|
1.
Posita divisione enunciationis, hic agit de oppositione partium
enunciationis, scilicet affirmationis et negationis. Et quia
enunciationem esse dixerat orationem, in qua est verum vel falsum,
primo, ostendit qualiter enunciationes ad invicem opponantur;
secundo, movet quamdam dubitationem circa praedeterminata et solvit;
ibi: in his ergo quae sunt et quae facta sunt et cetera. Circa primum
duo facit: primo, ostendit qualiter una enunciatio opponatur alteri;
secundo, ostendit quod tantum una opponitur uni; ibi: manifestum est
et cetera. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima,
determinat de oppositione affirmationis et negationis absolute; in
secunda, ostendit quomodo huiusmodi oppositio diversificatur ex parte
subiecti; ibi: quoniam autem sunt et cetera. Circa primum duo
facit: primo, ostendit quod omni affirmationi est negatio opposita et
e converso; secundo, manifestat oppositionem affirmationis et
negationis absolute; ibi: et sit hoc contradictio et cetera.
2. Circa
primum considerandum est quod ad ostendendum suum propositum philosophus
assumit duplicem diversitatem enunciationis: quarum prima est ex ipsa
forma vel modo enunciandi, secundum quod dictum est quod enunciatio vel
est affirmativa, per quam scilicet enunciatur aliquid esse, vel est
negativa per quam significatur aliquid non esse; secunda diversitas est
per comparationem ad rem, ex qua dependet veritas et falsitas
intellectus et enunciationis. Cum enim enunciatur aliquid esse vel non
esse secundum congruentiam rei, est oratio vera; alioquin est oratio
falsa.
3. Sic
igitur quatuor modis potest variari enunciatio, secundum permixtionem
harum duarum divisionum. Uno modo, quia id quod est in re enunciatur
ita esse sicut in re est: quod pertinet ad affirmationem veram; puta
cum Socrates currit, dicimus Socratem currere. Alio modo, cum
enunciatur aliquid non esse quod in re non est: quod pertinet ad
negationem veram; ut cum dicitur, Aethiops albus non est. Tertio
modo, cum enunciatur aliquid esse quod in re non est: quod pertinet ad
affirmationem falsam; ut cum dicitur, corvus est albus. Quarto
modo, cum enunciatur aliquid non esse quod in re est: quod pertinet ad
negationem falsam; ut cum dicitur, nix non est alba. Philosophus
autem, ut a minoribus ad potiora procedat, falsas veris praeponit:
inter quas negativam praemittit affirmativae, cum dicit quod contingit
enunciare quod est, scilicet in rerum natura, non esse. Secundo
autem, ponit affirmativam falsam cum dicit: et quod non est, scilicet
in rerum natura, esse. Tertio autem, ponit affirmativam veram, quae
opponitur negativae falsae, quam primo posuit, cum dicit: et quod
est, scilicet in rerum natura, esse. Quarto autem, ponit negativam
veram, quae opponitur affirmationi falsae, cum dicit: et quod non
est, scilicet in rerum natura, non esse.
4. Non
est autem intelligendum quod hoc quod dixit: quod est et quod non est,
sit referendum ad solam existentiam vel non existentiam subiecti, sed
ad hoc quod res significata per praedicatum insit vel non insit rei
significatae per subiectum. Nam cum dicitur, corvus est albus,
significatur quod non est, esse, quamvis ipse corvus sit res
existens.
5. Et
sicut istae quatuor differentiae enunciationum inveniuntur in
propositionibus, in quibus ponitur verbum praesentis temporis, ita
etiam inveniuntur in enunciationibus in quibus ponuntur verba praeteriti
vel futuri temporis. Supra enim dixit quod necesse est enunciationem
constare ex verbo vel ex casu verbi. Et hoc est quod subdit: quod
similiter contingit, scilicet variari diversimode enunciationem circa
ea, quae sunt extra praesens tempus, idest circa praeterita vel
futura, quae sunt quodammodo extrinseca respectu praesentis, quia
praesens est medium praeteriti et futuri.
6. Et
quia ita est, contingit omne quod quis affirmaverit negare, et omne
quod quis negaverit affirmare: quod quidem manifestum est ex
praemissis. Non enim potest affirmari nisi vel quod est in rerum
natura secundum aliquod trium temporum, vel quod non est; et hoc totum
contingit negare. Unde manifestum est quod omne quod affirmatur potest
negari, et e converso. Et quia affirmatio et negatio opposita sunt
secundum se, utpote ex opposito contradictoriae, consequens est quod
quaelibet affirmatio habeat negationem sibi oppositam et e converso.
Cuius contrarium illo solo modo posset contingere, si aliqua
affirmatio affirmaret aliquid, quod negatio negare non posset.
7.
Deinde cum dicit: et sit hoc contradictio etc., manifestat quae sit
absoluta oppositio affirmationis et negationis. Et primo, manifestat
eam per nomen; secundo, per definitionem; ibi: dico autem et
cetera. Dicit ergo primo quod cum cuilibet affirmationi opponatur
negatio, et e converso, oppositioni huiusmodi imponatur nomen hoc,
quod dicatur contradictio. Per hoc enim quod dicitur, et sit hoc
contradictio, datur intelligi quod ipsum nomen contradictionis ipse
imposuerit oppositioni affirmationis et negationis, ut Ammonius
dicit.
8.
Deinde cum dicit: dico autem opponi etc., definit contradictionem.
Quia vero, ut dictum est, contradictio est oppositio affirmationis et
negationis, illa requiruntur ad contradictionem, quae requiruntur ad
oppositionem affirmationis et negationis. Oportet autem opposita esse
circa idem. Et quia enunciatio constituitur ex subiecto et
praedicato, requiritur ad contradictionem primo quidem quod affirmatio
et negatio sint eiusdem praedicati: si enim dicatur, Plato currit,
Plato non disputat, non est contradictio; secundo, requiritur quod
sint de eodem subiecto: si enim dicatur, Socrates currit, Plato non
currit, non est contradictio. Tertio, requiritur quod identitas
subiecti et praedicati non solum sit secundum nomen, sed sit simul
secundum rem et nomen. Nam si non sit idem nomen, manifestum est quod
non sit una et eadem enunciatio. Similiter autem ad hoc quod sit
enunciatio una, requiritur identitas rei: dictum est enim supra quod
enunciatio una est, quae unum de uno significat; et ideo subdit: non
autem aequivoce, idest non sufficit identitas nominis cum diversitate
rei, quae facit aequivocationem.
9. Sunt
autem et quaedam alia in contradictione observanda ad hoc quod tollatur
omnis diversitas, praeter eam quae est affirmationis et negationis:
non enim esset oppositio si non omnino idem negaret negatio quod
affirmavit affirmatio. Haec autem diversitas potest secundum quatuor
considerari. Uno quidem modo, secundum diversas partes subiecti: non
enim est contradictio si dicatur, Aethiops est albus dente et non est
albus pede. Secundo, si sit diversus modus ex parte praedicati: non
enim est contradictio si dicatur, Socrates currit tarde et non movetur
velociter; vel si dicatur, ovum est animal in potentia et non est
animal in actu. Tertio, si sit diversitas ex parte mensurae, puta
loci vel temporis; non enim est contradictio si dicatur, pluit in
Gallia et non pluit in Italia; aut, pluit heri, hodie non pluit.
Quarto, si sit diversitas ex habitudine ad aliquid extrinsecum; puta
si dicatur, decem homines esse plures quoad domum, non autem quoad
forum. Et haec omnia designat cum subdit: et quaecumque caetera
talium determinavimus, idest determinare consuevimus in disputationibus
contra sophisticas importunitates, idest contra importunas et
litigiosas oppositiones sophistarum, de quibus plenius facit mentionem
in I elenchorum.
|
|