|
1.
Postquam philosophus determinavit de principiis enunciationis, hic
incipit determinare de ipsa enunciatione. Et dividitur pars haec in
duas: in prima, determinat de enunciatione absolute; in secunda, de
diversitate enunciationum, quae provenit secundum ea quae simplici
enunciationi adduntur; et hoc in secundo libro; ibi: quoniam autem
est de aliquo affirmatio et cetera. Prima autem pars dividitur in
partes tres. In prima, definit enunciationem; in secunda, dividit
eam; ibi: est autem una prima oratio etc., in tertia, agit de
oppositione partium eius ad invicem; ibi: quoniam autem est enunciare
et cetera. Circa primum tria facit: primo, ponit definitionem
enunciationis; secundo, ostendit quod per hanc definitionem differt
enunciatio ab aliis speciebus orationis; ibi: non autem in omnibus
etc.; tertio, ostendit quod de sola enunciatione est tractandum,
ibi: et caeterae quidem relinquantur.
2. Circa
primum considerandum est quod oratio, quamvis non sit instrumentum
alicuius virtutis naturaliter operantis, est tamen instrumentum
rationis, ut supra dictum est. Omne autem instrumentum oportet
definiri ex suo fine, qui est usus instrumenti: usus autem orationis,
sicut et omnis vocis significativae est significare conceptionem
intellectus, ut supra dictum est: duae autem sunt operationes
intellectus, in quarum una non invenitur veritas et falsitas, in alia
autem invenitur verum vel falsum. Et ideo orationem enunciativam
definit ex significatione veri et falsi, dicens quod non omnis oratio
est enunciativa, sed in qua verum vel falsum est. Ubi considerandum
est quod Aristoteles mirabili brevitate usus, et divisionem orationis
innuit in hoc quod dicit: non omnis oratio est enunciativa, et
definitionem enunciationis in hoc quod dicit: sed in qua verum vel
falsum est: ut intelligatur quod haec sit definitio enunciationis,
enunciatio est oratio, in qua verum vel falsum est.
3.
Dicitur autem in enunciatione esse verum vel falsum, sicut in signo
intellectus veri vel falsi: sed sicut in subiecto est verum vel falsum
in mente, ut dicitur in VI metaphysicae, in re autem sicut in
causa: quia ut dicitur in libro praedicamentorum, ab eo quod res est
vel non est, oratio vera vel falsa est.
4.
Deinde cum dicit: non autem in omnibus etc., ostendit quod per hanc
definitionem enunciatio differt ab aliis orationibus. Et quidem de
orationibus imperfectis manifestum est quod non significant verum vel
falsum, quia cum non faciant perfectum sensum in animo audientis,
manifestum est quod perfecte non exprimunt iudicium rationis, in quo
consistit verum vel falsum. His igitur praetermissis, sciendum est
quod perfectae orationis, quae complet sententiam, quinque sunt
species, videlicet enunciativa, deprecativa, imperativa,
interrogativa et vocativa. (Non tamen intelligendum est quod solum
nomen vocativi casus sit vocativa oratio: quia oportet aliquid partium
orationis significare aliquid separatim, sicut supra dictum est; sed
per vocativum provocatur, sive excitatur animus audientis ad
attendendum; non autem est vocativa oratio nisi plura coniungantur; ut
cum dico, o bone Petre). Harum autem orationum sola enunciativa
est, in qua invenitur verum vel falsum, quia ipsa sola absolute
significat conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum.
5. Sed
quia intellectus vel ratio, non solum concipit in seipso veritatem rei
tantum, sed etiam ad eius officium pertinet secundum suum conceptum
alia dirigere et ordinare; ideo necesse fuit quod sicut per
enunciativam orationem significatur ipse mentis conceptus, ita etiam
essent aliquae aliae orationes significantes ordinem rationis, secundum
quam alia diriguntur. Dirigitur autem ex ratione unius hominis alius
homo ad tria: primo quidem, ad attendendum mente; et ad hoc pertinet
vocativa oratio: secundo, ad respondendum voce; et ad hoc pertinet
oratio interrogativa: tertio, ad exequendum in opere; et ad hoc
pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa; quantum autem ad
superiores oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa: quia
respectu superioris, homo non habet vim motivam, nisi per expressionem
sui desiderii. Quia igitur istae quatuor orationis species non
significant ipsum conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum,
sed quemdam ordinem ad hoc consequentem; inde est quod in nulla earum
invenitur verum vel falsum, sed solum in enunciativa, quae significat
id quod mens de rebus concipit. Et inde est quod omnes modi
orationum, in quibus invenitur verum vel falsum, sub enunciatione
continentur: quam quidam dicunt indicativam vel suppositivam.
Dubitativa autem ad interrogativam reducitur, sicut et optativa ad
deprecativam.
6.
Deinde cum dicit: caeterae igitur relinquantur etc., ostendit quod
de sola enunciativa est agendum; et dicit quod aliae quatuor orationis
species sunt relinquendae, quantum pertinet ad praesentem intentionem:
quia earum consideratio convenientior est rhetoricae vel poeticae
scientiae. Sed enunciativa oratio praesentis considerationis est.
Cuius ratio est, quia consideratio huius libri directe ordinatur ad
scientiam demonstrativam, in qua animus hominis per rationem inducitur
ad consentiendum vero ex his quae sunt propria rei; et ideo
demonstrator non utitur ad suum finem nisi enunciativis orationibus,
significantibus res secundum quod earum veritas est in anima. Sed
rhetor et poeta inducunt ad assentiendum ei quod intendunt, non solum
per ea quae sunt propria rei, sed etiam per dispositiones audientis.
Unde rhetores et poetae plerumque movere auditores nituntur provocando
eos ad aliquas passiones, ut philosophus dicit in sua rhetorica. Et
ideo consideratio dictarum specierum orationis, quae pertinet ad
ordinationem audientis in aliquid, cadit proprie sub consideratione
rhetoricae vel poeticae, ratione sui significati; ad considerationem
autem grammatici, prout consideratur in eis congrua vocum constructio.
|
|