|
1. Postquam determinatum est de enunciatione secundum quod
diversificatur tam ex additione facta ad terminos, quam ad
compositionem eius, hic secundum divisionem a s. Thoma in principio
huius secundi factam, intendit Aristoteles tractare quandam
quaestionem circa oppositiones enunciationum provenientes ex eo quod
additur aliquid simplici enunciationi. Et circa hoc quatuor facit:
primo, movet quaestionem secundo, declarat quod haec quaestio dependet
ab una alia quaestione praetractanda; ibi: nam si ea, quae sunt in
voce etc.; tertio, determinat illam aliam quaestionem; ibi: nam
arbitrari etc.; quarto, redit ad respondendum quaestioni primo
motae; ibi: quare si in opinione et cetera. Quaestio quam movere
intendit est: utrum affirmativae enunciationi contraria sit negatio
eiusdem praedicati, an affirmatio de praedicato contrario seu
privativo? Unde dicit: utrum contraria est affirmatio negationi
contradictoriae, scilicet, et universaliter oratio affirmativa
orationi negativae; ut, affirmativa oratio quae dicit, omnis homo est
iustus, illi contraria sit orationi negativae, nullus homo est
iustus, aut illi, omnis homo est iniustus, quae est affirmativa de
praedicato privativo? Et similiter ista affirmatio, Callias est
iustus, est ne contraria illi contradictoriae negationi, Callias non
est iustus, aut illi, Callias est iniustus, quae est affirmativa de
praedicato privativo?
2. Ad evidentiam tituli huius quaestionis, quia hactenus
indiscusse ab aliis est relictus, considerare oportet quod cum in
enunciatione sint duo, scilicet ipsa enunciatio seu significatio et
modus enunciandi seu significandi, duplex inter enunciationes fieri
potest oppositio, una ratione ipsius enunciationis, altera ratione
modi enunciandi. Si modos enunciandi attendimus, duas species
oppositionis in latitudine enunciationum inveniemus, contrarietatem
scilicet et contradictionem. Divisae enim superius sunt enunciationes
oppositae in contrarias et contradictorias. Contradictio inter
enunciationes ratione modi enunciandi est quando idem praedicatur de
eodem subiecto contradictorio modo enunciandi; ut sicut unum
contradictorium nil ponit, sed alterum tantum destruit, ita una
enunciatio nil asserit, sed id tantum quod altera enunciabat destruit.
Huiusmodi autem sunt omnes quae contradictoriae vocantur, scilicet,
omnis homo est iustus, non omnis homo est iustus, Socrates est
iustus, Socrates non est iustus, ut de se patet. Et ex hoc provenit
quod non possunt simul verae aut falsae esse, sicut nec duo
contradictoria. Contrarietas vero inter enunciationes ratione modi
enunciandi est quando idem praedicatur de eodem subiecto contrario modo
enunciandi; ut sicut unum contrariorum ponit materiam sibi et reliquo
communem in extrema distantia sub illo genere, ut patet de albo et
nigro, ita una enunciatio ponit subiectum commune sibi et suae
oppositae in extrema distantia sub illo praedicato. Huiusmodi quoque
sunt omnes illae quae contrariae in figura appellantur, scilicet,
omnis homo est iustus, omnis homo non est iustus. Hae enim faciunt
subiectum, scilicet hominem, maxime distare sub iustitia, dum illa
enunciat iustitiam inesse homini, non quocunque modo, sed
universaliter; ista autem enunciat iustitiam abesse homini, non
qualitercunque, sed universaliter. Maior enim distantia esse non
potest quam ea, quae est inter totam universitatem habere aliquid et
nullum de universitate habere illud. Et ex hoc provenit quod non
possunt esse simul verae, sicut nec contraria possunt eidem simul
inesse; et quod possunt esse simul falsae, sicut et contraria simul
non inesse eidem possunt. Si vero ipsam enunciationem sive eius
significationem attendamus secundum unam tantum oppositionis speciem,
in tota latitudine enunciationum reperiemus contrarietatem, scilicet
secundum veritatem et falsitatem: quia duarum enunciationum
significationes entia positiva sunt, ac per hoc neque contradictorie
neque privative opponi possunt, quia utriusque oppositionis alterum
extremum est formaliter non ens. Et cum nec relative opponantur, ut
clarum est, restat ut nonnisi contrarie opponi possunt.
3. Consistit autem ista contrarietas in hoc quod duarum
enunciationum altera alteram non compatitur vel in veritate vel in
falsitate, praesuppositis semper conditionibus contrariorum, scilicet
quod fiant circa idem et in eodem tempore. Patere quoque potest talem
oppositionem esse contrarietatem ex natura conceptionum animae
componentis et dividentis, quarum singulae sunt enunciationes.
Conceptiones siquidem animae adaequatae nullo alio modo opponuntur
conceptionibus inadaequatis nisi contrarie, et ipsae conceptiones
inadaequatae, si se mutuo expellunt, contrariae quoque dicuntur.
Unde verum et falsum, contrarie opponi probatur a s. Thoma in I
parte, qu. 17. Sicut ergo hic, ita et in enunciationibus ipsae
significationes adaequatae contrarie opponuntur inadaequatis, idest
verae falsis; et ipsae inadaequatae, idest falsae, contrarie quoque
opponuntur inter se, si contingat quod se non compatiantur, salvis
semper contrariorum conditionibus. Est igitur in enunciationibus
duplex contrarietas, una ratione modi, altera ratione
significationis, et unica contradictio, scilicet ratione modi. Et,
ut confusio vitetur, prima contrarietas vocetur contrarietas modalis,
secunda contrarietas formalis. Contradictio autem non ad confusionis
vitationem quia unica est, sed ad proprietatis expressionem
contradictio modalis vocari potest. Invenitur autem contrarietas
formalis enunciationum inter omnes contradictorias, quia
contradictoriarum altera alteram semper excludit; et inter omnes
contrarias modaliter quoad veritatem, quia non possunt esse simul
verae, licet non inveniatur inter omnes quoad falsitatem, quia possunt
esse simul falsae.
4. Quia igitur Aristoteles in hac quaestione loquitur de
contrarietate enunciationum quae se extendit ad contrarias modaliter,
et contradictorias, ut patet in principio et in fine quaestionis (in
principio quidem, quia proponit utrasque contradictorias dicens:
affirmatio negationi etc.; et contrarias modaliter dicens: et oratio
orationi etc., unde et exempla utrarunque statim subdit, ut patet in
littera. In fine vero, quia ibi expresse quam conclusit esse
contrariam affirmativae universali verae dividit, in contrariam
modaliter universalem negativam, scilicet, et contradictoriam: quae
divisio falsitate non careret, nisi conclusisset contrariam
formaliter, ut de se patet), quia, inquam, sic accipit
contrarietatem, ideo de contrarietate formali enunciationum quaestio
intelligenda est. Et est quaestio valde subtilis, necessaria et adhuc
nullo modo superius tacta. Est igitur titulus quaestionis; utrum
affirmativae verae contraria formaliter sit negativa falsa eiusdem
praedicati, aut affirmativa falsa de praedicato, vel contrario? Et
sic patet quis sit sensus tituli, et quare non movet quaestionem de
quacunque alia oppositione enunciationum (quia scilicet nulla alia in
eis formaliter invenitur), et quod accipit contrarietatem proprie et
strictissime, licet talis contrarietas inveniatur inter contradictorias
modaliter et contrarias modaliter. Dictum vero fuit a s. Thoma
provenire hanc dubitationem ex eo quod additur aliquid simplici
enunciationi, quia si tantum simplices, idest, de secundo adiacente
enunciationes attendantur, non habet haec quaestio radicem. Quia
autem simplici enunciationi, idest subiecto et verbo substantivo,
additur aliquid, scilicet praedicatum, nascitur dubitatio circa
oppositionem, an illud additum in contrariis debeat esse illudmet
praedicatum, negatione apposita verbo, an debeat esse praedicatum
contrarium seu privativum, absque negatione praeposita verbo.
5. Deinde cum dicit: nam si ea etc., declarat unde
sumenda sit decisio huius quaestionis. Et duo facit: quia primo
declarat quod haec quaestio dependet ex una alia quaestione, ex illa
scilicet: utrum opinio, idest conceptio animae, in secunda operatione
intellectus, vera, contraria sit opinioni falsae negativae eiusdem
praedicati, an falsae affirmativae contrarii sive privativi. Et
assignat causam, quare illa quaestio dependet ex ista, quia scilicet
enunciationes vocales sequuntur mentales, ut effectus adaequati causas
proprias, et ut significata signa adaequata, et consequenter similis
est in hoc utraque natura. Unde inchoans ab hac causa ait: nam si ea
quae sunt in voce sequuntur ea, quae sunt in anima, ut dictum est in
principio I libri, et illic, idest in anima, opinio contrarii
praedicati circa idem subiectum est contraria illi alteri, quae
affirmat reliquum contrarium de eodem (cuiusmodi sunt istae mentales
enunciationes, omnis homo est iustus, omnis homo est iniustus); si
ita inquam est, etiam et in his affirmationibus quae sunt in voce,
idest vocaliter sumptis, necesse est similiter se habere, ut scilicet
sint contrariae duae affirmativae de eodem subiecto et praedicatis
contrariis. Quod si neque illic, idest in anima, opinatio contrarii
praedicati, contrarietatem inter mentales enunciationes constituit,
nec affirmatio vocalis affirmationi vocali contraria erit de contrario
praedicato, sed magis affirmationi contraria erit negatio eiusdem
praedicati.
6. Dependet ergo mota quaestio ex ista alia sicut effectus
ex causa. Propterea et concludendo addit secundum, quod scilicet de
hac quaestione prius tractandum est, ut ex causa cognita effectus
innotescat dicens: quare considerandum est, opinio vera cui opinioni
falsae contraria est: utrum negationi falsae an certe ei affirmationi
falsae, quae contrarium esse opinatur. Et ut exemplariter
proponatur, dico hoc modo: sunt tres opiniones de bono, puta vita:
quaedam enim est ipsius boni opinio vera, quoniam bonum est, puta,
quod vita sit bona; alia vero falsa negativa, scilicet, quoniam bonum
non est, puta, quod vita non sit bona; alia item falsa affirmativa
contrarii, scilicet, quoniam malum est, puta, quod vita sit mala.
Quaeritur ergo quae harum falsarum contraria est verae?
7. Quod autem subdidit: et si est una, secundum quam
contraria est, tripliciter legi potest. Primo, dubitative, ut sit
pars quaestionis; et tunc est sensus: quaeritur quae harum falsarum
contraria est verae: et simul quaeritur, si est tantum una harum
falsarum secundum quam fiat contraria ipsi verae: quia cum unum uni sit
contrarium, ut dicitur in X metaphysicae, quaerendo quae harum sit
contraria, quaeremus etiam an una earum sit contraria. Alio modo,
potest legi adversative, ut sit sensus: quaeritur quae harum sit
contraria; quamquam sciamus quod non utraque sed una earum est secundum
quam fit contrarietas. Tertio modo, potest legi dividendo hanc
particulam, et si est una, ab illa sequenti, secundum quam contraria
est; et tunc prima pars expressive, secunda vero dubitative legitur;
et est sensus: quaeritur quae harum falsarum contraria est verae, non
solum si istae duae falsae inter se differunt in consequendo, sed etiam
si utraque est una, idest alteri indivisibiliter unita, quaeritur
secundum quam fit contrarietas. Et hoc modo exponit Boethius, dicens
quod Aristoteles apposuit haec verba propter contraria immediata, in
quibus non differt contrarium a privativo. Inter contraria enim
mediata et immediata haec est differentia, quod in immediatis a
privativo contrarium non infertur. Non enim valet, corpus colorabile
est non album, ergo est nigrum: potest enim esse rubrum. In
immediatis autem valet; verbi gratia: animal est non sanum, ergo
infirmum; numerus est non par, ergo impar. Voluit ergo Aristoteles
exprimere quod nunc, cum quaerimus quae harum falsarum, scilicet
negativae et affirmativae contrarii, sit contraria affirmativae verae,
quaerimus universaliter sive illae duae falsae indivisibiliter se
sequantur, sive non.
8. Deinde cum dicit: nam arbitrari, prosequitur hanc
secundam quaestionem. Et circa hoc quatuor facit. Primo, declarat
quod contrarietas opinionum non attenditur penes contrarietatem
materiae, circa quam versantur, sed potius penes oppositionem veri vel
falsi; secundo, declarat quod non penes quaecunque opposita secundum
veritatem et falsitatem est contrarietas opinionum; ibi: si ergo boni
etc.; tertio, determinat quod contrarietas opinionum attenditur penes
per se primo opposita secundum veritatem et falsitatem tribus
rationibus; ibi: sed in quibus primo fallacia etc.; quarto declarat
hanc determinationem inveniri in omnibus veram; ibi: manifestum est
igitur et cetera. Dicit ergo proponens intentam conclusionem, quod
falsum est arbitrari opiniones definiri seu determinari debere
contrarias ex eo quod contrariorum obiectorum sunt. Et adducit ad hoc
duplicem rationem. Prima est: opiniones contrariae non sunt eadem
opinio; sed contrariorum eadem est fortasse opinio; ergo opiniones non
sunt contrariae ex hoc quod contrariorum sunt. Secunda est: opiniones
contrariae non sunt simul verae; sed opiniones contrariorum, sive
plures, sive una, sunt simul verae quandoque; ergo opiniones non sunt
contrariae ex hoc quod contrariorum sunt. Harum rationum, suppositis
maioribus, ponit utriusque minoris declarationem simul, dicens: boni
enim, quoniam bonum est, et mali, quoniam malum est, eadem fortasse
opinio est, quoad primam. Et subdit esse vera, sive plures sive una
sit, quoad secundam. Utitur autem dubitativo adverbio et
disiunctione, quia non est determinandi locus an contrariorum eadem sit
opinio, et quia aliquo modo est eadem et aliquo modo non. Si enim
loquamur de habituali opinione, sic eadem est; si autem de actuali,
sic non eadem est. Alia siquidem mentalis compositio actualiter fit,
concipiendo bonum esse bonum, et alia concipiendo malum esse malum,
licet eodem habitu utrunque cognoscamus, illud per se primo, et hoc
secundario, ut dicitur IX metaphysicae. Deinde subdit quod ista
quae ad declarationem minorum sumpta sunt, scilicet bonum et malum,
contraria sunt etiam contrarietate sumpta stricte in moralibus, ac per
hoc congrua usi sumus declaratione. Ultimo inducit conclusionem. Sed
non in eo quod contrariorum opiniones sunt, contrariae sunt, sed magis
in eo quod contrariae, idest, sed potius censendae sunt opiniones
contrariae ex eo quod contrariae adverbialiter, scilicet contrario
modo, idest vere et false enunciant. Et sic patet primum.
9. Si ergo boni et cetera. Quia dixerat quod
contrarietas opinionum accipitur secundum oppositionem veritatis et
falsitatis earum, declarat modo quod non quaecunque secundum veritatem
et falsitatem oppositae opiniones sunt contrariae, tali ratione. De
bono, puta, de iustitia, quatuor possunt opiniones haberi, scilicet
quod iustitia est bona, et quod non est bona, et quod est fugibilis,
et quod est non appetibilis. Quarum prima est vera, reliquae sunt
falsae. Inter quas haec est diversitas quod, prima negat idem
praedicatum quod vera affirmabat; secunda affirmat aliquid aliud quod
bono non inest; tertia negat id quod bono inest, non tamen illud quod
vera affirmabat. Tunc sic. Si omnes opiniones secundum veritatem et
falsitatem sunt contrariae, tunc uni, scilicet verae opinioni non
solum multa sunt contraria, sed etiam infinita: quod est impossibile,
quia unum uni est contrarium. Tenet consequentia, quia possunt
infinitae imaginari opiniones falsae de una re similes ultimis falsis
opinionibus adductis, affirmantes, scilicet ea quae non insunt illi,
et negantes ea quae illi quocunque modo coniuncta sunt: utraque namque
indeterminata esse et absque numero constat. Possumus enim opinari
quod iustitia est quantitas, quod est relatio, quod est hoc et illud;
et similiter opinari quod iustitia non sit qualitas, non sit
appetibilis, non sit habitus. Unde ex supradictis in propositione
quaestionis, inferens pluralitatem falsarum contra unam veram, ait:
si ergo est opinatio vera boni, puta iustitiae, quoniam est bonum; et
si est etiam falsa opinatio negans idem, scilicet, quoniam non est
quid bonum; est vero et tertia opinatio falsa quoque, affirmans
aliquid aliud inesse illi, quod non inest nec inesse potest, puta,
quod iustitia sit fugibilis, quod sit illicita; et hinc intelligitur
quarta falsa quoque, quae scilicet negat aliquid aliud ab eo quod vera
opinio affirmat inesse iustitiae, quod tamen inest, ut puta quod non
sit qualitas, quod non sit virtus; si ita inquam est, nulla aliarum
falsarum ponenda est contraria opinioni verae. Et exponens quid
demonstret per ly aliarum, subdit: neque quaecunque opinio opinatur
esse quod non est, ut tertii ordinis opiniones faciunt: neque
quaecunque opinio opinatur non esse quod est, ut quarti ordinis
opiniones significant. Et causam subdit: infinitae enim utraeque
sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est,
ut supra declaratum fuit. Non ergo quaecunque opiniones oppositae
secundum veritatem et falsitatem contrariae sunt. Et sic patet
secundum.
|
|