|
1.
Postquam philosophus determinavit de ordine significationis vocum, hic
accedit ad determinandum de ipsis vocibus significativis. Et quia
principaliter intendit de enunciatione, quae est subiectum huius
libri; in qualibet autem scientia oportet praenoscere principia
subiecti; ideo primo, determinat de principiis enunciationis;
secundo, de ipsa enunciatione; ibi: enunciativa vero non omnis et
cetera. Circa primum duo facit: primo enim, determinat principia
quasi materialia enunciationis, scilicet partes integrales ipsius;
secundo, determinat principium formale, scilicet orationem, quae est
enunciationis genus; ibi: oratio autem est vox significativa et
cetera. Circa primum duo facit: primo, determinat de nomine, quod
significat rei substantiam; secundo, determinat de verbo, quod
significat actionem vel passionem procedentem a re; ibi: verbum autem
est quod consignificat tempus et cetera. Circa primum tria facit:
primo, definit nomen; secundo, definitionem exponit; ibi: in nomine
enim quod est equiferus etc.; tertio, excludit quaedam, quae
perfecte rationem nominis non habent, ibi: non homo vero non est
nomen.
2. Circa
primum considerandum est quod definitio ideo dicitur terminus, quia
includit totaliter rem; ita scilicet, quod nihil rei est extra
definitionem, cui scilicet definitio non conveniat; nec aliquid aliud
est infra definitionem, cui scilicet definitio conveniat.
3. Et
ideo quinque ponit in definitione nominis. Primo, ponitur vox per
modum generis, per quod distinguitur nomen ab omnibus sonis, qui non
sunt voces. Nam vox est sonus ab ore animalis prolatus, cum
imaginatione quadam, ut dicitur in II de anima. Additur autem prima
differentia, scilicet significativa, ad differentiam quarumcumque
vocum non significantium, sive sit vox litterata et articulata, sicut
biltris, sive non litterata et non articulata, sicut sibilus pro
nihilo factus. Et quia de significatione vocum in superioribus actum
est, ideo ex praemissis concludit quod nomen est vox significativa.
4. Sed
cum vox sit quaedam res naturalis, nomen autem non est aliquid naturale
sed ab hominibus institutum, videtur quod non debuit genus nominis
ponere vocem, quae est ex natura, sed magis signum, quod est ex
institutione; ut diceretur: nomen est signum vocale; sicut etiam
convenientius definiretur scutella, si quis diceret quod est vas
ligneum, quam si quis diceret quod est lignum formatum in vas.
5. Sed
dicendum quod artificialia sunt quidem in genere substantiae ex parte
materiae, in genere autem accidentium ex parte formae: nam formae
artificialium accidentia sunt. Nomen ergo significat formam
accidentalem ut concretam subiecto. Cum autem in definitione omnium
accidentium oporteat poni subiectum, necesse est quod, si qua nomina
accidens in abstracto significant quod in eorum definitione ponatur
accidens in recto, quasi genus, subiectum autem in obliquo, quasi
differentia; ut cum dicitur, simitas est curvitas nasi. Si qua vero
nomina accidens significant in concreto, in eorum definitione ponitur
materia, vel subiectum, quasi genus, et accidens, quasi
differentia; ut cum dicitur, simum est nasus curvus. Si igitur
nomina rerum artificialium significant formas accidentales, ut
concretas subiectis naturalibus, convenientius est, ut in eorum
definitione ponatur res naturalis quasi genus, ut dicamus quod scutella
est lignum figuratum, et similiter quod nomen est vox significativa.
Secus autem esset, si nomina artificialium acciperentur, quasi
significantia ipsas formas artificiales in abstracto.
6.
Tertio, ponit secundam differentiam cum dicit: secundum placitum,
idest secundum institutionem humanam a beneplacito hominis procedentem.
Et per hoc differt nomen a vocibus significantibus naturaliter, sicut
sunt gemitus infirmorum et voces brutorum animalium.
7.
Quarto, ponit tertiam differentiam, scilicet sine tempore, per quod
differt nomen a verbo. Sed videtur hoc esse falsum: quia hoc nomen
dies vel annus significat tempus. Sed dicendum quod circa tempus tria
possunt considerari. Primo quidem, ipsum tempus, secundum quod est
res quaedam, et sic potest significari a nomine, sicut quaelibet alia
res. Alio modo, potest considerari id, quod tempore mensuratur, in
quantum huiusmodi: et quia id quod primo et principaliter tempore
mensuratur est motus, in quo consistit actio et passio, ideo verbum
quod significat actionem vel passionem, significat cum tempore.
Substantia autem secundum se considerata, prout significatur per nomen
et pronomen, non habet in quantum huiusmodi ut tempore mensuretur, sed
solum secundum quod subiicitur motui, prout per participium
significatur. Et ideo verbum et participium significant cum tempore,
non autem nomen et pronomen. Tertio modo, potest considerari ipsa
habitudo temporis mensurantis; quod significatur per adverbia
temporis, ut cras, heri et huiusmodi.
8.
Quinto, ponit quartam differentiam cum subdit: cuius nulla pars est
significativa separata, scilicet a toto nomine; comparatur tamen ad
significationem nominis secundum quod est in toto. Quod ideo est,
quia significatio est quasi forma nominis; nulla autem pars separata
habet formam totius, sicut manus separata ab homine non habet formam
humanam. Et per hoc distinguitur nomen ab oratione, cuius pars
significat separata; ut cum dicitur, homo iustus.
9.
Deinde cum dicit: in nomine enim quod est etc., manifestat
praemissam definitionem. Et primo, quantum ad ultimam particulam;
secundo, quantum ad tertiam; ibi: secundum vero placitum et cetera.
Nam primae duae particulae manifestae sunt ex praemissis; tertia autem
particula, scilicet sine tempore, manifestabitur in sequentibus in
tractatu de verbo. Circa primum duo facit: primo, manifestat
propositum per nomina composita; secundo, ostendit circa hoc
differentiam inter nomina simplicia et composita; ibi: at vero non
quemadmodum et cetera. Manifestat ergo primo quod pars nominis
separata nihil significat, per nomina composita, in quibus hoc magis
videtur. In hoc enim nomine quod est equiferus, haec pars ferus, per
se nihil significat sicut significat in hac oratione, quae est equus
ferus. Cuius ratio est quod unum nomen imponitur ad significandum unum
simplicem intellectum; aliud autem est id a quo imponitur nomen ad
significandum, ab eo quod nomen significat; sicut hoc nomen lapis
imponitur a laesione pedis, quam non significat: quod tamen imponitur
ad significandum conceptum cuiusdam rei. Et inde est quod pars nominis
compositi, quod imponitur ad significandum conceptum simplicem, non
significat partem conceptionis compositae, a qua imponitur nomen ad
significandum. Sed oratio significat ipsam conceptionem compositam:
unde pars orationis significat partem conceptionis compositae.
10.
Deinde cum dicit: at vero non etc., ostendit quantum ad hoc
differentiam inter nomina simplicia et composita, et dicit quod non ita
se habet in nominibus simplicibus, sicut et in compositis: quia in
simplicibus pars nullo modo est significativa, neque secundum
veritatem, neque secundum apparentiam; sed in compositis vult quidem,
idest apparentiam habet significandi; nihil tamen pars eius
significat, ut dictum est de nomine equiferus. Haec autem ratio
differentiae est, quia nomen simplex sicut imponitur ad significandum
conceptum simplicem, ita etiam imponitur ad significandum ab aliquo
simplici conceptu; nomen vero compositum imponitur a composita
conceptione, ex qua habet apparentiam quod pars eius significet.
11.
Deinde cum dicit: secundum placitum etc., manifestat tertiam partem
praedictae definitionis; et dicit quod ideo dictum est quod nomen
significat secundum placitum, quia nullum nomen est naturaliter. Ex
hoc enim est nomen, quod significat: non autem significat
naturaliter, sed ex institutione. Et hoc est quod subdit: sed quando
fit nota, idest quando imponitur ad significandum. Id enim quod
naturaliter significat non fit, sed naturaliter est signum. Et hoc
significat cum dicit: illitterati enim soni, ut ferarum, quia
scilicet litteris significari non possunt. Et dicit potius sonos quam
voces, quia quaedam animalia non habent vocem, eo quod carent
pulmone, sed tantum quibusdam sonis proprias passiones naturaliter
significant: nihil autem horum sonorum est nomen. Ex quo manifeste
datur intelligi quod nomen non significat naturaliter.
12.
Sciendum tamen est quod circa hoc fuit diversa quorumdam opinio.
Quidam enim dixerunt quod nomina nullo modo naturaliter significant:
nec differt quae res quo nomine significentur. Alii vero dixerunt quod
nomina omnino naturaliter significant, quasi nomina sint naturales
similitudines rerum. Quidam vero dixerunt quod nomina non naturaliter
significant quantum ad hoc, quod eorum significatio non est a natura,
ut Aristoteles hic intendit; quantum vero ad hoc naturaliter
significant quod eorum significatio congruit naturis rerum, ut Plato
dixit. Nec obstat quod una res multis nominibus significatur: quia
unius rei possunt esse multae similitudines; et similiter ex diversis
proprietatibus possunt uni rei multa diversa nomina imponi. Non est
autem intelligendum quod dicit: quorum nihil est nomen, quasi soni
animalium non habeant nomina: nominantur enim quibusdam nominibus,
sicut dicitur rugitus leonis et mugitus bovis; sed quia nullus talis
sonus est nomen, ut dictum est.
13.
Deinde cum dicit: non homo vero etc., excludit quaedam a nominis
ratione. Et primo, nomen infinitum; secundo, casus nominum; ibi:
Catonis autem vel Catoni et cetera. Dicit ergo primo quod non homo
non est nomen. Omne enim nomen significat aliquam naturam
determinatam, ut homo; aut personam determinatam, ut pronomen; aut
utrumque determinatum, ut Socrates. Sed hoc quod dico non homo,
neque determinatam naturam neque determinatam personam significat.
Imponitur enim a negatione hominis, quae aequaliter dicitur de ente,
et non ente. Unde non homo potest dici indifferenter, et de eo quod
non est in rerum natura; ut si dicamus, Chimaera est non homo, et de
eo quod est in rerum natura; sicut cum dicitur, equus est non homo.
Si autem imponeretur a privatione, requireret subiectum ad minus
existens: sed quia imponitur a negatione, potest dici de ente et de
non ente, ut Boethius et Ammonius dicunt. Quia tamen significat per
modum nominis, quod potest subiici et praedicari, requiritur ad minus
suppositum in apprehensione. Non autem erat nomen positum tempore
Aristotelis sub quo huiusmodi dictiones concluderentur. Non enim est
oratio, quia pars eius non significat aliquid separata, sicut nec in
nominibus compositis; similiter autem non est negatio, id est oratio
negativa, quia huiusmodi oratio superaddit negationem affirmationi,
quod non contingit hic. Et ideo novum nomen imponit huiusmodi
dictioni, vocans eam nomen infinitum propter indeterminationem
significationis, ut dictum est.
14.
Deinde cum dicit: Catonis autem vel Catoni etc., excludit casus
nominis; et dicit quod Catonis vel Catoni et alia huiusmodi non sunt
nomina, sed solus nominativus dicitur principaliter nomen, per quem
facta est impositio nominis ad aliquid significandum. Huiusmodi autem
obliqui vocantur casus nominis: quia quasi cadunt per quamdam
declinationis originem a nominativo, qui dicitur rectus eo quod non
cadit. Stoici autem dixerunt etiam nominativos dici casus: quos
grammatici sequuntur, eo quod cadunt, idest procedunt ab interiori
conceptione mentis. Et dicitur rectus, eo quod nihil prohibet aliquid
cadens sic cadere, ut rectum stet, sicut stilus qui cadens ligno
infigitur.
15.
Deinde cum dicit: ratio autem eius etc., ostendit consequenter
quomodo se habeant obliqui casus ad nomen; et dicit quod ratio, quam
significat nomen, est eadem et in aliis, scilicet casibus nominis;
sed in hoc est differentia quod nomen adiunctum cum hoc verbo est vel
erit vel fuit semper significat verum vel falsum: quod non contingit in
obliquis. Signanter autem inducit exemplum de verbo substantivo: quia
sunt quaedam alia verba, scilicet impersonalia, quae cum obliquis
significant verum vel falsum; ut cum dicitur, poenitet Socratem,
quia actus verbi intelligitur ferri super obliquum; ac si diceretur,
poenitentia habet Socratem.
16. Sed
contra: si nomen infinitum et casus non sunt nomina, inconvenienter
data est praemissa nominis definitio, quae istis convenit. Sed
dicendum, secundum Ammonium, quod supra communius definit nomen,
postmodum vero significationem nominis arctat subtrahendo haec a
nomine. Vel dicendum quod praemissa definitio non simpliciter convenit
his: nomen enim infinitum nihil determinatum significat, neque casus
nominis significat secundum primum placitum instituentis, ut dictum
est.
|
|