|
1. Determinat ubi ponenda sit negatio ad assumendam modalium
contradictionem. Et circa hoc quatuor facit: primo, determinat
veritatem summarie; secundo, assignat determinatae veritatis
rationem, quae dicitur rationi ad oppositum inductae; ibi: fiunt enim
etc.; tertio, explanat eamdem veritatem in omnibus modalibus; ibi:
eius vero etc.; quarto, universalem regulam concludit; ibi:
universaliter vero et cetera. Quia igitur negatio aut verbo aut modo
apponenda est, et quod verbo non addenda est, declaratum est per locum
a divisione; concludendo determinat: est ergo negatio eius quae est
possibile esse, ea quae est non possibile esse, in qua negatur modus.
Et eadem est ratio in enunciationibus de contingenti. Huius enim,
quae est, contingens esse, negatio est, non contingens esse. Et in
aliis, scilicet de necesse et impossibile idem est iudicium.
2. Deinde cum dicit: fiunt enim in illis appositiones
etc., subdit huius veritatis rationem talem. Ad sumendam
contradictionem inter aliquas enunciationes oportet ponere negationem
super appositione, idest coniunctione praedicati cum subiecto; sed in
modalibus appositiones sunt modi; ergo in modalibus negatio apponenda
est modo, ut fiat contradictio. Huius rationis, maiore
subintellecta, minor ponitur in littera per secundam similitudinem ad
illas de inesse. Et dicitur quod quemadmodum in illis enunciationibus
de inesse appositiones, idest praedicationes, sunt esse et non esse,
idest verba significativa esse vel non esse (verbum enim semper est
nota eorum quae de altero praedicantur), subiective vero
appositionibus res sunt, quibus esse vel non esse apponitur, ut
album, cum dicitur, album est, vel homo, cum dicitur, homo est;
eodem modo hoc in loco in modalibus accidit: esse quidem subiectum
fit, idest dictum significans esse vel non esse subiecti locum tenet;
contingere vero et posse oppositiones, idest modi, praedicationes
sunt. Et quemadmodum in illis de inesse penes esse et non esse
veritatem vel falsitatem determinavimus, ita in istis modalibus penes
modos. Hoc est enim quod subdit, determinantes, scilicet, fiunt
ipsi modi veritatem, quemadmodum in illis esse et non esse, eam
determinat.
3. Et sic patet responsio ad argumentum in oppositum primo
adductum, concludens quod negatio verbo apponenda sit, sicut illis de
inesse. Dicitur enim quod cum modalis enunciet modum de dicto sicut
enunciatio de inesse, esse vel esse tale, puta esse album de
subiecto, eumdem locum tenet modus hic, quem ibi verbum; et
consequenter super idem proportionaliter cadit negatio hic et ibi.
Eadem enim, ut dictum est, proportio est modi ad dictum, quae est
verbi ad subiectum. Rursus cum veritas et falsitas affirmationem et
negationem sequantur, penes idem attendenda est affirmatio vel negatio
enunciationis, et veritas vel falsitas eiusdem; sicut autem in
enunciationibus de inesse veritas vel falsitas esse vel non esse
consequitur, ita in modalibus modum. Illa namque modalis est vera
quae sic modificat dictum sicut dicti compositio patitur, sicut illa de
inesse est vera, quae sic significat esse sicut est. Est ergo negatio
modo hic apponenda, sicut ibi verbo, cum sit eadem utriusque vis quoad
veritatem et falsitatem enunciationis. Adverte quod modos,
appositiones, idest, praedicationes vocavit, sicut esse in illis de
inesse, intelligens per modum totum praedicatum enunciationis modalis,
puta, est possibile. In cuius signum modos ipsos verbaliter protulit
dicens: contingere vero et posse appositiones sunt. Contingit enim et
potest, totum praedicatum modalis continent.
4. Deinde cum dicit: eius vero quod est possibile est non
esse etc., explanat determinatam veritatem in omnibus modalibus,
scilicet de possibili, et necessario, et impossibili. Contingens
convertitur cum possibili. Et quia quilibet modus facit duas modales
affirmativas, alteram habentem dictum affirmatum, et alteram habentem
dictum negatum; ideo explanat in singulis modis quae cuiusque
affirmationis negatio sit. Et primo in illis de possibili. Et quia
primae affirmativae de possibili (quae scilicet habet dictum
affirmatum) scilicet possibile esse, negatio assignata fuit, non
possibile esse; ideo ad reliquam affirmativam de possibili transiens
ait: eius vero, quae est possibile non esse (ubi dictum negatur)
negatio est non possibile non esse. Et hoc consequenter probat per hoc
quod contradictoria huius, possibile non esse, aut est, possibile
esse, aut illa, quam diximus, scilicet, non possibile non esse.
Sed illa, scilicet, possibile esse, non est eius contradictoria.
Non enim sunt sibi invicem contradicentes, possibile esse, et,
possibile non esse, quia possunt simul esse verae. Unde et sequi sese
invicem putabuntur: quoniam, ut supra dictum fuit, idem est,
possibile esse, et, non esse, et consequenter sicut ad, posse esse,
sequitur, posse non esse, ita e contra ad, posse non esse,
sequitur, posse esse; sed contradictoria illius, possibile esse,
quae non potest simul esse vera est, non possibile esse: hae enim, ut
dictum est, opponuntur. Remanet ergo quod huius negatio, possibile
non esse, sit illa, non possibile non esse: hae namque simul nunquam
sunt verae vel falsae. Dixit quod possibile esse et non esse sequi se
invicem putabuntur, et non dixit quod se invicem consequuntur: quia
secundum veritatem universaliter non sequuntur se, sed particulariter
tantum, ut infra dicetur; propter quod putabitur quod simpliciter se
invicem sequantur. Deinde declarat hoc idem in illis de necessario.
Et primo, in affirmativa habente dictum affirmatum, dicens:
similiter eius quae est, necessarium esse, negatio non est ea, quae
dicit necessarium non esse, ubi modus non negatur, sed ea quae est,
non necessarium esse. Deinde subdit de affirmativa de necessario
habente dictum negatum, et ait: eius vero, quae est, necessarium non
esse, negatio est ea, quae dicit, non necessarium non esse. Deinde
transit ad illas de impossibili, eumdem ordinem servans, et inquit:
et eius, quae dicit, impossibile esse, negatio non est ea quae
dicit, impossibile non esse, sed, non impossibile esse: ubi iam
modus negatur. Alterius vero affirmativae, quae est, impossibile non
esse, negatio est ea quae dicit non impossibile non esse. Et sic
semper modo negatio addenda est.
5. Deinde cum dicit: universaliter vero etc., concludit
regulam universalem dicens quod, quemadmodum dictum est, dicta
importantia esse et non esse oportet ponere in modalibus ut subiecta,
negationem vero et affirmationem hoc, idest contradictionis
oppositionem, facientem, oportet apponere tantummodo ad suum eumdem
modum, non ad diversos modos. Debet namque illemet modus negari, qui
prius affirmabatur, si contradictio esse debet. Et exemplariter
explanans quomodo hoc fiat, subdit: et oportet putare has esse
oppositas dictiones, idest affirmationes et negationes in modalibus,
possibile et non possibile, contingens et non contingens. Item cum
dixit negationem alio tantum modo ad modum apponi debere, non exclusit
modi copulam, sed dictum. Hoc enim est singulare in modalibus quod
eamdem oppositionem facit, negatio modo addita, et eius verbo.
Contradictorie enim opponitur huic, possibile est esse, non solum
illa, non possibile est esse, sed ista, possibile non est esse;
meminit autem modi potius, et propter hoc quod nunc diximus, ut
scilicet insinuaret quod negatio verbo modi postposita, modo autem
praeposita, idem facit ac si modali verbo praeponeretur, et quia, cum
modo numquam caret modalis enunciatio, semper negatio supra modum poni
potest. Non autem sic de eius verbo: verbo enim modi carere contingit
modalem, ut cum dicitur, Socrates currit necessario; et ideo semper
verbo negatio aptari potest. Quod autem in fine addidit, verum et non
verum, insinuat, praeter quatuor praedictos modos, alios inveniri,
qui etiam compositionem enunciationis determinant, puta, verum et non
verum, falsum et non falsum: quos tamen inter modos supra non posuit,
quia, ut declaratum fuit, non proprie modificant.
|
|