|
1. Postquam determinavit de oppositione modalium, hic
determinare intendit de consequentiis earum. Et circa hoc duo facit:
primo, tradit veritatem; secundo, movet quandam dubitationem circa
determinata; ibi: dubitabit autem et cetera. Circa primum duo
facit: primo, ponit consequentias earum secundum opinionem aliorum;
secundo, examinando et corrigendo dictam opinionem, determinat
veritatem; ibi: ergo impossibile et cetera.
2. Quoad primum considerandum est quod cum quilibet modus
faciat duas affirmationes, ut dictum fuit, et duabus affirmationibus
opponantur duae negationes, ut etiam dictum fuit in primo; secundum
quemlibet modum fient quatuor enunciationes, duae scilicet affirmativae
et duae negativae. Cum autem modi sint quatuor, efficientur sexdecim
modales: quaternarius enim in seipsum ductus sexdecim constituit. Et
quoniam apud omnes, quaelibet cuiusque modi, undecumque incipias,
habet unam tantum cuiusque modi se consequentem, ideo ad assignandas
consequentias modalium, singulas ex singulis modis accipere oportet et
ad consequentiae ordinem inter se adunare.
3. Et hoc modo fecerunt antiqui, de quibus inquit
Aristoteles: consequentiae vero fiunt secundum infrascriptum ordinem,
antiquis ita ponentibus. Formaverunt enim quatuor ordines modalium,
in quorum quolibet omnes quae se consequuntur collocaverunt. Ut autem
confusio vitetur, vocetur, cum Averroe, de caetero, in quolibet
modo, affirmativa de dicto, et modo, affirmativa simplex;
affirmativa autem de modo et negativa de dicto, affirmativa declinata;
negativa vero de modo et non dicto, negativa simplex; negativa autem
de utroque, negativa declinata: ita quod modi affirmationem vel
negationem simplicitas, dicti vero declinatio denominet. Dixerunt
ergo antiqui quod affirmationem simplicem de possibili, scilicet,
possibile est esse, sequitur affirmativa simplex de contingenti,
scilicet, contingens est esse (contingens enim convertitur cum
possibili); et negativa simplex de impossibili, scilicet, non
impossibile esse; et similiter negativa simplex de necessario,
scilicet, non necesse est esse. Et hic est primus ordo modalium
consequentium se. In secundo autem dixerunt quod affirmativas
declinatas de possibili et contingenti, scilicet, possibile non esse,
et, contingens non esse, sequuntur negativae declinatae de necessario
et impossibili, scilicet, non necessarium non esse, et, non
impossibile non esse. In tertio vero ordine dixerunt quod negativas
simplices de possibili et contingenti, scilicet, non possibile esse,
non contingens esse, sequuntur affirmativa declinata de necessario,
scilicet, necesse non esse, et affirmativa simplex de impossibili,
scilicet, impossibile esse. In quarto demum ordine dixerunt quod
negativas declinatas de possibili et contingenti, scilicet, non
possibile non esse, et, non contingens non esse, sequuntur
affirmativa simplex de necessario, scilicet, necesse esse, et
affirmativa declinata de impossibili, scilicet, impossibile est non
esse.
4. Consideretur autem ex subscriptione appositae figurae,
quemadmodum dicimus, ut clarius elucescat depictum. Consequentiae
enunciationum modalium secundum quatuor ordines ab antiquis positae et
ordinatae. (Figura).
5. Deinde cum dicit: ergo impossibile et non impossibile
etc., examinando dictam opinionem, determinat veritatem. Et circa
hoc duo facit: quia primo examinat consequentias earum de impossibili;
secundo, illarum de necessario; ibi: necessarium autem et cetera.
Unde ex praemissa opinione concludens et approbans, dicit: ergo
istae, scilicet, impossibile, et, non impossibile, sequuntur
illas, scilicet, contingens et possibile, non contingens, et, non
possibile, sequuntur, inquam, contradictorie, idest ita ut
contradictoriae de impossibili contradictorias de possibili et
contingenti consequantur, sed conversim, idest, sed non ita quod
affirmatio affirmationem et negatio negationem sequatur, sed
conversim, scilicet, quod affirmationem negatio et negationem
affirmatio. Et explanans hoc ait: illud enim quod est possibile
esse, idest affirmationem possibilis negatio sequitur impossibilis,
idest, non impossibile esse; negationem vero possibilis affirmatio
sequitur impossibilis. Illud enim quod est, non possibile esse,
sequitur ista, impossibile est esse; haec autem, scilicet,
impossibile esse, affirmatio est; illa vero, scilicet, non possibile
esse, negatio est: hic siquidem modus negatur; ibi, non. Bene
igitur dixerunt antiqui in quolibet ordine quoad consequentias illarum
de impossibili, quia, ut in suprascripta figura apparet, semper ex
affirmatione possibilis negationem impossibilis, et ex negatione
possibilis affirmationem impossibilis inferunt.
6. Deinde cum dicit: necessarium autem etc., intendit
examinando determinare consequentias de necessario. Et circa hoc duo
facit: primo examinat dicta antiquorum; secundo, determinat veritatem
intentam; ibi: at vero neque necessarium et cetera. Circa primum
quatuor facit. Primo, declarat quid bene et quid male dictum sit ab
antiquis in hac re. Ubi attendendum est quod cum quatuor sint
enunciationes de necessario, ut dictum est, differentes inter se
secundum quantitatem et qualitatem, adeo ut unam integrent figuram
oppositionis iuxta morem illarum de inesse; duae earum sunt contrariae
inter se, duae autem illis contrariis contradictoriae, ut patet in hac
figura. (Figura). Quia ergo antiqui universales contrarias bene
intulerunt ex aliis, contradictorias autem earum, scilicet
particulares, male intulerunt; ideo dicit quod considerandum restat de
his, quae sunt de necessario, qualiter se habeant in consequendo illas
de possibili et non possibili. Manifestum est autem ex dicendis quod
non eodem modo istae de necessario illas de possibili consequuntur, quo
easdem sequuntur illae de impossibili. Nam omnes enunciationes de
impossibili recte illatae sunt ab antiquis. Enunciationes autem de
necessario non omnes recte inferuntur: sed duae earum, quae sunt
contrariae, scilicet, necesse est esse, et, necesse est non esse,
sequuntur, idest recta consequentia deducuntur ab antiquis, in tertio
scilicet et quarto ordine; reliquae autem duae de necessario,
scilicet, non necesse non esse, et, non necesse esse, quae sunt
contradictoriae supradictis, sunt extra consequentias illarum, in
secundo scilicet et primo ordine. Unde antiqui in tertio et quarto
ordine omnia recte fecerunt; in primo autem et in secundo peccaverunt,
non quoad omnia, sed quoad enunciationes de necessario tantum.
7. Secundo cum dicit: non enim est negatio eius etc.,
respondet cuidam tacitae obiectioni, qua defendi posset consequentia
enunciationis de necessario in primo ordine ab antiquis facta. Est
autem obiectio tacita talis. Non possibile esse, et, necesse non
esse, convertibiliter se sequuntur in tertio ordine iam approbato;
ergo, possibile esse, et, non necesse esse, invicem se sequi debent
in primo ordine. Tenet consequentia: quia duorum convertibiliter se
sequentium contradictoria mutuo se sequuntur; sed illae duae tertii
ordinis convertibiliter se sequuntur, et istae duae primi ordinis sunt
earum contradictoriae; ergo istae primi ordinis, scilicet, possibile
esse, et, non necesse esse, mutuo se sequuntur. Huic, inquam,
obiectioni respondet Aristoteles hic interimendo minorem quoad hoc quod
assumit, quod scilicet necessaria primi ordinis et necessaria tertii
ordinis sunt contradictoriae. Unde dicit: non enim est negatio eius
quod est, necesse non esse (quae erat in tertio ordine), illa quae
dicit, non necesse est esse, quae sita erat in primo ordine. Et
causam subdit, quia contingit utrasque simul esse veras in eodem; quod
contradictoriis repugnat. Illud enim idem, quod est necessarium non
esse, non est necessarium esse. Necessarium siquidem est hominem non
esse lignum et non necessarium est hominem esse lignum. Adverte quod,
ut infra patebit, istae duae de necessario, quas posuerunt antiqui in
primo et tertio ordine, sunt subalternae (et ideo sunt simul verae),
et deberent esse contradictoriae; et ideo erraverunt antiqui.
8. Boethius autem et Averroes non reprehensive legunt tam
hanc, quam praecedentem textus particulam, sed narrative utramque
simul iungentes. Narrare enim aiunt Aristotelem qualitatem
suprascriptae figurae quoad consequentiam illarum de necessario,
postquam narravit quo modo se habuerint illae de impossibili, et dicere
quod secundum praescriptam figuram non eodem modo sequuntur illas de
possibili illae de necessario, quo sequuntur illae de impossibili.
Nam contradictorias de possibili contradictoriae de impossibili
sequuntur, licet conversim; contradictoriae autem de necessario non
dicuntur sequi illas contradictorias de possibili, sed potius eas sequi
dicuntur contrariae de necessario: non inter se contrariae, sed hoc
modo, quod affirmationem possibilis negatio de necessario sequi
dicitur, negationem vero possibilis non affirmatio de necessario sequi
ponitur, quae sit contradictoria illi negativae quae ponebatur sequi ad
possibilem, sed talis affirmationis de necessario contrario. Et quod
hoc ita fiat in illa figura ut dicimus, patet ex primo et tertio
ordine, quorum capita sunt negatio et affirmatio possibilis, et
extrema sunt, non necesse esse, et, necesse non esse. Hae siquidem
non sunt contradictoriae. Non enim est negatio eius, quae est,
necesse non esse, non necesse esse (quoniam contingit eas simul
verificari de eodem), sed illa scilicet, necesse non esse, est
contraria contradictoriae huius, scilicet, non necesse esse, quae
est, necesse est esse. Sed quia sequenti litterae magis consona est
introductio nostra, quae etiam Alberto consentit, et extorte videtur
ab aliis exponi ly contrariae, ideo prima, iudicio meo, acceptanda
est expositio et ad antiquorum reprehensionem referendus est textus.
9. Tertio cum dicit: causa autem cur etc., manifestat
id quod praemiserat, scilicet, quod non simili modo ad illas de
possibili sequuntur illae de impossibili et illae de necessario.
Antiquorum enim hoc peccatum fuit tam in primo quam in secundo ordine,
et quod simili modo intulerunt illas de impossibili et necessario. In
primo siquidem ordine, sicut posuerunt negativam simplicem de
impossibili, ita posuerunt negativam simplicem de necessario, et
similiter in secundo ordine utranque negativam declinatam locaverunt.
Hoc ergo quare peccatum sit, et causa autem quare necessarium non
sequitur possibile, similiter, idest, eodem modo cum caeteris,
scilicet, de impossibili, est, quoniam impossibile redditur idem
valens necessario, idest, aequivalet necessario, contrarie, idest,
contrario modo sumptum, et non eodem modo. Nam si, hoc esse est
impossibile, non inferemus, ergo hoc esse est necesse, sed, hoc non
esse est necesse. Quia ergo impossibile et necesse mutuo se
sequuntur, quando dicta eorum contrario modo sumuntur, et non quando
dicta eorum simili modo sumuntur, sequitur quod non eodem modo ad
possibile se habeant impossibile et necessarium, sed contrario modo.
Nam ad id possibile quod sequitur dictum affirmatum de impossibili,
sequitur dictum negatum de necessario; et e contrario. Quare autem
hoc accidit infra dicetur. Erraverunt igitur antiqui quod similes
enunciationes de impossibili et necessario in primo et in secundo ordine
locaverunt.
10. Hinc apparet quod supra posita nostra expositio
conformior est Aristoteli. Cum enim hunc textum induxerit ad
manifestandum illa verba: manifestum est autem quoniam non eodem modo,
etc., eo accipiendo sunt sensu illa verba, quo hic per causam
manifestantur. Liquet autem quod hic redditur causa dissimilitudinis
verae inter necessarias et impossibiles in consequendo possibiles, et
non dissimilitudinis falso opinatae ab antiquis: quoniam ex vera causa
nonnisi verum concluditur. Ergo reprehendendo antiquos, veram
dissimilitudinem inter necessarias, et impossibiles in consequendo
possibiles, quam non servaverunt illi, proposuisse tunc intelligendum
est, et nunc eam manifestasse. Quod autem dissimilitudo illa, quam
antiqui posuerunt inter necessarias et impossibiles, sit falso posita,
ex infra dicendis patebit. Ostendetur enim quod contradictorias de
possibili contradictoriae de necessario sequuntur conversim; et quod in
hoc non differunt ab his quae sunt de impossibili, sed differunt in hoc
quod modo diximus, quod possibilium et impossibilium se consequentium
dictum est similiter, possibilium autem et necessariorum, se invicem
consequentium dictum est contrarium, ut infra clara luce videbitur.
11. Quarto cum dicit: aut certe impossibile est etc.,
manifestat aliud quod proposuerat, scilicet, quod contradictoriae de
necessario male situatae sint secundum consequentiam ab antiquis, qui
contradictiones necessarii ita ordinaverunt. In primo ordine posuerunt
contradictoriam negationem, necesse esse, idest, non necesse esse;
et in secundo contradictoriam negationem, necesse non esse, idest,
non necesse non esse. Et probat hunc consequentiae modum esse malum in
primo ordine. Cognita enim malitia primi, facile est secundi ordinis
agnoscere defectum. Probat autem hoc tali ratione ducente ad
impossibile. Ad necessarium esse sequitur possibile esse: aliter
sequeretur non possibile esse, quod manifeste implicat; ad possibile
esse sequitur non impossibile esse, ut patet; ad non impossibile
esse, secundum antiquos, sequitur in primo ordine non necessarium
esse; ergo de primo ad ultimum, ad necessarium esse sequitur non
necessarium esse: quod est inconveniens, quia est manifesta implicatio
contradictionis. Relinquitur ergo quod male dictum sit, quod non
necessarium esse consequatur in primo ordine. Ait ergo et certe
impossibile est poni sic secundum consequentiam, ut antiqui posuerunt,
necessarii contradictiones, idest illas duas enunciationes de
necessario, quae sunt negationes contradictoriae aliarum duarum de
necessario. Nam ad id quod est, necessarium esse, sequitur,
possibile est esse: nam si non, idest quoniam si hanc negaveris
consequentiam, negatio possibilis sequitur illam, scilicet, necesse
esse. Necesse est enim de necessario aut dicere, idest affirmare
possibile, aut negare possibile: de quolibet enim est affirmatio vel
negatio vera. Quare si dicas quod, ad necesse esse, non sequitur,
possibile esse, sed, non possibile est esse; cum haec aequivaleat
illi quae dicit, impossibile est esse, relinquitur quod ad, necesse
esse, sequitur, impossibile esse, et idem erit, necesse esse et
impossibile esse: quod est inconveniens. Bona ergo erat prima
illatio, scilicet, necesse est esse, ergo possibile est esse. Tunc
ultra. Illud quod est, possibile esse, sequitur, non impossibile
esse, ut patet in primo ordine. Ad hoc vero, scilicet, non
impossibile esse, secundum antiquos eodem primo ordine, sequitur, non
necesse est esse (quare contingit de primo ad ultimum); ad id quod
est, necessarium esse, sequitur, non necessarium esse: quod est
inconveniens, immo impossibile.
12. Dubitatur hic: quia in I priorum dicitur quod ad
possibile sequitur non necessarium, hic autem dicitur oppositum. Ad
hoc est dicendum quod possibile sumitur dupliciter. Uno modo in
communi, et sic est quoddam superius ad necessarium et contingens ad
utrunque, sicut animal ad hominem et bovem; et sic ad possibile non
sequitur non necessarium, sicut ad animal non sequitur non homo. Alio
modo sumitur possibile pro una parte possibilis in communi, idest pro
possibili seu contingenti, scilicet ad utrunque, scilicet quod potest
esse et non esse; et sic ad possibile sequitur non necessarium. Quod
enim potest esse et non esse, non necessarium est esse, et similiter
non necessarium est non esse. Loquimur ergo hic de possibili in
communi, ibi vero in speciali.
13. Deinde cum dicit: at vero neque necessarium etc.,
determinat veritatem intentam. Et circa hoc tria facit: primo,
determinat quae enunciatio de necessario sequatur ad possibile;
secundo, ordinat consequentias omnium modalium; ibi: sequuntur enim
et cetera. Quoad primum, sicut duabus viis reprehendit antiquos, ita
ex illis duobus motivis intentum probat. Et intendit quod, ad
possibile esse, sequitur, non necesse non esse. Primum motivum est
per locum a divisione. Ad, possibile esse, non sequitur (ut
probatum est), non necesse esse, at vero neque, necesse esse,
neque, necesse non esse. Reliquum est ergo ut sequatur ad eam, non
necesse non esse: non enim dantur plures enunciationes de necessario.
Huius communis divisionis primo proponit reliqua duo membra
excludenda, dicens: at vero neque necessarium esse, neque necessarium
non esse, sequitur ad possibile non esse; secundo probat hoc sic.
Nullum formale consequens minuit suum antecedens: tunc enim oppositum
consequentis staret cum antecedente; sed utrumque horum, scilicet,
necesse esse, et, necesse non esse, minuit possibile esse; ergo, et
cetera. Unde, tacita maiore, ponit minoris probationem dicens: illi
enim, scilicet, possibile esse, utraque, scilicet, esse et non
esse, contingit accidere; horum autem, scilicet, necesse esse et
necesse non esse, utrumlibet verum fuerit, non erunt illa duo,
scilicet, esse et non esse, vera simul in potentia. Et primum horum
explanans ait: cum dico, possibile esse, simul est possibile esse et
non esse. Quoad secundum vero subdit. Si vero dicas, necesse esse
vel necesse non esse, non remanet utrumque, scilicet, esse et non
esse, possibile: si enim necesse est esse, possibilitas ad non esse
excluditur; et si necesse est non esse, possibilitas ad esse
removetur. Utrumque ergo istorum minuit illud antecedens, possibile
esse, quoniam ad esse et non esse se extendit, et cetera. Tertio
subdit conclusionem: relinquitur ergo quod, non necessarium non esse,
comes est ei quae dicit, possibile esse; et consequenter haec ponenda
erit in primo ordine.
14. Occurrit in hac parte dubium circa hoc quod dicit
quod, ad possibile non sequitur necessarium, cum superius dixerit quod
ad ipsum non sequitur non necessarium. Cum enim necessarium et non
necessarium sint contradictoria opposita, et de quolibet sit affirmatio
vel negatio vera, non videtur posse evadi quin ad possibile sequatur
necessarium, vel, non necessarium. Et cum non sequatur necessarium,
sequetur non necessarium, ut dicebant antiqui. Augetur et dubitatio
ex eo quod Aristoteles nunc usus est tali argumentationis modo, volens
probare quod ad necessarium sequatur possibile. Dixit enim: nam si
non negatio possibilis consequatur. Necesse est enim aut dicere aut
negare.
15. Pro solutione huius, oportet reminisci habitudinis
quae est inter possibile et necessarium, quod scilicet possibile est
superius ad necessarium, et attendere quod superius potestate continet
suum inferius et eius oppositum, ita quod neutrum eorum actualiter sibi
vindicat, sed utrunque potest sibi contingere; sicut animali potest
accidere homo et non homo: et consequenter inspicere debes quod, eadem
est proportio superioris ad habendum affirmationem et negationem unius
inferioris, quae est alicuius subiecti ad affirmativam et negativam
futuri contingentis. Utrobique enim neutrum habetur, et salvatur
potentia ad utrumlibet. Unde, sicut in futuris contingentibus nec
affirmatio nec negatio est determinate vera, sed sub disiunctione
altera est necessario vera, ut in fine primi conclusum est; ita nec
affirmatio nec negatio inferioris sequitur determinate affirmationem vel
negationem superioris, sed sub disiunctione altera sequitur
necessario. Unde non valet, est animal, ergo est homo, neque, ergo
non est homo, sed, ergo est homo vel non est homo. Quia ergo
possibile superius est ad necessarium, ideo optime determinavit
Aristoteles neutram contradictionis partem de necessario determinate
sequi ad possibile. Non tamen dixit quod sub disiunctione neutra
sequatur; hoc enim est contra illud primum principium: de quolibet est
affirmatio vera vel falsa. Ad id autem quod additur, ex eadem
trahitur radice responsio. Quia enim necessarium inferius est ad
possibile, et inferius non in potentia sed in actu includit suum
superius, necesse est ad inferius determinate sequi suum superius:
aliter determinate sequetur eius contradictorium. Unde per dissimilem
habitudinem, quae est inter necessarium et possibile et non possibile,
ex una parte, et inter possibile et necessarium et non necessarium, ex
altera parte, ibi optimus fuit processus ad alteram contradictionis
partem determinate, et hic optimus ad neutram determinate.
16. Oritur quoque alia dubitatiuncula. Videtur enim
quod Aristoteles difformiter accipiat ly possibile in praecedenti textu
et in isto. Ibi enim accipit ipsum in communi, ut sequitur ad
necessarium; hic videtur accipere ipsum specialiter pro possibili ad
utrumlibet, quia dicit quod possibile est simul potens esse et non
esse. Et ad hoc dicendum est quod uniformiter usus est possibili.
Nec eius verba obstant: quoniam et de possibili in communi verum est
dicere quod potest sibi utrunque accidere, scilicet, esse et non
esse: tum quia quidquid verificatur de suo inferiori, verificatur
etiam de suo superiori, licet non eodem modo; tum quia possibile in
communi neutram contradictionis partem sibi determinat, et consequenter
utranque sibi advenire compatitur, licet non asserat potentiam ad
utranque partem, quemadmodum possibile ad utrunque.
17. Secundum motivum ad idem, correspondens tacitae
obiectioni antiquorum quam supra exclusit, addit cum subdit: hoc enim
verum est et cetera. Ubi notandum quod Aristoteles sub illa maiore
adducta pro antiquis (scilicet, convertibiliter se consequentium
contradictoria se mutuo consequuntur), subsumit minorem: sed horum
convertibiliter se sequentium in tertio ordine (scilicet, non
possibile esse et necesse non esse), contradictoria sunt, possibile
esse et non necesse non esse (quoniam modi negatione eis opponuntur);
ergo istae duae (scilicet, possibile esse et non necesse non esse) se
consequuntur et in primo locandae sunt ordine. Unde motivum tangens
ait: hoc enim, quod dictum est, verum est, idest verum esse
ostenditur, et de necesse non esse, idest, et ex illius, scilicet,
non necesse non esse, opposita, quae est, necesse non esse. Vel,
hoc enim, scilicet, non necesse non esse, verum est, scilicet,
contradictorium illius de necesse non esse. Et minorem subdens ait:
haec enim, scilicet, non necesse non esse, fit contradictio eius,
quae convertibiliter sequitur, non possibile esse. Et explanans hoc
in terminis subdit. Illud enim, non possibile esse, quod est caput
tertii ordinis, sequitur hoc de impossibili, scilicet, impossibile
esse, et haec de necessario, scilicet, necesse non esse, cuius
negatio seu contradictoria est, non necesse non esse. Et quia,
caeteris paribus, modus negatur, et illa, possibile esse, est
(subauditur) contradictoria illius, scilicet, non possibile; igitur
ista duo mutuo se consequuntur, scilicet, possibile esse, et, non
necesse non esse, tamquam contradictoria duorum se mutuo
consequentium.
18. Deinde cum dicit: sequuntur enim etc., ordinat
omnes consequentias modalium secundum opinionem propriam; et ait quod,
hae contradictiones, scilicet, de necessario, sequuntur illas de
possibili, secundum modum praedictum et approbatum illarum de
impossibili. Sicut enim contradictorias de possibili contradictoriae
de impossibili sequuntur, licet conversim; ita contradictorias de
possibili contradictoriae de necessario sequuntur conversim: licet in
hoc, ut dictum est, dissimilitudo sit quod, contradictoriarum de
possibili et impossibili similiter est dictum, contradictoriarum autem
de possibili et necessario contrarium est dictum, ut in sequenti
videtur figura: consequentiae enunciationum modalium secundum quatuor
ordines ab Aristotele positae et ordinatae. (Figura). Ubi vides
quod nulla est inter Aristotelem et antiquos differentia, nisi in
duobus primis ordinibus quoad illas de necessario. Praepostero namque
situ usi sunt antiqui, eam de necessario, quae locanda erat in primo
ordine, in secundo ponentes, et eam quae in secundo ponenda erat, in
primo locantes. Et aspice quoque quod convertibiliter se consequentium
semper contradictoria se consequi ordinavit. Singulis enim tertii
ordinis singulae primi ordinis contradictoriae sunt; et similiter
singulae quarti ordinis singulis, quae in secundo sunt,
contradictoriae sunt. Quod antiqui non observarunt.
|
|