|
1. Sicut philosophus docet in secundo physicorum, ars imitatur
naturam. Cuius ratio est, quia sicut se habent principia adinvicem,
ita proportionabiliter se habent operationes et effectus. Principium
autem eorum quae secundum artem fiunt est intellectus humanus, qui
secundum similitudinem quamdam derivatur ab intellectu divino, qui est
principium rerum naturalium. Unde necesse est, quod et operationes
artis imitentur operationes naturae; et ea quae sunt secundum artem,
imitentur ea quae sunt in natura. Si enim aliquis instructor alicuius
artis opus artis efficeret; oporteret discipulum, qui ab eo artem
suscepisset, ad opus illius attendere, ut ad eius similitudinem et
ipse operaretur. Et ideo intellectus humanus ad quem intelligibile
lumen ab intellectu divino derivatur, necesse habet in his quae facit
informari ex inspectione eorum quae sunt naturaliter facta, ut
similiter operetur.
2. Et inde est quod philosophus dicit, quod si ars faceret ea quae
sunt naturae, similiter operaretur sicut et natura: et e converso, si
natura faceret ea quae sunt artis, similiter faceret sicut et ars
facit. Sed natura quidem non perficit ea quae sunt artis, sed solum
quaedam principia praeparat, et exemplar operandi quodam modo
artificibus praebet. Ars vero inspicere quidem potest ea quae sunt
naturae, et eis uti ad opus proprium perficiendum; perficere vero ea
non potest. Ex quo patet quod ratio humana eorum quae sunt secundum
naturam est cognoscitiva tantum: eorum vero quae sunt secundum artem,
est et cognoscitiva et factiva: unde oportet quod scientiae humanae,
quae sunt de rebus naturalibus, sint speculativae; quae vero sunt de
rebus ab homine factis, sint practicae, sive operativae secundum
imitationem naturae.
3. Procedit autem natura in sua operatione ex simplicibus ad
composita; ita quod in eis quae per operationem naturae fiunt, quod
est maxime compositum est perfectum et totum et finis aliorum, sicut
apparet in omnibus totis respectu suarum partium. Unde et ratio
hominis operativa ex simplicibus ad composita procedit tamquam ex
imperfectis ad perfecta.
4. Cum autem ratio humana disponere habeat non solum de his quae in
usum hominis veniunt, sed etiam de ipsis hominibus qui ratione
reguntur, in utrisque procedit ex simplicibus ad compositum. In aliis
quidem rebus quae in usum hominis veniunt, sicut cum ex lignis
constituit navem et ex lignis et lapidibus domum. In ipsis autem
hominibus, sicut cum multos homines ordinat in unam quamdam
communitatem. Quarum quidem communitatum cum diversi sint gradus et
ordines, ultima est communitas civitatis ordinata ad per se
sufficientia vitae humanae. Unde inter omnes communitates humanas ipsa
est perfectissima. Et quia ea quae in usum hominis veniunt ordinantur
ad hominem sicut ad finem, qui est principalior his quae sunt ad
finem, ideo necesse est quod hoc totum quod est civitas sit
principalius omnibus totis, quae ratione humana cognosci et constitui
possunt.
5. Ex his igitur quae dicta sunt circa doctrinam politicae, quam
Aristoteles in hoc libro tradit, quatuor accipere possumus. Primo
quidem necessitatem huius scientiae. Omnium enim quae ratione cognosci
possunt, necesse est aliquam doctrinam tradi ad perfectionem humanae
sapientiae quae philosophia vocatur. Cum igitur hoc totum quod est
civitas, sit cuidam rationis iudicio subiectum, necesse fuit ad
complementum philosophiae de civitate doctrinam tradere quae politica
nominatur, idest civilis scientia.
6. Secundo possumus accipere genus huius scientiae. Cum enim
scientiae practicae a speculativis distinguantur in hoc quod
speculativae ordinantur solum ad scientiam veritatis, practicae vero ad
opus; necesse est hanc scientiam sub practica philosophia contineri,
cum civitas sit quiddam totum, cujus humana ratio non solum est
cognoscitiva, sed etiam operativa. Rursumque cum ratio quaedam
operetur per modum factionis operatione in exteriorem materiam
transeunte, quod proprie ad artes pertinet, quae mechanicae vocantur,
utpote fabrilis et navifactiva et similes: quaedam vero operetur per
modum actionis operatione manente in eo qui operatur, sicut est
consiliari, eligere, velle et hujusmodi quae ad moralem scientiam
pertinent: manifestum est politicam scientiam, quae de hominum
considerat ordinatione, non contineri sub factivis scientiis, quae
sunt artes mechanicae, sed sub activis quae sunt scientiae morales.
7. Tertio possumus accipere dignitatem et ordinem politicae ad omnes
alias scientias practicas. Est enim civitas principalissimum eorum
quae humana ratione constitui possunt. Nam ad ipsam omnes communitates
humanae referuntur. Rursumque omnia tota quae per artes mechanicas
constituuntur ex rebus in usum hominum venientibus, ad homines
ordinantur, sicut ad finem. Si igitur principalior scientia est quae
est de nobiliori et perfectiori, necesse est politicam inter omnes
scientias practicas esse principaliorem et architectonicam omnium
aliarum, utpote considerans ultimum et perfectum bonum in rebus
humanis. Et propter hoc philosophus dicit in fine decimi Ethicorum
quod ad politicam perficitur philosophia, quae est circa res humanas.
8. Quarto ex praedictis accipere possumus modum et ordinem huiusmodi
scientiae. Sicut enim scientiae speculativae quae de aliquo toto
considerant, ex consideratione partium et principiorum notitiam de toto
perficiunt passiones et operationes totius manifestando; sic et haec
scientia principia et partes civitatis considerans de ipsa notitiam
tradit, partes et passiones et operationes eius manifestans: et quia
practica est, manifestat insuper quomodo singula perfici possunt: quod
est necessarium in omni practica scientia.
|
|