|
1.
Postquam philosophus determinavit de nomine: hic determinat de verbo.
Et circa hoc tria facit: primo, definit verbum; secundo, excludit
quaedam a ratione verbi; ibi: non currit autem, et non laborat
etc.; tertio, ostendit convenientiam verbi ad nomen; ibi: ipsa
quidem secundum se dicta verba, et cetera. Circa primum duo facit:
primo, ponit definitionem verbi; secundo exponit eam; ibi: dico
autem quoniam consignificat et cetera.
2. Est
autem considerandum quod Aristoteles, brevitati studens, non ponit in
definitione verbi ea quae sunt nomini et verbo communia, relinquens ea
intellectui legentis ex his quae dixerat in definitione nominis. Ponit
autem tres particulas in definitione verbi: quarum prima distinguit
verbum a nomine, in hoc scilicet quod dicit quod consignificat tempus.
Dictum est enim in definitione nominis quod nomen significat sine
tempore. Secunda vero particula est, per quam distinguitur verbum ab
oratione, scilicet cum dicitur: cuius pars nihil extra significat.
3. Sed
cum hoc etiam positum sit in definitione nominis, videtur hoc debuisse
praetermitti, sicut et quod dictum est, vox significativa ad
placitum. Ad quod respondet Ammonius quod in definitione nominis hoc
positum est, ut distinguatur nomen ab orationibus, quae componuntur ex
nominibus; ut cum dicitur, homo est animal. Quia vero sunt etiam
quaedam orationes quae componuntur ex verbis; ut cum dicitur, ambulare
est moveri, ut ab his distinguatur verbum, oportuit hoc etiam in
definitione verbi iterari. Potest etiam aliter dici quod quia verbum
importat compositionem, in qua perficitur oratio verum vel falsum
significans, maiorem convenientiam videbatur verbum habere cum
oratione, quasi quaedam pars formalis ipsius, quam nomen, quod est
quaedam pars materialis et subiectiva orationis; et ideo oportuit
iterari.
4.
Tertia vero particula est, per quam distinguitur verbum non solum a
nomine, sed etiam a participio quod significat cum tempore; unde
dicit: et est semper eorum, quae de altero praedicantur nota, idest
signum: quia scilicet nomina et participia possunt poni ex parte
subiecti et praedicati, sed verbum semper est ex parte praedicati.
5. Sed
hoc videtur habere instantiam in verbis infinitivi modi, quae interdum
ponuntur ex parte subiecti; ut cum dicitur, ambulare est moveri. Sed
dicendum est quod verba infinitivi modi, quando in subiecto ponuntur,
habent vim nominis: unde et in Graeco et in vulgari Latina locutione
suscipiunt additionem articulorum sicut et nomina. Cuius ratio est
quia proprium nominis est, ut significet rem aliquam quasi per se
existentem; proprium autem verbi est, ut significet actionem vel
passionem. Potest autem actio significari tripliciter: uno modo, per
se in abstracto, velut quaedam res, et sic significatur per nomen; ut
cum dicitur actio, passio, ambulatio, cursus et similia; alio modo,
per modum actionis, ut scilicet est egrediens a substantia et inhaerens
ei ut subiecto, et sic significatur per verba aliorum modorum, quae
attribuuntur praedicatis. Sed quia etiam ipse processus vel
inhaerentia actionis potest apprehendi ab intellectu et significari ut
res quaedam, inde est quod ipsa verba infinitivi modi, quae
significant ipsam inhaerentiam actionis ad subiectum, possunt accipi ut
verba, ratione concretionis, et ut nomina prout significant quasi res
quasdam.
6.
Potest etiam obiici de hoc quod etiam verba aliorum modorum videntur
aliquando in subiecto poni; ut cum dicitur, curro est verbum. Sed
dicendum est quod in tali locutione, hoc verbum curro, non sumitur
formaliter, secundum quod eius significatio refertur ad rem, sed
secundum quod materialiter significat ipsam vocem, quae accipitur ut
res quaedam. Et ideo tam verba, quam omnes orationis partes, quando
ponuntur materialiter, sumuntur in vi nominum.
7.
Deinde cum dicit: dico vero quoniam consignificat etc., exponit
definitionem positam. Et primo, quantum ad hoc quod dixerat quod
consignificat tempus; secundo, quantum ad hoc quod dixerat quod est
nota eorum quae de altero praedicantur, cum dicit: et semper est et
cetera. Secundam autem particulam, scilicet: cuius nulla pars extra
significat, non exponit, quia supra exposita est in tractatu nominis.
Exponit ergo primum quod verbum consignificat tempus, per exemplum;
quia videlicet cursus, quia significat actionem non per modum
actionis, sed per modum rei per se existentis, non consignificat
tempus, eo quod est nomen. Curro vero cum sit verbum significans
actionem, consignificat tempus, quia proprium est motus tempore
mensurari; actiones autem nobis notae sunt in tempore. Dictum est
autem supra quod consignificare tempus est significare aliquid in
tempore mensuratum. Unde aliud est significare tempus principaliter,
ut rem quamdam, quod potest nomini convenire, aliud autem est
significare cum tempore, quod non convenit nomini, sed verbo.
8.
Deinde cum dicit: et est semper etc., exponit aliam particulam.
Ubi notandum est quod quia subiectum enunciationis significatur ut cui
inhaeret aliquid, cum verbum significet actionem per modum actionis,
de cuius ratione est ut inhaereat, semper ponitur ex parte praedicati,
nunquam autem ex parte subiecti, nisi sumatur in vi nominis, ut dictum
est. Dicitur ergo verbum semper esse nota eorum quae dicuntur de
altero: tum quia verbum semper significat id, quod praedicatur; tum
quia in omni praedicatione oportet esse verbum, eo quod verbum importat
compositionem, qua praedicatum componitur subiecto.
9. Sed
dubium videtur quod subditur: ut eorum quae de subiecto vel in subiecto
sunt. Videtur enim aliquid dici ut de subiecto, quod essentialiter
praedicatur; ut, homo est animal; in subiecto autem, sicut accidens
de subiecto praedicatur; ut, homo est albus. Si ergo verba
significant actionem vel passionem, quae sunt accidentia, consequens
est ut semper significent ea, quae dicuntur ut in subiecto. Frustra
igitur dicitur in subiecto vel de subiecto. Et ad hoc dicit Boethius
quod utrumque ad idem pertinet. Accidens enim et de subiecto
praedicatur, et in subiecto est. Sed quia Aristoteles disiunctione
utitur, videtur aliud per utrumque significare. Et ideo potest dici
quod cum Aristoteles dicit quod, verbum semper est nota eorum, quae
de altero praedicantur, non est sic intelligendum, quasi significata
verborum sint quae praedicantur, quia cum praedicatio videatur magis
proprie ad compositionem pertinere, ipsa verba sunt quae praedicantur,
magis quam significent praedicata. Est ergo intelligendum quod verbum
semper est signum quod aliqua praedicentur, quia omnis praedicatio fit
per verbum ratione compositionis importatae, sive praedicetur aliquid
essentialiter sive accidentaliter.
10.
Deinde cum dicit: non currit vero et non laborat etc., excludit
quaedam a ratione verbi. Et primo, verbum infinitum; secundo, verba
praeteriti temporis vel futuri; ibi: similiter autem curret vel
currebat. Dicit ergo primo quod non currit, et non laborat, non
proprie dicitur verbum. Est enim proprium verbi significare aliquid
per modum actionis vel passionis; quod praedictae dictiones non
faciunt: removent enim actionem vel passionem, potius quam aliquam
determinatam actionem vel passionem significent. Sed quamvis non
proprie possint dici verbum, tamen conveniunt sibi ea quae supra posita
sunt in definitione verbi. Quorum primum est quod significat tempus,
quia significat agere et pati, quae sicut sunt in tempore, ita
privatio eorum; unde et quies tempore mensuratur, ut habetur in VI
physicorum. Secundum est quod semper ponitur ex parte praedicati,
sicut et verbum: et hoc ideo, quia negatio reducitur ad genus
affirmationis. Unde sicut verbum quod significat actionem vel
passionem, significat aliquid ut in altero existens, ita praedictae
dictiones significant remotionem actionis vel passionis.
11. Si
quis autem obiiciat: si praedictis dictionibus convenit definitio
verbi; ergo sunt verba; dicendum est quod definitio verbi supra posita
datur de verbo communiter sumpto. Huiusmodi autem dictiones negantur
esse verba, quia deficiunt a perfecta ratione verbi. Nec ante
Aristotelem erat nomen positum huic generi dictionum a verbis
differentium; sed quia huiusmodi dictiones in aliquo cum verbis
conveniunt, deficiunt tamen a determinata ratione verbi, ideo vocat ea
verba infinita. Et rationem nominis assignat, quia unumquodque eorum
indifferenter potest dici de eo quod est, vel de eo quod non est.
Sumitur enim negatio apposita non in vi privationis, sed in vi
simplicis negationis. Privatio enim supponit determinatum subiectum.
Differunt tamen huiusmodi verba a verbis negativis, quia verba
infinita sumuntur in vi unius dictionis, verba vero negativa in vi
duarum dictionum.
12.
Deinde cum dicit: similiter autem curret etc., excludit a verbo
verba praeteriti et futuri temporis; et dicit quod sicut verba infinita
non sunt simpliciter verba, ita etiam curret, quod est futuri
temporis, vel currebat, quod est praeteriti temporis, non sunt
verba, sed sunt casus verbi. Et differunt in hoc a verbo, quia
verbum consignificat praesens tempus, illa vero significant tempus hinc
et inde circumstans. Dicit autem signanter praesens tempus, et non
simpliciter praesens, ne intelligatur praesens indivisibile, quod est
instans: quia in instanti non est motus, nec actio aut passio; sed
oportet accipere praesens tempus quod mensurat actionem, quae incepit,
et nondum est determinata per actum. Recte autem ea quae
consignificant tempus praeteritum vel futurum, non sunt verba proprie
dicta: cum enim verbum proprie sit quod significat agere vel pati, hoc
est proprie verbum quod significat agere vel pati in actu, quod est
agere vel pati simpliciter: sed agere vel pati in praeterito vel futuro
est secundum quid.
13.
Dicuntur etiam verba praeteriti vel futuri temporis rationabiliter
casus verbi, quod consignificat praesens tempus; quia praeteritum vel
futurum dicitur per respectum ad praesens. Est enim praeteritum quod
fuit praesens, futurum autem quod erit praesens.
14. Cum
autem declinatio verbi varietur per modos, tempora, numeros et
personas, variatio quae fit per numerum et personam non constituit
casus verbi: quia talis variatio non est ex parte actionis, sed ex
parte subiecti; sed variatio quae est per modos et tempora respicit
ipsam actionem, et ideo utraque constituit casus verbi. Nam verba
imperativi vel optativi modi casus dicuntur, sicut et verba praeteriti
vel futuri temporis. Sed verba indicativi modi praesentis temporis non
dicuntur casus, cuiuscumque sint personae vel numeri.
15.
Deinde cum dicit: ipsa itaque etc., ostendit convenientiam verborum
ad nomina. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit;
secundo, manifestat propositum; ibi: et significant aliquid et
cetera. Dicit ergo primo, quod ipsa verba secundum se dicta sunt
nomina: quod a quibusdam exponitur de verbis quae sumuntur in vi
nominis, ut dictum est, sive sint infinitivi modi; ut cum dico,
currere est moveri, sive sint alterius modi; ut cum dico, curro est
verbum. Sed haec non videtur esse intentio Aristotelis, quia ad hanc
intentionem non respondent sequentia. Et ideo aliter dicendum est quod
nomen hic sumitur, prout communiter significat quamlibet dictionem
impositam ad significandum aliquam rem. Et quia etiam ipsum agere vel
pati est quaedam res, inde est quod et ipsa verba in quantum nominant,
idest significant agere vel pati, sub nominibus comprehenduntur
communiter acceptis. Nomen autem, prout a verbo distinguitur,
significat rem sub determinato modo, prout scilicet potest intelligi ut
per se existens. Unde nomina possunt subiici et praedicari.
16.
Deinde cum dicit: et significant aliquid etc., probat propositum.
Et primo, per hoc quod verba significant aliquid, sicut et nomina;
secundo, per hoc quod non significant verum vel falsum, sicut nec
nomina; ibi: sed si est, aut non est et cetera. Dicit ergo primo
quod in tantum dictum est quod verba sunt nomina, in quantum
significant aliquid. Et hoc probat, quia supra dictum est quod voces
significativae significant intellectus. Unde proprium vocis
significativae est quod generet aliquem intellectum in animo audientis.
Et ideo ad ostendendum quod verbum sit vox significativa, assumit quod
ille, qui dicit verbum, constituit intellectum in animo audientis.
Et ad hoc manifestandum inducit quod ille, qui audit, quiescit.
17. Sed
hoc videtur esse falsum: quia sola oratio perfecta facit quiescere
intellectum, non autem nomen, neque verbum si per se dicatur. Si
enim dicam, homo, suspensus est animus audientis, quid de eo dicere
velim; si autem dico, currit, suspensus est eius animus de quo
dicam. Sed dicendum est quod cum duplex sit intellectus operatio, ut
supra habitum est, ille qui dicit nomen vel verbum secundum se,
constituit intellectum quantum ad primam operationem, quae est simplex
conceptio alicuius, et secundum hoc, quiescit audiens, qui in
suspenso erat antequam nomen vel verbum proferretur et eius prolatio
terminaretur; non autem constituit intellectum quantum ad secundam
operationem, quae est intellectus componentis et dividentis, ipsum
verbum vel nomen per se dictum: nec quantum ad hoc facit quiescere
audientem.
18. Et
ideo statim subdit: sed si est, aut non est, nondum significat,
idest nondum significat aliquid per modum compositionis et divisionis,
aut veri vel falsi. Et hoc est secundum, quod probare intendit.
Probat autem consequenter per illa verba, quae maxime videntur
significare veritatem vel falsitatem, scilicet ipsum verbum quod est
esse, et verbum infinitum quod est non esse; quorum neutrum per se
dictum est significativum veritatis vel falsitatis in re; unde multo
minus alia. Vel potest intelligi hoc generaliter dici de omnibus
verbis. Quia enim dixerat quod verbum non significat si est res vel
non est, hoc consequenter manifestat, quia nullum verbum est
significativum esse rei vel non esse, idest quod res sit vel non sit.
Quamvis enim omne verbum finitum implicet esse, quia currere est
currentem esse, et omne verbum infinitum implicet non esse, quia non
currere est non currentem esse; tamen nullum verbum significat hoc
totum, scilicet rem esse vel non esse.
19. Et
hoc consequenter probat per id, de quo magis videtur cum subdit: nec
si hoc ipsum est purum dixeris, ipsum quidem nihil est. Ubi notandum
est quod in Graeco habetur: neque si ens ipsum nudum dixeris, ipsum
quidem nihil est. Ad probandum enim quod verba non significant rem
esse vel non esse, assumpsit id quod est fons et origo ipsius esse,
scilicet ipsum ens, de quo dicit quod nihil est (ut Alexander
exponit), quia ens aequivoce dicitur de decem praedicamentis; omne
autem aequivocum per se positum nihil significat, nisi aliquid addatur
quod determinet eius significationem; unde nec ipsum est per se dictum
significat quod est vel non est. Sed haec expositio non videtur
conveniens, tum quia ens non dicitur proprie aequivoce, sed secundum
prius et posterius; unde simpliciter dictum intelligitur de eo, quod
per prius dicitur: tum etiam, quia dictio aequivoca non nihil
significat, sed multa significat; et quandoque hoc, quandoque illud
per ipsam accipitur: tum etiam, quia talis expositio non multum facit
ad intentionem praesentem. Unde Porphyrius aliter exposuit quod hoc
ipsum ens non significat naturam alicuius rei, sicut hoc nomen homo vel
sapiens, sed solum designat quamdam coniunctionem; unde subdit quod
consignificat quamdam compositionem, quam sine compositis non est
intelligere. Sed neque hoc convenienter videtur dici: quia si non
significaret aliquam rem, sed solum coniunctionem, non esset neque
nomen, neque verbum, sicut nec praepositiones aut coniunctiones. Et
ideo aliter exponendum est, sicut Ammonius exponit, quod ipsum ens
nihil est, idest non significat verum vel falsum. Et rationem huius
assignat, cum subdit: consignificat autem quamdam compositionem. Nec
accipitur hic, ut ipse dicit, consignificat, sicut cum dicebatur quod
verbum consignificat tempus, sed consignificat, idest cum alio
significat, scilicet alii adiunctum compositionem significat, quae non
potest intelligi sine extremis compositionis. Sed quia hoc commune est
omnibus nominibus et verbis, non videtur haec expositio esse secundum
intentionem Aristotelis, qui assumpsit ipsum ens quasi quoddam
speciale.
20. Et
ideo ut magis sequamur verba Aristotelis considerandum est quod ipse
dixerat quod verbum non significat rem esse vel non esse, sed nec ipsum
ens significat rem esse vel non esse. Et hoc est quod dicit, nihil
est, idest non significat aliquid esse. Etenim hoc maxime videbatur
de hoc quod dico ens: quia ens nihil est aliud quam quod est. Et sic
videtur et rem significare, per hoc quod dico quod et esse, per hoc
quod dico est. Et si quidem haec dictio ens significaret esse
principaliter, sicut significat rem quae habet esse, procul dubio
significaret aliquid esse. Sed ipsam compositionem, quae importatur
in hoc quod dico est, non principaliter significat, sed consignificat
eam in quantum significat rem habentem esse. Unde talis
consignificatio compositionis non sufficit ad veritatem vel falsitatem:
quia compositio, in qua consistit veritas et falsitas, non potest
intelligi, nisi secundum quod innectit extrema compositionis.
21. Si
vero dicatur, nec ipsum esse, ut libri nostri habent, planior est
sensus. Quod enim nullum verbum significat rem esse vel non esse,
probat per hoc verbum est, quod secundum se dictum, non significat
aliquid esse, licet significet esse. Et quia hoc ipsum esse videtur
compositio quaedam, et ita hoc verbum est, quod significat esse,
potest videri significare compositionem, in qua sit verum vel falsum;
ad hoc excludendum subdit quod illa compositio, quam significat hoc
verbum est, non potest intelligi sine componentibus: quia dependet
eius intellectus ab extremis, quae si non apponantur, non est
perfectus intellectus compositionis, ut possit in ea esse verum, vel
falsum.
22.
Ideo autem dicit quod hoc verbum est consignificat compositionem, quia
non eam principaliter significat, sed ex consequenti; significat enim
primo illud quod cadit in intellectu per modum actualitatis absolute:
nam est, simpliciter dictum, significat in actu esse; et ideo
significat per modum verbi. Quia vero actualitas, quam principaliter
significat hoc verbum est, est communiter actualitas omnis formae, vel
actus substantialis vel accidentalis, inde est quod cum volumus
significare quamcumque formam vel actum actualiter inesse alicui
subiecto, significamus illud per hoc verbum est, vel simpliciter vel
secundum quid: simpliciter quidem secundum praesens tempus; secundum
quid autem secundum alia tempora. Et ideo ex consequenti hoc verbum
est significat compositionem.
|
|