|
1.
Postquam philosophus definivit enunciationem, hic dividit eam. Et
dividitur in duas partes: in prima, ponit divisionem enunciationis;
in secunda, manifestat eam; ibi: necesse est autem et cetera.
2. Circa
primum considerandum est quod Aristoteles sub breviloquio duas
divisiones enunciationis ponit. Quarum una est quod enunciationum
quaedam est una simplex, quaedam est coniunctione una. Sicut etiam in
rebus, quae sunt extra animam, aliquid est unum simplex sicut
indivisibile vel continuum, aliquid est unum colligatione aut
compositione aut ordine. Quia enim ens et unum convertuntur, necesse
est sicut omnem rem, ita et omnem enunciationem aliqualiter esse unam.
3. Alia
vero subdivisio enunciationis est quod si enunciatio sit una, aut est
affirmativa aut negativa. Enunciatio autem affirmativa prior est
negativa, triplici ratione, secundum tria quae supra posita sunt: ubi
dictum est quod vox est signum intellectus, et intellectus est signum
rei. Ex parte igitur vocis, affirmativa enunciatio est prior
negativa, quia est simplicior: negativa enim enunciatio addit supra
affirmativam particulam negativam. Ex parte etiam intellectus
affirmativa enunciatio, quae significat compositionem intellectus, est
prior negativa, quae significat divisionem eiusdem: divisio enim
naturaliter posterior est compositione, nam non est divisio nisi
compositorum, sicut non est corruptio nisi generatorum. Ex parte
etiam rei, affirmativa enunciatio, quae significat esse, prior est
negativa, quae significat non esse: sicut habitus naturaliter prior
est privatione.
4. Dicit
ergo quod oratio enunciativa una et prima est affirmatio, idest
affirmativa enunciatio. Et contra hoc quod dixerat prima, subdit:
deinde negatio, idest negativa oratio, quia est posterior
affirmativa, ut dictum est. Contra id autem quod dixerat una,
scilicet simpliciter, subdit quod quaedam aliae sunt unae, non
simpliciter, sed coniunctione unae.
5. Ex
hoc autem quod hic dicitur argumentatur Alexander quod divisio
enunciationis in affirmationem et negationem non est divisio generis in
species, sed divisio nominis multiplicis in sua significata. Genus
enim univoce praedicatur de suis speciebus, non secundum prius et
posterius: unde Aristoteles noluit quod ens esset genus commune
omnium, quia per prius praedicatur de substantia, quam de novem
generibus accidentium.
6. Sed
dicendum quod unum dividentium aliquod commune potest esse prius altero
dupliciter: uno modo, secundum proprias rationes, aut naturas
dividentium; alio modo, secundum participationem rationis illius
communis quod in ea dividitur. Primum autem non tollit univocationem
generis, ut manifestum est in numeris, in quibus binarius secundum
propriam rationem naturaliter est prior ternario; sed tamen aequaliter
participant rationem generis sui, scilicet numeri: ita enim est
ternarius multitudo mensurata per unum, sicut et binarius. Sed
secundum impedit univocationem generis. Et propter hoc ens non potest
esse genus substantiae et accidentis: quia in ipsa ratione entis,
substantia, quae est ens per se, prioritatem habet respectu
accidentis, quod est ens per aliud et in alio. Sic ergo affirmatio
secundum propriam rationem prior est negatione; tamen aequaliter
participant rationem enunciationis, quam supra posuit, videlicet quod
enunciatio est oratio in qua verum vel falsum est.
7.
Deinde cum dicit: necesse est autem etc., manifestat propositas
divisiones. Et primo, manifestat primam, scilicet quod enunciatio
vel est una simpliciter vel coniunctione una; secundo, manifestat
secundam, scilicet quod enunciatio simpliciter una vel est affirmativa
vel negativa; ibi: est autem simplex enunciatio et cetera. Circa
primum duo facit: primo, praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad
propositum manifestandum; secundo, manifestat propositum; ibi: est
autem una oratio et cetera.
8. Circa
primum duo facit: primo, dicit quod omnem orationem enunciativam
oportet constare ex verbo quod est praesentis temporis, vel ex casu
verbi quod est praeteriti vel futuri. Tacet autem de verbo infinito,
quia eumdem usum habet in enunciatione sicut et verbum negativum.
Manifestat autem quod dixerat per hoc, quod non solum nomen unum sine
verbo non facit orationem perfectam enunciativam, sed nec etiam oratio
imperfecta. Definitio enim oratio quaedam est, et tamen si ad
rationem hominis, idest definitionem non addatur aut est, quod est
verbum, aut erat, aut fuit, quae sunt casus verbi, aut aliquid
huiusmodi, idest aliquod aliud verbum seu casus verbi, nondum est
oratio enunciativa.
9.
Potest autem esse dubitatio: cum enunciatio constet ex nomine et
verbo, quare non facit mentionem de nomine, sicut de verbo? Ad quod
tripliciter responderi potest. Primo quidem, quia nulla oratio
enunciativa invenitur sine verbo vel casu verbi; invenitur autem aliqua
enunciatio sine nomine, puta cum nos utimur infinitivis verborum loco
nominum; ut cum dicitur, currere est moveri. Secundo et melius,
quia, sicut supra dictum est, verbum est nota eorum quae de altero
praedicantur. Praedicatum autem est principalior pars enunciationis,
eo quod est pars formalis et completiva ipsius. Unde vocatur apud
Graecos propositio categorica, idest praedicativa. Denominatio autem
fit a forma, quae dat speciem rei. Et ideo potius fecit mentionem de
verbo tanquam de parte principaliori et formaliori. Cuius signum est,
quia enunciatio categorica dicitur affirmativa vel negativa solum
ratione verbi, quod affirmatur vel negatur; sicut etiam conditionalis
dicitur affirmativa vel negativa, eo quod affirmatur vel negatur
coniunctio a qua denominatur. Tertio, potest dici, et adhuc melius,
quod non erat intentio Aristotelis ostendere quod nomen vel verbum non
sufficiant ad enunciationem complendam: hoc enim supra manifestavit tam
de nomine quam de verbo. Sed quia dixerat quod quaedam enunciatio est
una simpliciter, quaedam autem coniunctione una; posset aliquis
intelligere quod illa quae est una simpliciter careret omni
compositione: sed ipse hoc excludit per hoc quod in omni enunciatione
oportet esse verbum, quod importat compositionem, quam non est
intelligere sine compositis, sicut supra dictum est. Nomen autem non
importat compositionem, et ideo non exigit praesens intentio ut de
nomine faceret mentionem, sed solum de verbo.
10.
Secundo; ibi: quare autem etc., ostendit aliud quod est necessarium
ad manifestationem propositi, scilicet quod hoc quod dico, animal
gressibile bipes, quae est definitio hominis, est unum et non multa.
Et eadem ratio est de omnibus aliis definitionibus. Sed huiusmodi
rationem assignare dicit esse alterius negocii. Pertinet enim ad
metaphysicum; unde in VII et in VIII metaphysicae ratio huius
assignatur: quia scilicet differentia advenit generi non per accidens
sed per se, tanquam determinativa ipsius, per modum quo materia
determinatur per formam. Nam a materia sumitur genus, a forma autem
differentia. Unde sicut ex forma et materia fit vere unum et non
multa, ita ex genere et differentia.
11.
Excludit autem quamdam rationem huius unitatis, quam quis posset
suspicari, ut scilicet propter hoc definitio dicatur unum, quia partes
eius sunt propinquae, idest sine aliqua interpositione coniunctionis
vel morae. Et quidem non interruptio locutionis necessaria est ad
unitatem definitionis, quia si interponeretur coniunctio partibus
definitionis, iam secunda non determinaret primam, sed significarentur
ut actu multae in locutione: et idem operatur interpositio morae, qua
utuntur rhetores loco coniunctionis. Unde ad unitatem definitionis
requiritur quod partes eius proferantur sine coniunctione et
interpolatione: quia etiam in re naturali, cuius est definitio, nihil
cadit medium inter materiam et formam: sed praedicta non interruptio
non sufficit ad unitatem definitionis, quia contingit etiam hanc
continuitatem prolationis servari in his, quae non sunt simpliciter
unum, sed per accidens; ut si dicam, homo albus musicus. Sic igitur
Aristoteles valde subtiliter manifestavit quod absoluta unitas
enunciationis non impeditur, neque per compositionem quam importat
verbum, neque per multitudinem nominum ex quibus constat definitio.
Et est eadem ratio utrobique, nam praedicatum comparatur ad subiectum
ut forma ad materiam, et similiter differentia ad genus: ex forma
autem et materia fit unum simpliciter.
12.
Deinde cum dicit: est autem una oratio etc., accedit ad
manifestandam praedictam divisionem. Et primo, manifestat ipsum
commune quod dividitur, quod est enunciatio una; secundo, manifestat
partes divisionis secundum proprias rationes; ibi: harum autem haec
simplex et cetera. Circa primum duo facit: primo, manifestat ipsam
divisionem; secundo, concludit quod ab utroque membro divisionis nomen
et verbum excluduntur; ibi: nomen ergo et verbum et cetera.
Opponitur autem unitati pluralitas; et ideo enunciationis unitatem
manifestat per modos pluralitatis.
13.
Dicit ergo primo quod enunciatio dicitur vel una absolute, scilicet
quae unum de uno significat, vel una secundum quid, scilicet quae est
coniunctione una. Per oppositum autem est intelligendum quod
enunciationes plures sunt, vel ex eo quod plura significant et non
unum: quod opponitur primo modo unitatis; vel ex eo quod absque
coniunctione proferuntur: et tales opponuntur secundo modo unitatis.
14.
Circa quod considerandum est, secundum Boethium, quod unitas et
pluralitas orationis refertur ad significatum; simplex autem et
compositum attenditur secundum ipsas voces. Et ideo enunciatio
quandoque est una et simplex puta cum solum ex nomine et verbo
componitur in unum significatum; ut cum dico, homo est albus. Est
etiam quandoque una oratio, sed composita, quae quidem unam rem
significat, sed tamen composita est vel ex pluribus terminis; sicut si
dicam, animal rationale mortale currit, vel ex pluribus
enunciationibus, sicut in conditionalibus, quae quidem unum
significant et non multa. Similiter autem quandoque in enunciatione
est pluralitas cum simplicitate, puta cum in oratione ponitur aliquod
nomen multa significans; ut si dicam, canis latrat, haec oratio
plures est, quia plura significat, et tamen simplex est. Quandoque
vero in enunciatione est pluralitas et compositio, puta cum ponuntur
plura in subiecto vel in praedicato, ex quibus non fit unum, sive
interveniat coniunctio sive non; puta si dicam, homo albus musicus
disputat: et similiter est si coniungantur plures enunciationes, sive
cum coniunctione sive sine coniunctione; ut si dicam, Socrates
currit, Plato disputat. Et secundum hoc sensus litterae est quod
enunciatio una est illa, quae unum de uno significat, non solum si sit
simplex, sed etiam si sit coniunctione una. Et similiter
enunciationes plures dicuntur quae plura et non unum significant: non
solum quando interponitur aliqua coniunctio, vel inter nomina vel
verba, vel etiam inter ipsas enunciationes; sed etiam si vel
inconiunctione, idest absque aliqua interposita coniunctione plura
significat, vel quia est unum nomen aequivocum, multa significans,
vel quia ponuntur plura nomina absque coniunctione, ex quorum
significatis non fit unum; ut si dicam, homo albus grammaticus logicus
currit.
15. Sed
haec expositio non videtur esse secundum intentionem Aristotelis.
Primo quidem, quia per disiunctionem, quam interponit, videtur
distinguere inter orationem unum significantem, et orationem quae est
coniunctione una. Secundo, quia supra dixerat quod est unum quoddam
et non multa, animal gressibile bipes. Quod autem est coniunctione
unum, non est unum et non multa, sed est unum ex multis. Et ideo
melius videtur dicendum quod Aristoteles, quia supra dixerat aliquam
enunciationem esse unam et aliquam coniunctione unam, vult hic
manifestare quae sit una. Et quia supra dixerat quod multa nomina
simul coniuncta sunt unum, sicut animal gressibile bipes, dicit
consequenter quod enunciatio est iudicanda una non ex unitate nominis,
sed ex unitate significati, etiam si sint plura nomina quae unum
significent. Vel si sit aliqua enunciatio una quae multa significet,
non erit una simpliciter, sed coniunctione una. Et secundum hoc,
haec enunciatio, animal gressibile bipes est risibile, non est una
quasi coniunctione una, sicut in prima expositione dicebatur, sed quia
unum significat.
16. Et
quia oppositum per oppositum manifestatur, consequenter ostendit quae
sunt plures enunciationes, et ponit duos modos pluralitatis. Primus
est, quod plures dicuntur enunciationes quae plura significant.
Contingit autem aliqua plura significari in aliquo uno communi; sicut
cum dico, animal est sensibile, sub hoc uno communi, quod est
animal, multa continentur, et tamen haec enunciatio est una et non
plures. Et ideo addit et non unum. Sed melius est ut dicatur hoc
esse additum propter definitionem, quae multa significat quae sunt
unum: et hic modus pluralitatis opponitur primo modo unitatis.
Secundus modus pluralitatis est, quando non solum enunciationes plura
significant, sed etiam illa plura nullatenus coniunguntur, et hic
modus pluralitatis opponitur secundo modo unitatis. Et secundum hoc
patet quod secundus modus unitatis non opponitur primo modo
pluralitatis. Ea autem quae non sunt opposita, possunt simul esse.
Unde manifestum est, enunciationem quae est una coniunctione, esse
etiam plures: plures in quantum significat plura et non unum.
Secundum hoc ergo possumus accipere tres modos enunciationis. Nam
quaedam est simpliciter una, in quantum unum significat; quaedam est
simpliciter plures, in quantum plura significat, sed est una secundum
quid, in quantum est coniunctione una; quaedam sunt simpliciter
plures, quae neque significant unum, neque coniunctione aliqua
uniuntur. Ideo autem Aristoteles quatuor ponit et non solum tria,
quia quandoque est enunciatio plures, quia plura significat, non tamen
est coniunctione una, puta si ponatur ibi nomen multa significans.
17.
Deinde cum dicit: nomen ergo et verbum etc., excludit ab unitate
orationis nomen et verbum. Dixerat enim quod enunciatio una est, quae
unum significat: posset autem aliquis intelligere, quod sic unum
significaret sicut nomen et verbum unum significant. Et ideo ad hoc
excludendum subdit: nomen ergo, et verbum dictio sit sola, idest ita
sit dictio, quod non enunciatio. Et videtur, ex modo loquendi, quod
ipse imposuerit hoc nomen ad significandum partes enunciationis. Quod
autem nomen et verbum dictio sit sola manifestat per hoc, quod non
potest dici quod ille enunciet, qui sic aliquid significat voce, sicut
nomen, vel verbum significat. Et ad hoc manifestandum innuit duos
modos utendi enunciatione. Quandoque enim utimur ipsa quasi ad
interrogata respondentes; puta si quaeratur, quis sit in scholis?
Respondemus, magister. Quandoque autem utimur ea propria sponte,
nullo interrogante; sicut cum dicimus, Petrus currit. Dicit ergo,
quod ille qui significat aliquid unum nomine vel verbo, non enunciat
vel sicut ille qui respondet aliquo interrogante, vel sicut ille qui
profert enunciationem non aliquo interrogante, sed ipso proferente
sponte. Introduxit autem hoc, quia simplex nomen vel verbum, quando
respondetur ad interrogationem, videtur verum vel falsum significare:
quod est proprium enunciationis. Sed hoc non competit nomini vel
verbo, nisi secundum quod intelligitur coniunctum cum alia parte
proposita in interrogatione. Ut si quaerenti, quis legit in scholis?
Respondeatur, magister, subintelligitur, ibi legit. Si ergo ille
qui enunciat aliquid nomine vel verbo non enunciat, manifestum est quod
enunciatio non sic unum significat, sicut nomen vel verbum. Hoc autem
inducit sicut conclusionem eius quod supra praemisit: necesse est omnem
orationem enunciativam ex verbo esse vel ex casu verbi.
18.
Deinde cum dicit: harum autem haec simplex etc., manifestat
praemissam divisionem secundum rationes partium. Dixerat enim quod una
enunciatio est quae unum de uno significat, et alia est quae est
coniunctione una. Ratio autem huius divisionis est ex eo quod unum
natum est dividi per simplex et compositum. Et ideo dicit: harum
autem, scilicet enunciationum, in quibus dividitur unum, haec dicitur
una, vel quia significat unum simpliciter, vel quia una est
coniunctione. Haec quidem simplex enunciatio est, quae scilicet unum
significat. Sed ne intelligatur quod sic significet unum, sicut nomen
vel verbum, ad excludendum hoc subdit: ut aliquid de aliquo, idest
per modum compositionis, vel aliquid ab aliquo, idest per modum
divisionis. Haec autem ex his coniuncta, quae scilicet dicitur
coniunctione una, est velut oratio iam composita: quasi dicat hoc
modo, enunciationis unitas dividitur in duo praemissa, sicut aliquod
unum dividitur in simplex et compositum.
19.
Deinde cum dicit: est autem simplex etc., manifestat secundam
divisionem enunciationis, secundum videlicet quod enunciatio dividitur
in affirmationem et negationem. Haec autem divisio primo quidem
convenit enunciationi simplici; ex consequenti autem convenit
compositae enunciationi; et ideo ad insinuandum rationem praedictae
divisionis dicit quod simplex enunciatio est vox significativa de eo
quod est aliquid: quod pertinet ad affirmationem; vel non est
aliquid: quod pertinet ad negationem. Et ne hoc intelligatur solum
secundum praesens tempus, subdit: quemadmodum tempora sunt divisa,
idest similiter hoc habet locum in aliis temporibus sicut et in
praesenti.
20.
Alexander autem existimavit quod Aristoteles hic definiret
enunciationem; et quia in definitione enunciationis videtur ponere
affirmationem et negationem, volebat hic accipere quod enunciatio non
esset genus affirmationis et negationis, quia species nunquam ponitur
in definitione generis. Id autem quod non univoce praedicatur de
multis (quia scilicet non significat aliquid unum, quod sit unum
commune multis), non potest notificari nisi per illa multa quae
significantur. Et inde est quod quia unum non dicitur aequivoce de
simplici et composito, sed per prius et posterius, Aristoteles in
praecedentibus semper ad notificandum unitatem enunciationis usus est
utroque. Quia ergo videtur uti affirmatione et negatione ad
notificandum enunciationem, volebat Alexander accipere quod enunciatio
non dicitur de affirmatione et negatione univoce sicut genus de suis
speciebus.
21. Sed
contrarium apparet ex hoc, quod philosophus consequenter utitur nomine
enunciationis ut genere, cum in definitione affirmationis et negationis
subdit quod, affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, scilicet
per modum compositionis, negatio vero est enunciatio alicuius ab
aliquo, scilicet per modum divisionis. Nomine autem aequivoco non
consuevimus uti ad notificandum significata eius. Et ideo Boethius
dicit quod Aristoteles suo modo breviloquio utens, simul usus est et
definitione et divisione eius: ita ut quod dicit de eo quod est aliquid
vel non est, non referatur ad definitionem enunciationis, sed ad eius
divisionem. Sed quia differentiae divisivae generis non cadunt in eius
definitione, nec hoc solum quod dicitur vox significativa, sufficiens
est definitio enunciationis; melius dici potest secundum Porphyrium,
quod hoc totum quod dicitur vox significativa de eo quod est, vel de eo
quod non est, est definitio enunciationis. Nec tamen ponitur
affirmatio et negatio in definitione enunciationis sed virtus
affirmationis et negationis, scilicet significatum eius, quod est esse
vel non esse, quod est naturaliter prius enunciatione. Affirmationem
autem et negationem postea definivit per terminos utriusque cum dixit:
affirmationem esse enunciationem alicuius de aliquo, et negationem
enunciationem alicuius ab aliquo. Sed sicut in definitione generis non
debent poni species, ita nec ea quae sunt propria specierum. Cum
igitur significare esse sit proprium affirmationis, et significare non
esse sit proprium negationis, melius videtur dicendum, secundum
Ammonium, quod hic non definitur enunciatio, sed solum dividitur.
Supra enim posita est definitio, cum dictum est quod enunciatio est
oratio in qua est verum vel falsum. In qua quidem definitione nulla
mentio facta est nec de affirmatione, nec de negatione. Est autem
considerandum quod artificiosissime procedit: dividit enim genus non in
species, sed in differentias specificas. Non enim dicit quod
enunciatio est affirmatio vel negatio, sed vox significativa de eo quod
est, quae est differentia specifica affirmationis, vel de eo quod non
est, in quo tangitur differentia specifica negationis. Et ideo ex
differentiis adiunctis generi constituit definitionem speciei, cum
subdit: quod affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, per quod
significatur esse; et negatio est enunciatio alicuius ab aliquo quod
significat non esse.
|
|