|
1.
Postquam philosophus distinxit enunciationes, in quibus nomen finitum
vel infinitum ponitur solum ex parte subiecti, hic accedit ad
distinguendum illas enunciationes, in quibus nomen finitum vel
infinitum ponitur ex parte subiecti et ex parte praedicati. Et circa
hoc duo facit; primo, distinguit huiusmodi enunciationes; secundo,
manifestat quaedam quae circa eas dubia esse possent; ibi: quoniam
vero contraria est et cetera. Circa primum duo facit: primo, agit de
enunciationibus in quibus nomen praedicatur cum hoc verbo, est;
secundo de enunciationibus in quibus alia verba ponuntur; ibi: in his
vero in quibus et cetera. Distinguit autem huiusmodi enunciationes
sicut et primas, secundum triplicem differentiam ex parte subiecti
consideratam: primo namque, agit de enunciationibus in quibus
subiicitur nomen finitum non universaliter sumptum; secundo de illis in
quibus subiicitur nomen finitum universaliter sumptum; ibi: similiter
autem se habent etc.; tertio, de illis in quibus subiicitur nomen
infinitum; ibi: aliae autem habent ad id quod est non homo et cetera.
Circa primum tria facit: primo, proponit diversitatem oppositionis
talium enunciationum; secundo, concludit earum numerum et ponit earum
habitudinem; ibi: quare quatuor etc.; tertio, exemplificat; ibi:
intelligimus vero et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit
quod intendit; secundo, exponit quoddam quod dixerat; ibi: dico
autem et cetera.
2. Circa
primum duo oportet intelligere: primo quidem, quid est hoc quod
dicit, est tertium adiacens praedicatur. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod hoc verbum est quandoque in enunciatione
praedicatur secundum se; ut cum dicitur, Socrates est: per quod
nihil aliud intendimus significare, quam quod Socrates sit in rerum
natura. Quandoque vero non praedicatur per se, quasi principale
praedicatum, sed quasi coniunctum principali praedicato ad connectendum
ipsum subiecto; sicut cum dicitur, Socrates est albus, non est
intentio loquentis ut asserat Socratem esse in rerum natura, sed ut
attribuat ei albedinem mediante hoc verbo, est; et ideo in talibus,
est, praedicatur ut adiacens principali praedicato. Et dicitur esse
tertium, non quia sit tertium praedicatum, sed quia est tertia dictio
posita in enunciatione, quae simul cum nomine praedicato facit unum
praedicatum, ut sic enunciatio dividatur in duas partes et non in
tres.
3.
Secundo, considerandum est quid est hoc, quod dicit quod quando est,
eo modo quo dictum est, tertium adiacens praedicatur, dupliciter
dicuntur oppositiones. Circa quod considerandum est quod in praemissis
enunciationibus, in quibus nomen ponebatur solum ex parte subiecti,
secundum quodlibet subiectum erat una oppositio; puta si subiectum erat
nomen finitum non universaliter sumptum, erat sola una oppositio,
scilicet est homo, non est homo. Sed quando est tertium adiacens
praedicatur, oportet esse duas oppositiones eodem subiecto existente
secundum differentiam nominis praedicati, quod potest esse finitum vel
infinitum; sicut haec est una oppositio, homo est iustus, homo non
est iustus: alia vero oppositio est, homo est non iustus, homo non
est non iustus. Non enim negatio fit nisi per appositionem negativae
particulae ad hoc verbum est, quod est nota praedicationis.
4.
Deinde cum dicit: dico autem, ut est iustus etc., exponit quod
dixerat, est tertium adiacens, et dicit quod cum dicitur, homo est
iustus, hoc verbum est, adiacet, scilicet praedicato, tamquam
tertium nomen vel verbum in affirmatione. Potest enim ipsum est, dici
nomen, prout quaelibet dictio nomen dicitur, et sic est tertium
nomen, idest tertia dictio. Sed quia secundum communem usum
loquendi, dictio significans tempus magis dicitur verbum quam nomen,
propter hoc addit, vel verbum, quasi dicat, ad hoc quod sit tertium,
non refert utrum dicatur nomen vel verbum.
5.
Deinde cum dicit: quare quatuor erunt etc., concludit numerum
enunciationum. Et primo, ponit conclusionem numeri; secundo, ponit
earum habitudinem; ibi: quarum duae quidem etc.; tertio, rationem
numeri explicat; ibi: dico autem quoniam est et cetera. Dicit ergo
primo quod quia duae sunt oppositiones, quando est tertium adiacens
praedicatur, cum omnis oppositio sit inter duas enunciationes,
consequens est quod sint quatuor enunciationes illae in quibus est,
tertium adiacens, praedicatur, subiecto finito non universaliter
sumpto. Deinde cum dicit: quarum duae quidem etc., ostendit
habitudinem praedictarum enunciationum ad invicem; et dicit quod duae
dictarum enunciationum se habent ad affirmationem et negationem secundum
consequentiam, sive secundum correlationem, aut analogiam, ut in
Graeco habetur, sicut privationes; aliae vero duae minime. Quod
quia breviter et obscure dictum est, diversimode a diversis expositum
est.
6. Ad
cuius evidentiam considerandum est quod tripliciter nomen potest
praedicari in huiusmodi enunciationibus. Quandoque enim praedicatur
nomen finitum, secundum quod assumuntur duae enunciationes, una
affirmativa et altera negativa, scilicet homo est iustus, et homo non
est iustus; quae dicuntur simplices. Quandoque vero praedicatur nomen
infinitum, secundum quod etiam assumuntur duae aliae, scilicet homo
est non iustus, homo non est non iustus; quae dicuntur infinitae.
Quandoque vero praedicatur nomen privativum, secundum quod etiam
sumuntur duae aliae, scilicet homo est iniustus, homo non est
iniustus; quae dicuntur privativae.
7.
Quidam ergo sic exposuerunt, quod duae enunciationes earum, quas
praemiserat scilicet illae, quae sunt de infinito praedicato, se
habent ad affirmationem et negationem, quae sunt de praedicato finito
secundum consequentiam vel analogiam, sicut privationes, idest sicut
illae, quae sunt de praedicato privativo. Illae enim duae, quae sunt
de praedicato infinito, se habent secundum consequentiam ad illas,
quae sunt de finito praedicato secundum transpositionem quandam,
scilicet affirmatio ad negationem et negatio ad affirmationem. Nam
homo est non iustus, quae est affirmatio de infinito praedicato,
respondet secundum consequentiam negativae de praedicato finito, huic
scilicet homo non est iustus. Negativa vero de infinito praedicato,
scilicet homo non est non iustus, affirmativae de finito praedicato,
huic scilicet homo est iustus. Propter quod Theophrastus vocabat
eas, quae sunt de infinito praedicato, transpositas. Et similiter
etiam affirmativa de privativo praedicato respondet secundum
consequentiam negativae de finito praedicato, scilicet haec, homo est
iniustus, ei quae est, homo non est iustus. Negativa vero
affirmativae, scilicet haec, homo non est iniustus, ei quae est,
homo est iustus. Disponatur ergo in figura. Et in prima quidem linea
ponantur illae, quae sunt de finito praedicato, scilicet homo est
iustus, homo non est iustus. In secunda autem linea, negativa de
infinito praedicato sub affirmativa de finito et affirmativa sub
negativa. In tertia vero, negativa de privativo praedicato similiter
sub affirmativa de finito et affirmativa sub negativa: ut patet in
subscripta figura. (Figura). Sic ergo duae, scilicet quae sunt de
infinito praedicato, se habent ad affirmationem et negationem de finito
praedicato, sicut privationes, idest sicut illae quae sunt de
privativo praedicato. Sed duae aliae quae sunt de infinito subiecto,
scilicet non homo est iustus, non homo non est iustus, manifestum est
quod non habent similem consequentiam. Et hoc modo exposuit herminus
hoc quod dicitur, duae vero, minime, referens hoc ad illas quae sunt
de infinito subiecto. Sed hoc manifeste est contra litteram. Nam cum
praemisisset quatuor enunciationes, duas scilicet de finito praedicato
et duas de infinito, subiungit quasi illas subdividens, quarum duae
quidem et cetera. Duae vero, minime; ubi datur intelligi quod
utraeque duae intelligantur in praemissis. Illae autem quae sunt de
infinito subiecto non includuntur in praemissis, sed de his postea
dicetur. Unde manifestum est quod de eis nunc non loquitur.
8. Et
ideo, ut Ammonius dicit, alii aliter exposuerunt, dicentes quod
praedictarum quatuor propositionum duae, scilicet quae sunt de infinito
praedicato, sic se habent ad affirmationem et negationem, idest ad
ipsam speciem affirmationis et negationis, ut privationes, idest ut
privativae affirmationes seu negationes. Haec enim affirmatio, homo
est non iustus, non est simpliciter affirmatio, sed secundum quid,
quasi secundum privationem affirmatio; sicut homo mortuus non est homo
simpliciter, sed secundum privationem; et idem dicendum est de
negativa, quae est de infinito praedicato. Duae vero, quae sunt de
finito praedicato, non se habent ad speciem affirmationis et negationis
secundum privationem, sed simpliciter. Haec enim, homo est iustus,
est simpliciter affirmativa, et haec, homo non est iustus, est
simpliciter negativa. Sed nec hic sensus convenit verbis
Aristotelis. Dicit enim infra: haec igitur quemadmodum in
resolutoriis dictum est, sic sunt disposita; ubi nihil invenitur ad
hunc sensum pertinens. Et ideo Ammonius ex his, quae in fine I
priorum dicuntur de propositionibus, quae sunt de finito vel infinito
vel privativo praedicato, alium sensum accipit.
9. Ad
cuius evidentiam considerandum est quod, sicut ipse dicit, enunciatio
aliqua virtute se habet ad illud, de quo totum id quod in enunciatione
significatur vere praedicari potest: sicut haec enunciatio, homo est
iustus, se habet ad omnia illa, de quorum quolibet vere potest dici
quod est homo iustus; et similiter haec enunciatio, homo non est
iustus, se habet ad omnia illa, de quorum quolibet vere dici potest
quod non est homo iustus. Secundum ergo hunc modum loquendi,
manifestum est quod simplex negativa in plus est quam affirmativa
infinita, quae ei correspondet. Nam, quod sit homo non iustus, vere
potest dici de quolibet homine, qui non habet habitum iustitiae; sed
quod non sit homo iustus, potest dici non solum de homine non habente
habitum iustitiae, sed etiam de eo qui penitus non est homo: haec enim
est vera, lignum non est homo iustus; tamen haec est falsa, lignum
est homo non iustus. Et ita negativa simplex est in plus quam
affirmativa infinita; sicut etiam animal est in plus quam homo, quia
de pluribus verificatur. Simili etiam ratione, negativa simplex est
in plus quam affirmativa privativa: quia de eo quod non est homo non
potest dici quod sit homo iniustus. Sed affirmativa infinita est in
plus quam affirmativa privativa: potest enim dici de puero et de
quocumque homine nondum habente habitum virtutis aut vitii quod sit homo
non iustus, non tamen de aliquo eorum vere dici potest quod sit homo
iniustus. Affirmativa vero simplex in minus est quam negativa
infinita: quia quod non sit homo non iustus potest dici non solum de
homine iusto, sed etiam de eo quod penitus non est homo. Similiter
etiam negativa privativa in plus est quam negativa infinita. Nam,
quod non sit homo iniustus, potest dici non solum de homine habente
habitum iustitiae, sed de eo quod penitus non est homo, de quorum
quolibet potest dici quod non sit homo non iustus: sed ulterius potest
dici de omnibus hominibus, qui nec habent habitum iustitiae neque
habent habitum iniustitiae.
10. His
igitur visis, facile est exponere praesentem litteram hoc modo.
Quarum, scilicet quatuor enunciationum praedictarum, duae quidem,
scilicet infinitae, se habebunt ad affirmationem et negationem, idest
ad duas simplices, quarum una est affirmativa et altera negativa,
secundum consequentiam, idest in modo consequendi ad eas, ut
privationes, idest sicut duae privativae: quia scilicet, sicut ad
simplicem affirmativam sequitur negativa infinita, et non convertitur
(eo quod negativa infinita est in plus), ita etiam ad simplicem
affirmativam sequitur negativa privativa, quae est in plus, et non
convertitur. Sed sicut simplex negativa sequitur ad infinitam
affirmativam; quae est in minus, et non convertitur; ita etiam
negativa simplex sequitur ad privativam affirmativam, quae est in
minus, et non convertitur. Ex quo patet quod eadem est habitudo in
consequendo infinitarum ad simplices quae est etiam privativarum.
11.
Sequitur, duae autem, scilicet simplices, quae relinquuntur,
remotis duabus, scilicet infinitis, a quatuor praemissis, minime,
idest non ita se habent ad infinitas in consequendo, sicut privativae
se habent ad eas; quia videlicet, ex una parte simplex affirmativa est
in minus quam negativa infinita, sed negativa privativa est in plus
quam negativa infinita: ex alia vero parte, negativa simplex est in
plus quam affirmativa infinita, sed affirmativa privativa est in minus
quam infinita affirmativa. Sic ergo patet quod simplices non ita se
habent ad infinitas in consequendo, sicut privativae se habent ad
infinitas.
12.
Quamvis autem secundum hoc littera philosophi subtiliter exponatur,
tamen videtur esse aliquantulum expositio extorta. Nam littera
philosophi videtur sonare diversas habitudines non esse attendendas
respectu diversorum; sicut in praedicta expositione primo accipitur
similitudo habitudinis ad simplices, et postea dissimilitudo
habitudinis respectu infinitarum. Et ideo simplicior et magis
conveniens litterae Aristotelis est expositio Porphyrii quam Boethius
ponit; secundum quam expositionem attenditur similitudo et
dissimilitudo secundum consequentiam affirmativarum ad negativas. Unde
dicit: quarum, scilicet quatuor praemissarum, duae quidem, scilicet
affirmativae, quarum una est simplex et alia infinita, se habebunt
secundum consequentiam ad affirmationem et negationem; ut scilicet ad
unam affirmativam sequatur alterius negativa. Nam ad affirmativam
simplicem sequitur negativa infinita; et ad affirmativam infinitam
sequitur negativa simplex. Duae vero, scilicet negativae, minime,
idest non ita se habent ad affirmativas, ut scilicet ex negativis
sequantur affirmativae, sicut ex affirmativis sequebantur negativae.
Et quantum ad utrumque similiter se habent privativae sicut infinitae.
13.
Deinde cum dicit: dico autem quoniam etc., manifestat quoddam quod
supra dixerat, scilicet quod sint quatuor praedictae enunciationes:
loquimur enim nunc de enunciationibus, in quibus hoc verbum est solum
praedicatur secundum quod est adiacens alicui nomini finito vel
infinito: puta secundum quod adiacet iusto; ut cum dicitur, homo est
iustus, vel secundum quod adiacet non iusto; ut cum dicitur, homo est
non iustus. Et quia in neutra harum negatio apponitur ad verbum,
consequens est quod utraque sit affirmativa. Omni autem affirmationi
opponitur negatio, ut supra in primo ostensum est. Relinquitur ergo
quod praedictis duabus enunciationibus affirmativis respondet duae aliae
negativae. Et sic consequens est quod sint quatuor simplices
enunciationes.
14.
Deinde cum dicit: intelligimus vero etc., manifestat quod supra
dictum est per quandam figuralem descriptionem. Dicit enim quod id,
quod in supradictis dictum est, intelligi potest ex sequenti
subscriptione. Sit enim quaedam quadrata figura, in cuius uno angulo
describatur haec enunciatio, homo est iustus, et ex opposito
describatur eius negatio quae est, homo non est iustus; sub quibus
scribantur duae aliae infinitae, scilicet homo est non iustus, homo
non est non iustus. (Figura). In qua descriptione apparet quod hoc
verbum est, affirmativum vel negativum, adiacet iusto et non iusto.
Et secundum hoc diversificantur quatuor enunciationes.
15.
Ultimo autem concludit quod praedictae enunciationes disponuntur
secundum ordinem consequentiae, prout dictum est in resolutoriis,
idest in I priorum. Alia littera habet: dico autem, quoniam est aut
homini aut non homini adiacebit, et in figura, est, hoc loco homini
et non homini adiacebit. Quod quidem non est intelligendum, ut homo,
et non homo accipiatur ex parte subiecti, non enim nunc agitur de
enunciationibus quae sunt de infinito subiecto. Unde oportet quod homo
et non homo accipiantur ex parte praedicati. Sed quia philosophus
exemplificat de enunciationibus in quibus ex parte praedicati ponitur
iustum et non iustum, visum est Alexandro, quod praedicta littera sit
corrupta. Quibusdam aliis videtur quod possit sustineri et quod
signanter Aristoteles nomina in exemplis variaverit, ut ostenderet
quod non differt in quibuscunque nominibus ponantur exempla.
|
|