|
1. Intendit declarare quomodo illae quae aequivocae
dicuntur potentiae, se habeant ad opposita. Et circa hoc duo facit:
primo, declarat naturam talis potentiae; secundo, ponit differentiam
et convenientiam inter ipsas et supradictas, ibi: et haec quidem et
cetera. Ad evidentiam primi advertendum est quod V et IX
Metaphys., Aristoteles dividit potentiam in potentias, quae eadem
ratione potentiae dicuntur, et in potentias, quae non ea ratione qua
praedictae potentiae nomen habent, sed alia. Et has appellat
aequivoce potentias. Sub primo membro comprehenduntur omnes potentiae
activae, et passivae, et rationales, et irrationales. Quaecunque
enim posse dicuntur per potentiam activam vel passivam quam habeant,
eadem ratione potentiae sunt, quia scilicet est in eis vis principiata
alicuius activae vel passivae. Sub secundo autem membro
comprehenduntur potentiae mathematicales et logicales. Mathematica
potentia est, qua lineam posse dicimus in quadratum, et eo quod in
semetipsam ducta quadratum constituit. Logica potentia est, qua duo
termini coniungi absque contradictione in enunciatione possunt. Sub
logica quoque potentia continetur quae ea ratione potentia dicitur,
quia est. Hae vero merito aequivoce a primis potentiae dicuntur, eo
quod istae nullam virtutem activam vel passivam praedicant; et quod
possibile istis modis dicitur, non ea ratione possibile appellatur quia
aliquis habeat virtutem ad hoc agendum vel patiendum, sicut in primis.
Unde cum potentiae habentes se ad opposita sint activae vel passivae,
istae quae aequivocae potestates dicuntur ad opposita non se habent.
De his ergo loquens ait: quaedam vero potestates aequivocae sunt, et
ideo ad opposita non se habent.
2. Deinde declarans qualis sit ista potestas aequivoce
dicta, subdit divisionem usitatam possibilis per quam hoc scitur,
dicens: possibile enim non uno modo dicitur, sed duobus. Et uno
quidem modo dicitur possibile eo quod verum est ut in actu, idest ut
actualiter est; ut, possibile est ambulare, quando ambulat iam: et
omnino, idest universaliter possibile est esse, quoniam est actu iam
quod possibile dicitur. Secundo modo autem possibile dicitur aliquid
non ea ratione quia est actualiter, sed quia forsitan aget, idest quia
potest agere; ut possibile est ambulare, quoniam ambulabit. Ubi
advertendum est quod ex divisione bimembri possibilis divisionem supra
positam potentiae declaravit a posteriori. Possibile enim a potentia
dicitur: sub primo siquidem membro possibilis innuit potentias
aequivoce; sub secundo autem potentias univoce, activas scilicet et
passivas. Intendebat ergo quod quia possibile dupliciter dicitur,
quod etiam potestas duplex est. Declaravit autem potestates aequivocas
ex uno earum membro tantum, scilicet ex his quae dicuntur possibilia
quia sunt, quia hoc sat erat suo proposito.
3. Deinde cum dicit: et haec quidem etc., assignat
differentiam inter utranque potentiam, et ait quod potentia haec ultimo
dicta physica, est in solis illis rebus, quae sunt mobiles; illa
autem est et in rebus mobilibus et immobilibus. Possibile siquidem a
potentia dictum eo quod possit agere, non tamen agit, inveniri non
potest absque mutabilitate eius, quod sic posse dicitur. Si enim nunc
potest agere et non agit, si agere debet, oportet quod mutetur de otio
ad operationem. Id autem quod possibile dicitur eo quod est, nullam
mutabilitatem exigit in eo quod sic possibile dicitur. Esse namque in
actu, quod talem possibilitatem fundat, invenitur et in rebus
necessariis, et in immutabilibus, et in rebus mobilibus. Possibile
ergo hoc, quod logicum vocatur, communius est illo quod physicum
appellari solet.
4. Deinde subdit convenientiam inter utrunque possibile,
dicens quod in utrisque potestatibus et possibilibus verum est non
impossibile esse, scilicet, ipsum ambulare, quod iam actu ambulat seu
agit, et quod iam ambulabile est; idest, in hoc conveniunt quod,
sive dicatur possibile ex eo quod actu est, sive ex eo quod potest
esse, de utroque verificatur non impossibile; et consequenter
necessario verificatur possibile, quoniam ad non impossibile sequitur
possibile. Hoc est secundum genus possibilis, respectu cuius
Aristoteles supra dixit: et primum quidem etc., in quo non invenitur
via ad utrunque oppositorum, hoc, inquam, est possibile quod iam actu
est. Quod enim tali ratione possibile dicitur, iam determinatum est
ex eo quod actu esse suppositum est. Non ergo possibile omne ad
utrunque possibile est, sive loquamur de possibili physice, sive
logice.
5. Deinde cum dicit: sic igitur possibile etc.,
applicat determinatam veritatem ad propositum. Et primo, concludendo
ex dictis, declarat habitudinem utriusque possibilis ad necessarium,
dicens quod hoc ergo possibile, scilicet physicum quod est in solis
mobilibus, non est verum dicere et praedicare de necessario
simpliciter: quia quod simpliciter necessarium est, non potest aliter
esse. Possibile autem physicum potest sic et aliter esse, ut dictum
est. Addit autem ly simpliciter, quoniam necessarium est multiplex.
Quoddam enim est ad bene esse, quoddam ex suppositione: de quibus non
est nostrum tractare, sed solummodo id insinuare. Quod ut
praeservaret se ab illis modis necessarii qui non perfecte et omnino
habent necessarii rationem, apposuit ly simpliciter. De tali enim
necessario possibile physicum non verificatur. Alterum autem possibile
logicum, quod in rebus immobilibus invenitur, verum est de illo
enunciare, quoniam nihil necessitatis adimit. Et per hoc solvitur
ratio inducta ad partem negativam quaestionis. Peccabat siquidem in
hoc, quod ex necessario inferebat possibile ad utrunque quod
convertitur in oppositam qualitatem.
6. Deinde respondet quaestioni formaliter intendens quod
affirmativa pars quaestionis tenenda sit, quod scilicet ad necessarium
sequitur possibile; et assignat causam. Quia ad partem subiectivam
sequitur constructive suum totum universale; sed necessarium est pars
subiectiva possibilis: quia possibile dividitur in logicum et
physicum, et sub logico comprehenditur necessarium; ergo ad
necessarium sequitur possibile. Unde dicit: quare, quoniam partem,
scilicet subiectivam, suum totum universale sequitur, illud quod ex
necessitate est, idest necessarium, tamquam partem subiectivam,
consequitur posse esse, idest possibile, tamquam totum universale.
Sed non omnino, idest sed non ita quod omnis species possibilis
sequatur; sicut ad hominem sequitur animal, sed non omnino, idest non
secundum omnes suas partes subiectivas sequitur ad hominem: non enim
valet: est homo, ergo est animal irrationale. Et per hoc confirmata
ratione adducta ad partem affirmativam, expressius solvit rationem
adductam ad partem negativam, quae peccabat secundum fallaciam
consequentis, inferens ex necessario possibile, descendendo ad unam
possibilis speciem, ut de se patet.
7. Deinde cum dicit: et est fortasse quidem etc.,
ordinat easdem modalium consequentias alio situ, praeponendo
necessarium omnibus aliis modis. Et circa hoc duo facit: primo,
proponit quod intendit; secundo, assignat causam dicti ordinis; ibi:
manifestum est autem et cetera. Dicit ergo: et est fortasse
principium omnium enunciationum modalium vel esse vel non esse, idest,
affirmativarum vel negativarum, necessarium et non necessarium. Et
oportet considerare alia, scilicet, possibile contingere et
impossibile esse, sicut horum, scilicet, necessarii et non
necessarii, consequentia, hoc modo: consequentiae enunciationum
modalium secundum quatuor ordines alio convenienti situ ab Aristotele
positae et ordinatae: (Figura). Vides autem hic nihil immutatum,
nisi quod necessariae quae ultimum locum tenebant, primum sortitae
sunt. Quod vero dixit fortasse, non dubitantis, sed absque
determinata ratione rem proponentis est.
8. Deinde cum dicit: manifestum est autem etc.,
intendit assignare causam dicti ordinis. Et primo, assignat causam,
quare praeposuerit necessarium possibili tali ratione. Sempiternum est
prius temporali; sed necessarium dicit sempiternitatem (quia dicit
esse in actu, excludendo omnem mutabilitatem, et consequenter
temporalitatem, quae sine motu non est imaginabilis), possibile autem
dicit temporalitatem (quia non excludit quin possit esse et non
esse); ergo necesse merito prius ponitur quam possibile. Unde
dicit, proponendo minorem: manifestum est autem ex his quae dicta sunt
etc., tractando de necessario: quoniam id quod ex necessitate est,
secundum actum est totaliter, scilicet quia omnem excludit
mutabilitatem et potentiam ad oppositum: si enim mutari posset in
oppositum aliquo modo, iam non esset necessarium. Deinde subdit
maiorem per modum antecedentis conditionalis: quare si priora sunt
sempiterna temporalibus et cetera. Ultimo ponit conclusionem: et quae
actu sunt omnino, scilicet necessaria, priora sunt potestate, idest
possibilibus, quae omnino actu esse non possunt, licet compatiantur.
9. Deinde cum dicit: et hae quidem etc., assignat
causam totius ordinis a se inter modales statuti, tali ratione.
Universi triplex est gradus. Quaedam sunt actu sine potestate, idest
sine admixta potentia, ut primae substantiae, non illae quas in
praesenti diximus primas, eo quod principaliter et maxime substent,
sed illae quae sunt primae, quia omnium rerum sunt causae,
intelligentiae scilicet. Alia sunt actu cum possibilitate, ut omnia
mobilia, quae secundum id quod habent de actu sunt priora natura
seipsis secundum id quod habent de potentia, licet e contra sit,
aspiciendo ordinem temporis. Sunt enim secundum id quod habent de
potentia priora tempore seipsis secundum id quod habent de actu. Verbi
gratia, Socrates prius secundum tempus poterat esse philosophus,
deinde fuit actualiter philosophus. Potentia ergo praecedit actum
secundum ordinem temporis in Socrate, ordine autem naturae,
perfectionis et dignitatis e converso contingit. Prior enim secundum
dignitatem, idest dignior et perfectior habebatur Socrates cum
philosophus actualiter erat, quam cum philosophus esse poterat.
Praeposterus est igitur ordo potentiae et actus in unomet, utroque
ordine, scilicet, naturae et temporis attento. Alia vero nunquam
sunt actu sed potestate tantum, ut motus, tempus, infinita divisio
magnitudinis, et infinita augmentatio numeri. Haec enim, ut IX
Metaphys. dicitur, nunquam exeunt in actum, quoniam eorum rationi
repugnat. Nunquam enim aliquid horum ita est quin aliquid eius
expectetur, et consequenter nunquam esse potest nisi in potentia. Sed
de his alio tractandum est loco.
10. Nunc haec ideo dicta sint ut, inspecto ordine
universi, appareat quod illum imitati sumus in nostro ordine.
Posuimus siquidem primo necessarium, quod sonat actu esse sine
potestate seu mutabilitate, imitando primum gradum universi.
Locavimus secundo loco possibile et contingens, quorum utrunque sonat
actum cum possibilitate, et sic servatur conformitas ad secundum gradum
universi. Praeposuimus autem possibile et non contingens, quia
possibile respicit actum, contingens autem secundum vim nominis
respicit defectum causae, qui ad potentiam pertinet: defectus enim
potentiam sequitur; et ex hoc conforme est secundae parti universi, in
qua actus est prior potentia secundum naturam, licet non secundum
tempus. Ultimum autem locum impossibili reservavimus, eo quod sonat
nunquam fore, sicut et ultima universi pars dicta est illa, quae
nunquam actu est. Pulcherrimus igitur ordo statutus est, quando
divinus est observatus.
11. Quia autem suppositae modalium consequentiae nil
aliud sunt quam aequipollentiae earum, quae ob varium negationis
situm, qualitatem, vel quantitatem, vel utranque mutantis, fiunt;
ideo ad completam notitiam consequentium se modalium, de earum
qualitate et quantitate pauca admodum necessaria dicenda sunt. Quoniam
igitur natura totius ex partium naturis consurgit, sciendum est quod
subiectum enunciationis modalis et dicit esse vel non esse, et est
dictum unicum, et continet in se subiectum dicti; praedicatum autem
modalis enunciationis, modus scilicet, et totale praedicatum est
(quia explicite vel implicite verbum continet, quod est semper nota
eorum quae de altero praedicantur: propter quod Aristoteles dixit quod
modus est ipsa appositio), et continet in se vim distributivam
secundum partes temporis. Necessarium enim et impossibile distribuunt
in omne tempus vel simpliciter vel tale; possibile autem et contingens
pro aliquo tempore in communi.
12. Nascitur autem ex his quinque conditionibus duplex in
qualibet modali qualitas, et triplex quantitas. Ex eo enim quod tam
subiectum quam praedicatum modalis verbum in se habet, duplex qualitas
fit, quarum altera vocatur qualitas dicti, altera qualitas modi.
Unde et supra dictum est aliquam esse affirmativam de modo et non de
dicto, et e converso. Ex eo vero quod subiectum modalis continet in
se subiectum dicti, una quantitas consurgit, quae vocatur quantitas
subiecti dicti: et haec distinguitur in universalem, particularem et
singularem, sicut et quantitas illarum de inesse. Possumus enim
dicere, Socratem, quemdam hominem, vel omnem hominem, vel nullum
hominem, possibile est currere. Ex eo autem quod subiectum unius
modalis dictum unum est, consurgit alia quantitas, vocata quantitas
dicti; et haec unica est singularitas: secundum omne enim dictum
cuiusque modalis singulare est istius universalis, scilicet dictum.
Quod ex eo liquet quod cum dicimus, hominem esse album est possibile,
exponitur sic, hoc dictum, hominem esse album, est possibile. Hoc
dictum autem singulare est, sicut et, hic homo. Propterea et dicitur
quod omnis modalis est singularis quoad dictum, licet quoad subiectum
dicti sit universalis vel particularis. Ex eo autem quod praedicatum
modalis, modus scilicet, vim distributivam habet, alia quantitas
consurgit vocata quantitas modi seu modalis; et haec distinguitur in
universalem et particularem.
13. Ubi diligenter duo attendenda sunt. Primum est quod
hoc est singulare in modalibus, quod praedicatum simpliciter
quantificat propositionem modalem, sicut et simpliciter qualificat.
Sicut enim illa est simpliciter affirmativa, in qua modus affirmatur,
et illa negativa, in qua modus negatur; ita illa est simpliciter
universalis cuius modus est universalis, et illa particularis cuius
modus est particularis. Et hoc quia modalis modi naturam sequitur.
Secundum attendendum (quod est causa istius primi) est, quod
praedicatum modalis, scilicet modus, non habet solam habitudinem
praedicati respectu sui subiecti, scilicet esse et non esse, sed
habitudinem syncategorematis distributivi, sed non secundum quantitatem
partium subiectivarum ipsius subiecti, sed secundum quantitatem partium
temporis eiusdem. Et merito. Sicut enim quia subiecti enunciationis
de inesse propria quantitas est penes divisionem vel indivisionem ipsius
subiecti (quia est nomen quod significat per modum substantiae, cuius
quantitas est per divisionem continui: ideo signum quantificans in
illis distribuit secundum partes subiectivas), ita quia subiecti
enunciationis modalis propria quantitas est tempus (quia est verbum
quod significat per modum motus, cuius propria quantitas est tempus),
ideo modus quantificans distribuit ipsum suum subiectum, scilicet,
esse vel non esse, secundum partes temporis. Unde subtiliter
inspicienti apparebit quod quantitas ista modalis proprii subiecti
modalis enunciationis quantitas est, scilicet, ipsius esse vel non
esse. Ita quod illa modalis est simpliciter universalis, cuius
proprium subiectum distribuitur pro omni tempore: vel simpliciter,
ut, hominem esse animal est necessarium vel impossibile; vel accepto,
ut, hominem currere hodie, vel, dum currit, est necessarium vel
impossibile. Illa vero est particularis, in qua non pro omni, sed
aliquo tempore distributio fit in communi tantum; ut, hominem esse
animal, est possibile vel contingens. Est ergo et ista modalis
quantitas subiecti sui passio (sicut et universaliter quantitas se
tenet ex parte materiae), sed derivatur a modo, non in quantum
praedicatum est (quod, ut sic, tenetur formaliter), sed in quantum
syncategorematis officio fungitur, quod habet ex eo quod proprie modus
est.
14. Sunt igitur modalium (de propria earum quantitate
loquendo) aliae universales affirmativae, ut illae de necessario,
quia distribuunt ad semper esse; aliae universales negativae, ut illae
de impossibili, quia distribuunt ad nunquam esse; aliae particulares
affirmativae, ut illae de possibili et contingenti, quia distribuunt
utrunque ad aliquando esse; aliae particulares negativae, ut illae de
non necesse et non impossibili, quia distribuunt ad aliquando non
esse: sicut in illis de inesse, omnis, nullus, quidam, non omnis,
non nullus, similem faciunt diversitatem. Et quia, ut dictum est,
haec quantitas modalium est inquantum modales sunt, et de his,
inquantum huiusmodi, praesens tractatus fit ab Aristotele; idcirco
aequipollentiae, seu consequentiae earum, ordinatae sunt negationis
vario situ, quemadmodum aequipollentiae illarum de inesse: ut
scilicet, negatio praeposita modo faciat aequipollere suae
contradictoriae; negatio autem modo postposita, posita autem dicti
verbo, suae aequipollere contrariae facit; praeposita vero et
postposita suae subalternae, ut videre potes in consequentiarum figura
ultimo ab Aristotele formata. In qua, tali praeformata oppositionum
figura, clare videbis omnes se mutuo consequentes, secundum alteram
trium regularum aequipollere, et consequenter, totum primum ordinem
secundo contrarium, tertio contradictorium, quarto vero subalternum.
(Figura).
|
|