|
1.
Postquam philosophus in primo libro determinavit de enunciatione
simpliciter considerata; hic determinat de enunciatione, secundum quod
diversificatur per aliquid sibi additum. Possunt autem tria in
enunciatione considerari: primo, ipsae dictiones, quae praedicantur
vel subiiciuntur in enunciatione, quas supra distinxit per nomina et
verba; secundo, ipsa compositio, secundum quam est verum vel falsum
in enunciatione affirmativa vel negativa; tertio, ipsa oppositio unius
enunciationis ad aliam. Dividitur ergo haec pars in tres partes: in
prima, ostendit quid accidat enunciationi ex hoc quod aliquid additur
ad dictiones in subiecto vel praedicato positas; secundo, quid accidat
enunciationi ex hoc quod aliquid additur ad determinandum veritatem vel
falsitatem compositionis; ibi: his vero determinatis etc.; tertio,
solvit quamdam dubitationem circa oppositiones enunciationum
provenientem ex eo, quod additur aliquid simplici enunciationi; ibi:
utrum autem contraria est affirmatio et cetera. Est autem
considerandum quod additio facta ad praedicatum vel subiectum quandoque
tollit unitatem enunciationis, quandoque vero non tollit, sicut
additio negationis infinitantis dictionem. Circa primum ergo duo
facit: primo, ostendit quid accidat enunciationibus ex additione
negationis infinitantis dictionem; secundo, ostendit quid accidat
circa enunciationem ex additione tollente unitatem; ibi: at vero unum
de pluribus et cetera. Circa primum duo facit: primo, determinat de
enunciationibus simplicissimis, in quibus nomen finitum vel infinitum
ponitur tantum ex parte subiecti; secundo, determinat de
enunciationibus, in quibus nomen finitum vel infinitum ponitur non
solum ex parte subiecti, sed etiam ex parte praedicati; ibi: quando
autem est tertium adiacens et cetera. Circa primum duo facit: primo,
proponit rationes quasdam distinguendi tales enunciationes; secundo,
ponit earum distinctionem et ordinem; ibi: quare prima est affirmatio
et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit rationes
distinguendi enunciationes ex parte nominum; secundo, ostendit quod
non potest esse eadem ratio distinguendi ex parte verborum; ibi:
praeter verbum autem et cetera. Circa primum tria facit: primo,
proponit rationes distinguendi enunciationes; secundo, exponit quod
dixerat; ibi: nomen autem dictum est etc.; tertio, concludit
intentum; ibi: erit omnis affirmatio et cetera.
2.
Resumit ergo illud, quod supra dictum est de definitione
affirmationis, quod scilicet affirmatio est enunciatio significans
aliquid de aliquo; et, quia verbum est proprie nota eorum quae de
altero praedicantur, consequens est ut illud, de quo aliquid dicitur,
pertineat ad nomen; nomen autem est vel finitum vel infinitum; et
ideo, quasi concludens subdit quod quia affirmatio significat aliquid
de aliquo, consequens est ut hoc, de quo significatur, scilicet
subiectum affirmationis, sit vel nomen, scilicet finitum (quod
proprie dicitur nomen, ut in primo dictum est), vel innominatum,
idest infinitum nomen: quod dicitur innominatum, quia ipsum non
nominat aliquid cum aliqua forma determinata, sed solum removet
determinationem formae. Et ne aliquis diceret quod id quod in
affirmatione subiicitur est simul nomen et innominatum, ad hoc
excludendum subdit quod id quod est, scilicet praedicatum, in
affirmatione, scilicet una, de qua nunc loquimur, oportet esse unum
et de uno subiecto; et sic oportet quod subiectum talis affirmationis
sit vel nomen, vel nomen infinitum.
3.
Deinde cum dicit: nomen autem etc., exponit quod dixerat, et dicit
quod supra dictum est quid sit nomen, et quid sit innominatum, idest
infinitum nomen: quia, non homo, non est nomen, sed est infinitum
nomen, sicut, non currit, non est verbum, sed infinitum verbum.
Interponit autem quoddam, quod valet ad dubitationis remotionem,
videlicet quod nomen infinitum quodam modo significat unum. Non enim
significat simpliciter unum, sicut nomen finitum, quod significat unam
formam generis vel speciei aut etiam individui, sed in quantum
significat negationem formae alicuius, in qua negatione multa
conveniunt, sicut in quodam uno secundum rationem. Unum enim eodem
modo dicitur aliquid, sicut et ens; unde sicut ipsum non ens dicitur
ens, non quidem simpliciter, sed secundum quid, idest secundum
rationem, ut patet in IV metaphysicae, ita etiam negatio est unum
secundum quid, scilicet secundum rationem. Introducit autem hoc, ne
aliquis dicat quod affirmatio, in qua subiicitur nomen infinitum, non
significet unum de uno, quasi nomen infinitum non significet unum.
4.
Deinde cum dicit: erit omnis affirmatio etc., concludit propositum
scilicet quod duplex est modus affirmationis. Quaedam enim est
affirmatio, quae constat ex nomine et verbo; quaedam autem est quae
constat ex infinito nomine et verbo. Et hoc sequitur ex hoc quod supra
dictum est quod hoc, de quo affirmatio aliquid significat, vel est
nomen vel innominatum. Et eadem differentia potest accipi ex parte
negationis, quia de quocunque contingit affirmare, contingit et
negare, ut in primo habitum est.
5.
Deinde cum dicit: praeter verbum etc., ostendit quod differentia
enunciationum non potest sumi ex parte verbi. Dictum est enim supra
quod, praeter verbum nulla est affirmatio vel negatio. Potest enim
praeter nomen esse aliqua affirmatio vel negatio, videlicet si ponatur
loco nominis infinitum nomen: loco autem verbi in enunciatione non
potest poni infinitum verbum, duplici ratione. Primo quidem, quia
infinitum verbum constituitur per additionem infinitae particulae, quae
quidem addita verbo per se dicto, idest extra enunciationem posito,
removet ipsum absolute, sicut addita nomini, removet formam nominis
absolute: et ideo extra enunciationem potest accipi verbum infinitum
per modum unius dictionis, sicut et nomen infinitum. Sed quando
negatio additur verbo in enunciatione posito, negatio illa removet
verbum ab aliquo, et sic facit enunciationem negativam: quod non
accidit ex parte nominis. Non enim enunciatio efficitur negativa nisi
per hoc quod negatur compositio, quae importatur in verbo: et ideo
verbum infinitum in enunciatione positum fit verbum negativum.
Secundo, quia in nullo variatur veritas enunciationis, sive utamur
negativa particula ut infinitante verbum vel ut faciente negativam
enunciationem; et ideo accipitur semper in simpliciori intellectu,
prout est magis in promptu. Et inde est quod non diversificavit
affirmationem per hoc, quod sit ex verbo vel infinito verbo, sicut
diversificavit per hoc, quod est ex nomine vel infinito nomine. Est
autem considerandum quod in nominibus et in verbis praeter differentiam
finiti et infiniti est differentia recti et obliqui. Casus enim
nominum, etiam verbo addito, non constituunt enunciationem
significantem verum vel falsum, ut in primo habitum est: quia in
obliquo nomine non concluditur ipse rectus, sed in casibus verbi
includitur ipsum verbum praesentis temporis. Praeteritum enim et
futurum, quae significant casus verbi, dicuntur per respectum ad
praesens. Unde si dicatur, hoc erit, idem est ac si diceretur, hoc
est futurum; hoc fuit, hoc est praeteritum. Et propter hoc, ex casu
verbi et nomine fit enunciatio. Et ideo subiungit quod sive dicatur
est, sive erit, sive fuit, vel quaecumque alia huiusmodi verba, sunt
de numero praedictorum verborum, sine quibus non potest fieri
enunciatio: quia omnia consignificant tempus, et alia tempora dicuntur
per respectum ad praesens.
6.
Deinde cum dicit: quare prima erit affirmatio etc., concludit ex
praemissis distinctionem enunciationum in quibus nomen finitum vel
infinitum ponitur solum ex parte subiecti, in quibus triplex
differentia intelligi potest: una quidem, secundum affirmationem et
negationem; alia, secundum subiectum finitum et infinitum; tertia,
secundum subiectum universaliter, vel non universaliter positum.
Nomen autem finitum est ratione prius infinito sicut affirmatio prior
est negatione; unde primam affirmationem ponit, homo est, et primam
negationem, homo non est. Deinde ponit secundam affirmationem, non
homo est, secundam autem negationem, non homo non est. Ulterius
autem ponit illas enunciationes in quibus subiectum universaliter
ponitur, quae sunt quatuor, sicut et illae in quibus est subiectum non
universaliter positum. Praetermisit autem ponere exemplum de
enunciationibus, in quibus subiicitur singulare, ut, Socrates est,
Socrates non est, quia singularibus nominibus non additur aliquod
signum. Unde in huiusmodi enunciationibus non potest omnis differentia
inveniri. Similiter etiam praetermittit exemplificare de
enunciationibus, quarum subiecta particulariter ponuntur, quia tale
subiectum quodammodo eamdem vim habet cum subiecto universali, non
universaliter sumpto. Non ponit autem aliquam differentiam ex parte
verbi, quae posset sumi secundum casus verbi, quia sicut ipse dicit,
in extrinsecis temporibus, idest in praeterito et in futuro, quae
circumstant praesens, est eadem ratio sicut et in praesenti, ut iam
dictum est.
|
|