sufficerent sibi animae passiones, quibus ipsis rebus conformaretur,
ut earum notitiam in se haberet; sed quia homo est animal naturaliter
politicum et sociale, necesse fuit quod conceptiones unius hominis
innotescerent aliis, quod fit per vocem; et ideo necesse fuit esse
voces significativas, ad hoc quod homines ad invicem conviverent.
Unde illi, qui sunt diversarum linguarum, non possunt bene convivere
ad invicem. Rursum si homo uteretur sola cognitione sensitiva, quae
respicit solum ad hic et nunc, sufficeret sibi ad convivendum aliis vox
significativa, sicut et caeteris animalibus, quae per quasdam voces,
suas conceptiones invicem sibi manifestant: sed quia homo utitur etiam
intellectuali cognitione, quae abstrahit ab hic et nunc; consequitur
ipsum sollicitudo non solum de praesentibus secundum locum et tempus,
sed etiam de his quae distant loco et futura sunt tempore. Unde ut
homo conceptiones suas etiam his qui distant secundum locum et his qui
venturi sunt in futuro tempore manifestet, necessarius fuit usus
Scripturae.
3. Sed
quia logica ordinatur ad cognitionem de rebus sumendam, significatio
vocum, quae est immediata ipsis conceptionibus intellectus, pertinet
ad principalem considerationem ipsius; significatio autem litterarum,
tanquam magis remota, non pertinet ad eius considerationem, sed magis
ad considerationem grammatici. Et ideo exponens ordinem
significationum non incipit a litteris, sed a vocibus: quarum primo
significationem exponens, dicit: sunt ergo ea, quae sunt in voce,
notae, idest, signa earum passionum quae sunt in anima. Dicit autem
ergo, quasi ex praemissis concludens: quia supra dixerat determinandum
esse de nomine et verbo et aliis praedictis; haec autem sunt voces
significativae; ergo oportet vocum significationem exponere.
4.
Utitur autem hoc modo loquendi, ut dicat, ea quae sunt in voce, et
non, voces, ut quasi continuatim loquatur cum praedictis. Dixerat
enim dicendum esse de nomine et verbo et aliis huiusmodi. Haec autem
tripliciter habent esse. Uno quidem modo, in conceptione
intellectus; alio modo, in prolatione vocis; tertio modo, in
conscriptione litterarum. Dicit ergo, ea quae sunt in voce etc.; ac
si dicat, nomina et verba et alia consequentia, quae tantum sunt in
voce, sunt notae. Vel, quia non omnes voces sunt significativae, et
earum quaedam sunt significativae naturaliter, quae longe sunt a
ratione nominis et verbi et aliorum consequentium; ut appropriet suum
dictum ad ea de quibus intendit, ideo dicit, ea quae sunt in voce,
idest quae continentur sub voce, sicut partes sub toto. Vel, quia
vox est quoddam naturale, nomen autem et verbum significant ex
institutione humana, quae advenit rei naturali sicut materiae, ut
forma lecti ligno; ideo ad designandum nomina et verba et alia
consequentia dicit, ea quae sunt in voce, ac si de lecto diceretur,
ea quae sunt in ligno.
5. Circa
id autem quod dicit, earum quae sunt in anima passionum, considerandum
est quod passiones animae communiter dici solent appetitus sensibilis
affectiones, sicut ira, gaudium et alia huiusmodi, ut dicitur in II
Ethicorum. Et verum est quod huiusmodi passiones significant
naturaliter quaedam voces hominum, ut gemitus infirmorum, et aliorum
animalium, ut dicitur in I politicae. Sed nunc sermo est de vocibus
significativis ex institutione humana; et ideo oportet passiones animae
hic intelligere intellectus conceptiones, quas nomina et verba et
orationes significant immediate, secundum sententiam Aristotelis.
Non enim potest esse quod significent immediate ipsas res, ut ex ipso
modo significandi apparet: significat enim hoc nomen homo naturam
humanam in abstractione a singularibus. Unde non potest esse quod
significet immediate hominem singularem; unde Platonici posuerunt quod
significaret ipsam ideam hominis separatam. Sed quia hoc secundum suam
abstractionem non subsistit realiter secundum sententiam Aristotelis,
sed est in solo intellectu; ideo necesse fuit Aristoteli dicere quod
voces significant intellectus conceptiones immediate et eis mediantibus
res.
6. Sed
quia non est consuetum quod conceptiones intellectus Aristoteles
nominet passiones; ideo Andronicus posuit hunc librum non esse
Aristotelis. Sed manifeste invenitur in 1 de anima quod passiones
animae vocat omnes animae operationes. Unde et ipsa conceptio
intellectus passio dici potest. Vel quia intelligere nostrum non est
sine phantasmate: quod non est sine corporali passione; unde et
imaginativam philosophus in III de anima vocat passivum intellectum.
Vel quia extenso nomine passionis ad omnem receptionem, etiam ipsum
intelligere intellectus possibilis quoddam pati est, ut dicitur in
III de anima. Utitur autem potius nomine passionum, quam
intellectuum: tum quia ex aliqua animae passione provenit, puta ex
amore vel odio, ut homo interiorem conceptum per vocem alteri
significare velit: tum etiam quia significatio vocum refertur ad
conceptionem intellectus, secundum quod oritur a rebus per modum
cuiusdam impressionis vel passionis.
7.
Secundo, cum dicit: et ea quae scribuntur etc., agit de
significatione Scripturae: et secundum Alexandrum hoc inducit ad
manifestandum praecedentem sententiam per modum similitudinis, ut sit
sensus: ita ea quae sunt in voce sunt signa passionum animae, sicut et
litterae sunt signa vocum. Quod etiam manifestat per sequentia, cum
dicit: et quemadmodum nec litterae etc.; inducens hoc quasi signum
praecedentis. Quod enim litterae significent voces, significatur per
hoc, quod, sicut sunt diversae voces apud diversos, ita et diversae
litterae. Et secundum hanc expositionem, ideo non dixit, et litterae
eorum quae sunt in voce, sed ea quae scribuntur: quia dicuntur
litterae etiam in prolatione et Scriptura, quamvis magis proprie,
secundum quod sunt in Scriptura, dicantur litterae; secundum autem
quod sunt in prolatione, dicantur elementa vocis. Sed quia
Aristoteles non dicit, sicut et ea quae scribuntur, sed continuam
narrationem facit, melius est ut dicatur, sicut Porphyrius exposuit,
quod Aristoteles procedit ulterius ad complendum ordinem
significationis. Postquam enim dixerat quod nomina et verba, quae
sunt in voce, sunt signa eorum quae sunt in anima, continuatim subdit
quod nomina et verba quae scribuntur, signa sunt eorum nominum et
verborum quae sunt in voce.
8.
Deinde cum dicit: et quemadmodum nec litterae etc., ostendit
differentiam praemissorum significantium et significatorum, quantum ad
hoc, quod est esse secundum naturam, vel non esse. Et circa hoc tria
facit. Primo enim, ponit quoddam signum, quo manifestatur quod nec
voces nec litterae naturaliter significant. Ea enim, quae naturaliter
significant sunt eadem apud omnes. Significatio autem litterarum et
vocum, de quibus nunc agimus, non est eadem apud omnes. Sed hoc
quidem apud nullos unquam dubitatum fuit quantum ad litteras: quarum
non solum ratio significandi est ex impositione, sed etiam ipsarum
formatio fit per artem. Voces autem naturaliter formantur; unde et
apud quosdam dubitatum fuit, utrum naturaliter significent. Sed
Aristoteles hic determinat ex similitudine litterarum, quae sicut non
sunt eaedem apud omnes, ita nec voces. Unde manifeste relinquitur
quod sicut nec litterae, ita nec voces naturaliter significant, sed ex
institutione humana. Voces autem illae, quae naturaliter
significant, sicut gemitus infirmorum et alia huiusmodi, sunt eadem
apud omnes.
9.
Secundo, ibi: quorum autem etc., ostendit passiones animae
naturaliter esse, sicut et res, per hoc quod eaedem sunt apud omnes.
Unde dicit: quorum autem; idest sicut passiones animae sunt eaedem
omnibus (quorum primorum, idest quarum passionum primarum, hae,
scilicet voces, sunt notae, idest signa; comparantur enim passiones
animae ad voces, sicut primum ad secundum: voces enim non
proferuntur, nisi ad exprimendum interiores animae passiones), et res
etiam eaedem, scilicet sunt apud omnes, quorum, idest quarum rerum,
hae, scilicet passiones animae sunt similitudines. Ubi attendendum
est quod litteras dixit esse notas, idest signa vocum, et voces
passionum animae similiter; passiones autem animae dicit esse
similitudines rerum: et hoc ideo, quia res non cognoscitur ab anima
nisi per aliquam sui similitudinem existentem vel in sensu vel in
intellectu. Litterae autem ita sunt signa vocum, et voces passionum,
quod non attenditur ibi aliqua ratio similitudinis, sed sola ratio
institutionis, sicut et in multis aliis signis: ut tuba est signum
belli. In passionibus autem animae oportet attendi rationem
similitudinis ad exprimendas res, quia naturaliter eas designant, non
ex institutione.
10.
Obiiciunt autem quidam, ostendere volentes contra hoc quod dicit
passiones animae, quas significant voces, esse omnibus easdem. Primo
quidem, quia diversi diversas sententias habent de rebus, et ita non
videntur esse eaedem apud omnes animae passiones. Ad quod respondet
Boethius quod Aristoteles hic nominat passiones animae conceptiones
intellectus, qui numquam decipitur; et ita oportet eius conceptiones
esse apud omnes easdem: quia, si quis a vero discordat, hic non
intelligit. Sed quia etiam in intellectu potest esse falsum, secundum
quod componit et dividit, non autem secundum quod cognoscit quod quid
est, idest essentiam rei, ut dicitur in III de anima; referendum
est hoc ad simplices intellectus conceptiones (quas significant voces
incomplexae), quae sunt eaedem apud omnes: quia, si quis vere
intelligit quid est homo, quodcunque aliud aliquid, quam hominem
apprehendat, non intelligit hominem. Huiusmodi autem simplices
conceptiones intellectus sunt, quas primo voces significant. Unde
dicitur in IV metaphysicae quod ratio, quam significat nomen, est
definitio. Et ideo signanter dicit: quorum primorum hae notae sunt,
ut scilicet referatur ad primas conceptiones a vocibus primo
significatas.
11. Sed
adhuc obiiciunt aliqui de nominibus aequivocis, in quibus eiusdem vocis
non est eadem passio, quae significatur apud omnes. Et respondet ad
hoc Porphyrius quod unus homo, qui vocem profert, ad unam intellectus
conceptionem significandam eam refert; et si aliquis alius, cui
loquitur, aliquid aliud intelligat, ille qui loquitur, se exponendo,
faciet quod referet intellectum ad idem. Sed melius dicendum est quod
intentio Aristotelis non est asserere identitatem conceptionis animae
per comparationem ad vocem, ut scilicet unius vocis una sit conceptio:
quia voces sunt diversae apud diversos; sed intendit asserere
identitatem conceptionum animae per comparationem ad res, quas
similiter dicit esse easdem.
12.
Tertio, ibi: de his itaque etc., excusat se a diligentiori harum
consideratione: quia quales sint animae passiones, et quomodo sint
rerum similitudines, dictum est in libro de anima. Non enim hoc
pertinet ad logicum negocium, sed ad naturale.
|
|