|
1.
Postquam philosophus determinavit de nomine et de verbo, quae sunt
principia materialia enunciationis, utpote partes eius existentes;
nunc determinat de oratione, quae est principium formale
enunciationis, utpote genus eius existens. Et circa hoc tria facit:
primo enim, proponit definitionem orationis; secundo, exponit eam;
ibi: dico autem ut homo etc.; tertio, excludit errorem; ibi: est
autem oratio omnis et cetera.
2. Circa
primum considerandum est quod philosophus in definitione orationis primo
ponit illud in quo oratio convenit cum nomine et verbo, cum dicit:
oratio est vox significativa, quod etiam posuit in definitione
nominis, et probavit de verbo quod aliquid significet. Non autem
posuit in eius definitione, quia supponebat ex eo quod positum erat in
definitione nominis, studens brevitati, ne idem frequenter iteraret.
Iterat tamen hoc in definitione orationis, quia significatio orationis
differt a significatione nominis et verbi, quia nomen vel verbum
significat simplicem intellectum, oratio vero significat intellectum
compositum.
3.
Secundo autem ponit id, in quo oratio differt a nomine et verbo, cum
dicit: cuius partium aliquid significativum est separatim. Supra enim
dictum est quod pars nominis non significat aliquid per se separatum,
sed solum quod est coniunctum ex duabus partibus. Signanter autem non
dicit: cuius pars est significativa aliquid separata, sed cuius
aliquid partium est significativum, propter negationes et alia
syncategoremata, quae secundum se non significant aliquid absolutum,
sed solum habitudinem unius ad alterum. Sed quia duplex est
significatio vocis, una quae refertur ad intellectum compositum, alia
quae refertur ad intellectum simplicem; prima significatio competit
orationi, secunda non competit orationi, sed parti orationis. Unde
subdit: ut dictio, non ut affirmatio. Quasi dicat: pars orationis
est significativa, sicut dictio significat, puta ut nomen et verbum,
non sicut affirmatio, quae componitur ex nomine et verbo. Facit autem
mentionem solum de affirmatione et non de negatione, quia negatio
secundum vocem superaddit affirmationi; unde si pars orationis propter
sui simplicitatem non significat aliquid, ut affirmatio, multo minus
ut negatio.
4. Sed
contra hanc definitionem Aspasius obiicit quod videtur non omnibus
partibus orationis convenire. Sunt enim quaedam orationes, quarum
partes significant aliquid ut affirmatio; ut puta, si sol lucet super
terram, dies est; et sic de multis. Et ad hoc respondet Porphyrius
quod in quocumque genere invenitur prius et posterius, debet definiri
id quod prius est. Sicut cum datur definitio alicuius speciei, puta
hominis, intelligitur definitio de eo quod est in actu, non de eo quod
est in potentia; et ideo quia in genere orationis prius est oratio
simplex, inde est quod Aristoteles prius definivit orationem
simplicem. Vel potest dici, secundum Alexandrum et Ammonium, quod
hic definitur oratio in communi. Unde debet poni in hac definitione id
quod est commune orationi simplici et compositae. Habere autem partes
significantes aliquid ut affirmatio, competit soli orationi,
compositae; sed habere partes significantes aliquid per modum
dictionis, et non per modum affirmationis, est commune orationi
simplici et compositae. Et ideo hoc debuit poni in definitione
orationis. Et secundum hoc non debet intelligi esse de ratione
orationis quod pars eius non sit affirmatio: sed quia de ratione
orationis est quod pars eius sit aliquid quod significat per modum
dictionis, et non per modum affirmationis. Et in idem redit solutio
Porphyrii quantum ad sensum, licet quantum ad verba parumper
differat. Quia enim Aristoteles frequenter ponit dicere pro
affirmare, ne dictio pro affirmatione sumatur, subdit quod pars
orationis significat ut dictio, et addit non ut affirmatio: quasi
diceret, secundum sensum Porphyrii, non accipiatur nunc dictio
secundum quod idem est quod affirmatio. Philosophus autem, qui
dicitur Ioannes grammaticus, voluit quod haec definitio orationis
daretur solum de oratione perfecta, eo quod partes non videntur esse
nisi alicuius perfecti, sicut omnes partes domus referuntur ad domum:
et ideo secundum ipsum sola oratio perfecta habet partes
significativas. Sed tamen hic decipiebatur, quia quamvis omnes partes
referantur principaliter ad totum perfectum, quaedam tamen partes
referuntur ad ipsum immediate, sicut paries et tectum ad domum, et
membra organica ad animal: quaedam vero mediantibus partibus
principalibus quarum sunt partes; sicut lapides referuntur ad domum
mediante pariete; nervi autem et ossa ad animal mediantibus membris
organicis, scilicet manu et pede et huiusmodi. Sic ergo omnes partes
orationis principaliter referuntur ad orationem perfectam, cuius pars
est oratio imperfecta, quae etiam ipsa habet partes significantes.
Unde ista definitio convenit tam orationi perfectae, quam
imperfectae.
5.
Deinde cum dicit: dico autem ut homo etc., exponit propositam
definitionem. Et primo, manifestat verum esse quod dicitur;
secundo, excludit falsum intellectum; ibi: sed non una hominis
syllaba et cetera. Exponit ergo quod dixerat aliquid partium orationis
esse significativum, sicut hoc nomen homo, quod est pars orationis,
significat aliquid, sed non significat ut affirmatio aut negatio, quia
non significat esse vel non esse. Et hoc dico non in actu, sed solum
in potentia. Potest enim aliquid addi, per cuius additionem fit
affirmatio vel negatio, scilicet si addatur ei verbum.
6.
Deinde cum dicit: sed non una hominis etc., excludit falsum
intellectum. Et posset hoc referri ad immediate dictum, ut sit sensus
quod nomen erit affirmatio vel negatio, si quid ei addatur, sed non si
addatur ei una nominis syllaba. Sed quia huic sensui non conveniunt
verba sequentia, oportet quod referatur ad id, quod supra dictum est
in definitione orationis, scilicet quod aliquid partium eius sit
significativum separatim. Sed quia pars alicuius totius dicitur
proprie illud, quod immediate venit ad constitutionem totius, non
autem pars partis; ideo hoc intelligendum est de partibus ex quibus
immediate constituitur oratio, scilicet de nomine et verbo, non autem
de partibus nominis vel verbi, quae sunt syllabae vel litterae. Et
ideo dicitur quod pars orationis est significativa separata, non tamen
talis pars, quae est una nominis syllaba. Et hoc manifestat in
syllabis, quae quandoque possunt esse dictiones per se significantes:
sicut hoc quod dico rex, quandoque est una dictio per se significans;
in quantum vero accipitur ut una quaedam syllaba huius nominis sorex,
soricis, non significat aliquid per se, sed est vox sola. Dictio
enim quaedam est composita ex pluribus vocibus, tamen in significando
habet simplicitatem, in quantum scilicet significat simplicem
intellectum. Et ideo in quantum est vox composita, potest habere
partem quae sit vox, inquantum autem est simplex in significando, non
potest habere partem significantem. Unde syllabae quidem sunt voces,
sed non sunt voces per se significantes. Sciendum tamen quod in
nominibus compositis, quae imponuntur ad significandum rem simplicem ex
aliquo intellectu composito, partes secundum apparentiam aliquid
significant, licet non secundum veritatem. Et ideo subdit quod in
duplicibus, idest in nominibus compositis, syllabae quae possunt esse
dictiones, in compositione nominis venientes, significant aliquid,
scilicet in ipso composito et secundum quod sunt dictiones; non autem
significant aliquid secundum se, prout sunt huiusmodi nominis partes,
sed eo modo, sicut supra dictum est.
7.
Deinde cum dicit: est autem oratio etc., excludit quemdam errorem.
Fuerunt enim aliqui dicentes quod oratio et eius partes significant
naturaliter, non ad placitum. Ad probandum autem hoc utebantur tali
ratione. Virtutis naturalis oportet esse naturalia instrumenta: quia
natura non deficit in necessariis; potentia autem interpretativa est
naturalis homini; ergo instrumenta eius sunt naturalia. Instrumentum
autem eius est oratio, quia per orationem virtus interpretativa
interpretatur mentis conceptum: hoc enim dicimus instrumentum, quo
agens operatur. Ergo oratio est aliquid naturale, non ex institutione
humana significans, sed naturaliter.
8. Huic
autem rationi, quae dicitur esse Platonis in Lib. qui intitulatur
Cratylus, Aristoteles obviando dicit quod omnis oratio est
significativa, non sicut instrumentum virtutis, scilicet naturalis:
quia instrumenta naturalia virtutis interpretativae sunt guttur et
pulmo, quibus formatur vox, et lingua et dentes et labia, quibus
litterati ac articulati soni distinguuntur; oratio autem et partes eius
sunt sicut effectus virtutis interpretativae per instrumenta praedicta.
Sicut enim virtus motiva utitur naturalibus instrumentis, sicut
brachiis et manibus ad faciendum opera artificialia, ita virtus
interpretativa utitur gutture et aliis instrumentis naturalibus ad
faciendum orationem. Unde oratio et partes eius non sunt res
naturales, sed quidam artificiales effectus. Et ideo subdit quod
oratio significat ad placitum, idest secundum institutionem humanae
rationis et voluntatis, ut supra dictum est, sicut et omnia
artificialia causantur ex humana voluntate et ratione. Sciendum tamen
quod, si virtutem interpretativam non attribuamus virtuti motivae, sed
rationi; sic non est virtus naturalis, sed supra omnem naturam
corpoream: quia intellectus non est actus alicuius corporis, sicut
probatur in III de anima. Ipsa autem ratio est, quae movet
virtutem corporalem motivam ad opera artificialia, quibus etiam ut
instrumentis utitur ratio: non sunt autem instrumenta alicuius virtutis
corporalis. Et hoc modo ratio potest etiam uti oratione et eius
partibus, quasi instrumentis: quamvis non naturaliter significent.
|
|