|
1.
Postquam philosophus tradidit ordinem significationis vocum, hic agit
de diversa vocum significatione: quarum quaedam significant verum vel
falsum, quaedam non. Et circa hoc duo facit: primo, praemittit
differentiam; secundo, manifestat eam; ibi: circa compositionem enim
et cetera. Quia vero conceptiones intellectus praeambulae sunt ordine
naturae vocibus, quae ad eas exprimendas proferuntur, ideo ex
similitudine differentiae, quae est circa intellectum, assignat
differentiam, quae est circa significationes vocum: ut scilicet haec
manifestatio non solum sit ex simili, sed etiam ex causa quam imitantur
effectus.
2. Est
ergo considerandum quod, sicut in principio dictum est, duplex est
operatio intellectus, ut traditur in III de anima; in quarum una
non invenitur verum et falsum, in altera autem invenitur. Et hoc est
quod dicit quod in anima aliquoties est intellectus sine vero et falso,
aliquoties autem ex necessitate habet alterum horum. Et quia voces
significativae formantur ad exprimendas conceptiones intellectus, ideo
ad hoc quod signum conformetur signato, necesse est quod etiam vocum
significativarum similiter quaedam significent sine vero et falso,
quaedam autem cum vero et falso.
3.
Deinde cum dicit: circa compositionem etc., manifestat quod
dixerat. Et primo, quantum ad id quod dixerat de intellectu;
secundo, quantum ad id quod dixerat de assimilatione vocum ad
intellectum; ibi: nomina igitur ipsa et verba et cetera. Ad
ostendendum igitur quod intellectus quandoque est sine vero et falso,
quandoque autem cum altero horum, dicit primo quod veritas et falsitas
est circa compositionem et divisionem. Ubi oportet intelligere quod
una duarum operationum intellectus est indivisibilium intelligentia: in
quantum scilicet intellectus intelligit absolute cuiusque rei
quidditatem sive essentiam per seipsam, puta quid est homo vel quid
album vel quid aliud huiusmodi. Alia vero operatio intellectus est,
secundum quod huiusmodi simplicia concepta simul componit et dividit.
Dicit ergo quod in hac secunda operatione intellectus, idest
componentis et dividentis, invenitur veritas et falsitas: relinquens
quod in prima operatione non invenitur, ut etiam traditur in III de
anima.
4. Sed
circa hoc primo videtur esse dubium: quia cum divisio fiat per
resolutionem ad indivisibilia sive simplicia, videtur quod sicut in
simplicibus non est veritas vel falsitas, ita nec in divisione. Sed
dicendum est quod cum conceptiones intellectus sint similitudines
rerum, ea quae circa intellectum sunt dupliciter considerari et
nominari possunt. Uno modo, secundum se: alio modo, secundum
rationes rerum quarum sunt similitudines. Sicut imago Herculis
secundum se quidem dicitur et est cuprum; in quantum autem est
similitudo Herculis nominatur homo. Sic etiam, si consideremus ea
quae sunt circa intellectum secundum se, semper est compositio, ubi
est veritas et falsitas; quae nunquam invenitur in intellectu, nisi
per hoc quod intellectus comparat unum simplicem conceptum alteri. Sed
si referatur ad rem, quandoque dicitur compositio, quandoque dicitur
divisio. Compositio quidem, quando intellectus comparat unum
conceptum alteri, quasi apprehendens coniunctionem aut identitatem
rerum, quarum sunt conceptiones; divisio autem, quando sic comparat
unum conceptum alteri, ut apprehendat res esse diversas. Et per hunc
etiam modum in vocibus affirmatio dicitur compositio, in quantum
coniunctionem ex parte rei significat; negatio vero dicitur divisio,
in quantum significat rerum separationem.
5.
Ulterius autem videtur quod non solum in compositione et divisione
veritas consistat. Primo quidem, quia etiam res dicitur vera vel
falsa, sicut dicitur aurum verum vel falsum. Dicitur etiam quod ens
et verum convertuntur. Unde videtur quod etiam simplex conceptio
intellectus, quae est similitudo rei, non careat veritate et
falsitate. Praeterea, philosophus dicit in Lib. de anima quod
sensus propriorum sensibilium semper est verus; sensus autem non
componit vel dividit; non ergo in sola compositione vel divisione est
veritas. Item, in intellectu divino nulla est compositio, ut
probatur in XII metaphysicae; et tamen ibi est prima et summa
veritas; non ergo veritas est solum circa compositionem et divisionem.
6. Ad
huiusmodi igitur evidentiam considerandum est quod veritas in aliquo
invenitur dupliciter: uno modo, sicut in eo quod est verum: alio
modo, sicut in dicente vel cognoscente verum. Invenitur autem veritas
sicut in eo quod est verum tam in simplicibus, quam in compositis; sed
sicut in dicente vel cognoscente verum, non invenitur nisi secundum
compositionem et divisionem. Quod quidem sic patet.
7. Verum
enim, ut philosophus dicit in VI Ethicorum, est bonum intellectus.
Unde de quocumque dicatur verum, oportet quod hoc sit per respectum ad
intellectum. Comparantur autem ad intellectum voces quidem sicut
signa, res autem sicut ea quorum intellectus sunt similitudines.
Considerandum autem quod aliqua res comparatur ad intellectum
dupliciter. Uno quidem modo, sicut mensura ad mensuratum, et sic
comparantur res naturales ad intellectum speculativum humanum. Et ideo
intellectus dicitur verus secundum quod conformatur rei, falsus autem
secundum quod discordat a re. Res autem naturalis non dicitur esse
vera per comparationem ad intellectum nostrum, sicut posuerunt quidam
antiqui naturales, existimantes rerum veritatem esse solum in hoc,
quod est videri: secundum hoc enim sequeretur quod contradictoria
essent simul vera, quia contradictoria cadunt sub diversorum
opinionibus. Dicuntur tamen res aliquae verae vel falsae per
comparationem ad intellectum nostrum, non essentialiter vel
formaliter, sed effective, in quantum scilicet natae sunt facere de se
veram vel falsam existimationem; et secundum hoc dicitur aurum verum
vel falsum. Alio autem modo, res comparantur ad intellectum, sicut
mensuratum ad mensuram, ut patet in intellectu practico, qui est causa
rerum. Unde opus artificis dicitur esse verum, in quantum attingit ad
rationem artis; falsum vero, in quantum deficit a ratione artis.
8. Et
quia omnia etiam naturalia comparantur ad intellectum divinum, sicut
artificiata ad artem, consequens est ut quaelibet res dicatur esse vera
secundum quod habet propriam formam, secundum quam imitatur artem
divinam. Nam falsum aurum est verum aurichalcum. Et hoc modo ens et
verum convertuntur, quia quaelibet res naturalis per suam formam arti
divinae conformatur. Unde philosophus in I physicae, formam nominat
quoddam divinum.
9. Et
sicut res dicitur vera per comparationem ad suam mensuram, ita etiam et
sensus vel intellectus, cuius mensura est res extra animam. Unde
sensus dicitur verus, quando per formam suam conformatur rei extra
animam existenti. Et sic intelligitur quod sensus proprii sensibilis
sit verus. Et hoc etiam modo intellectus apprehendens quod quid est
absque compositione et divisione, semper est verus, ut dicitur in
III de anima. Est autem considerandum quod quamvis sensus proprii
obiecti sit verus, non tamen cognoscit hoc esse verum. Non enim
potest cognoscere habitudinem conformitatis suae ad rem, sed solam rem
apprehendit; intellectus autem potest huiusmodi habitudinem
conformitatis cognoscere; et ideo solus intellectus potest cognoscere
veritatem. Unde et philosophus dicit in VI metaphysicae quod veritas
est solum in mente, sicut scilicet in cognoscente veritatem.
Cognoscere autem praedictam conformitatis habitudinem nihil est aliud
quam iudicare ita esse in re vel non esse: quod est componere et
dividere; et ideo intellectus non cognoscit veritatem, nisi componendo
vel dividendo per suum iudicium. Quod quidem iudicium, si consonet
rebus, erit verum, puta cum intellectus iudicat rem esse quod est,
vel non esse quod non est. Falsum autem quando dissonat a re, puta
cum iudicat non esse quod est, vel esse quod non est. Unde patet quod
veritas et falsitas sicut in cognoscente et dicente non est nisi circa
compositionem et divisionem. Et hoc modo philosophus loquitur hic.
Et quia voces sunt signa intellectuum, erit vox vera quae significat
verum intellectum, falsa autem quae significat falsum intellectum:
quamvis vox, in quantum est res quaedam, dicatur vera sicut et aliae
res. Unde haec vox, homo est asinus, est vere vox et vere signum;
sed quia est signum falsi, ideo dicitur falsa.
10.
Sciendum est autem quod philosophus de veritate hic loquitur secundum
quod pertinet ad intellectum humanum, qui iudicat de conformitate rerum
et intellectus componendo et dividendo. Sed iudicium intellectus
divini de hoc est absque compositione et divisione: quia sicut etiam
intellectus noster intelligit materialia immaterialiter, ita etiam
intellectus divinus cognoscit compositionem et divisionem simpliciter.
11.
Deinde cum dicit: nomina igitur ipsa et verba etc., manifestat quod
dixerat de similitudine vocum ad intellectum. Et primo, manifestat
propositum; secundo, probat per signum; ibi: huius autem signum et
cetera. Concludit ergo ex praemissis quod, cum solum circa
compositionem et divisionem sit veritas et falsitas in intellectu,
consequens est quod ipsa nomina et verba, divisim accepta,
assimilentur intellectui qui est sine compositione et divisione; sicut
cum homo vel album dicitur, si nihil aliud addatur: non enim verum
adhuc vel falsum est; sed postea quando additur esse vel non esse, fit
verum vel falsum.
12. Nec
est instantia de eo, qui per unicum nomen veram responsionem dat ad
interrogationem factam; ut cum quaerenti: quid natat in mari?
Aliquis respondet, piscis. Nam intelligitur verbum quod fuit in
interrogatione positum. Et sicut nomen per se positum non significat
verum vel falsum, ita nec verbum per se dictum. Nec est instantia de
verbo primae et secundae personae, et de verbo exceptae actionis: quia
in his intelligitur certus et determinatus nominativus. Unde est
implicita compositio, licet non explicita.
13.
Deinde cum dicit: signum autem etc., inducit signum ex nomine
composito, scilicet Hircocervus, quod componitur ex hirco et cervus
et quod in Graeco dicitur Tragelaphos; nam tragos est hircus, et
elaphos cervus. Huiusmodi enim nomina significant aliquid, scilicet
quosdam conceptus simplices, licet rerum compositarum; et ideo non est
verum vel falsum, nisi quando additur esse vel non esse, per quae
exprimitur iudicium intellectus. Potest autem addi esse vel non esse,
vel secundum praesens tempus, quod est esse vel non esse in actu, et
ideo hoc dicitur esse simpliciter; vel secundum tempus praeteritum,
aut futurum, quod non est esse simpliciter, sed secundum quid; ut cum
dicitur aliquid fuisse vel futurum esse. Signanter autem utitur
exemplo ex nomine significante quod non est in rerum natura, in quo
statim falsitas apparet, et quod sine compositione et divisione non
possit verum vel falsum esse.
|
|