|
1. Quoniam autem tres partes et cetera. Postquam philosophus
determinavit de coniugatione domini et servi, addito etiam universali
tractatu de possessione, hic determinat de aliis duabus coniugationibus
domesticis, quas supra posuerat; scilicet viri ad uxorem et patris ad
filium; et dividitur in partes duas. In prima determinat quaedam de
huiusmodi coniugationibus. In secunda excusat se a diligentiori horum
consideratione, ibi, de mulieris autem et viri et cetera. Circa
primum duo facit. Primo determinat de praedictis coniugationibus,
comparans eas aliis principatibus. Secundo movet quamdam quaestionem
communem de omnibus, ibi, primo igitur quidem de servis et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ponit comparationem praedictarum
coniugationum ad alios principatus. Secundo comparationem praedictam
manifestat, ibi, in politicis quidem et cetera. Tertio ostendit quod
solicitudo oeconomiae maxime circa huiusmodi coniugationes versatur,
ibi, manifestum igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod cum prius dictum sit quod tres sint partes
oeconomicae, idest gubernativae domus, secundum tres coniugationes
praedictas: de una earum iam dictum est, scilicet de despotica, quae
pertinet ad dominum et servum: unde restat dicere de secunda, quae est
paterna, pertinens ad patrem et filium; et de tertia quae est
nuptialis, pertinens ad virum et uxorem. De quibus tria dicit.
Primo quidem, quod in utraque harum coniugationum est quaedam
praelatio, sive quidam principatus. Vir enim principatur mulieri, et
pater filiis, non quidem sicut servis, sed sicut liberis: in quo
differunt hi duo principatus a principatu despotico. Secundum est,
quod hi duo principatus non sunt uniusmodi; sed vir principatur mulieri
politico principatu, idest sicut aliquis qui eligitur in rectorem
civitati praeest: sed pater praeest filiis regali principatu; et hoc
ideo, quia pater habet plenariam potestatem super filios, sicut et rex
in regno: sed vir non habet plenariam potestatem super uxorem quantum
ad omnia, sed secundum quod exigit lex matrimonii; sicut et rector
civitatis habet potestatem super cives secundum statuta. Tertio autem
manifestat hos duos principatus esse secundum naturam; quia semper quod
est principalius in natura, principatur, ut supra habitum est. Sed
masculus est naturaliter principalior femina, nisi aliquid accidat
praeter naturam, sicut in hominibus effeminatis: et similiter pater
est naturaliter principalior filio, sicut antiquius iuniore et sicut
perfectum imperfecto; ergo naturaliter masculus principatur feminae et
pater filiis.
3. Deinde cum dicit in politicis quidem igitur etc., manifestat
comparationes praedictas. Et primo nuptialis principatus ad
politicum. Secundo paterni ad regalem, ibi, puerorum autem
principatus et cetera. Ostendit ergo primo comparationem quantum ad
differentiam: quia in politicis principatibus transmutantur personae
principantis et subiectae: qui enim sunt in officio principatus uno
anno, subditi sunt alio; et hoc ideo quia talem principatum competit
esse inter eos qui sunt aequales secundum naturam et in nullo differunt
naturaliter, sed tamen tempore, quo unus principatur et alii
subiiciuntur. Industria humana adinvenit quamdam differentiam et
quantum ad figuram quae consistit in exterioribus insigniis, et quantum
ad sermones, quia aliter nominantur quam prius, et aliter eos homines
alloquuntur; et similiter quantum ad honores, quia scilicet cives
quasdam reverentias exhibent ei qui est in principatu, quas ante non
exhibebant; sicut Amasis poeta dixit de lotore pedum: ille enim qui
est lotor pedum, si circumponerentur sibi huiusmodi insignia et alia
duo dona exhiberentur, non videretur a principe civitatis differre.
Sic ergo patet quod politicus principatus permutatur de persona in
personam: sed hoc non contingit in principatu maris ad feminam: non
enim qui est mas postea fit femina, aut e converso; sed semper manet
eodem modo.
4. Deinde cum dicit puerorum autem principatus etc., comparat
principatum paternum ad regalem secundum similitudinem; et dicit quod
principatus patris respectu puerorum, id est filiorum est regalis. In
hoc enim principatu duo attenduntur: scilicet quod pater qui generat
principatur secundum amorem, naturaliter enim amat filios; et iterum
principatur secundum senectutem, quasi habens quamdam naturalem
praerogativam aetatis supra filios: et quantum ad hoc est species,
idest similitudo principatus regalis. Et inde est quod Homerus
appellavit Iovem, idest summum Deum, patrem virorum et deorum,
idest regem omnium, et hominum, et superiorum substantiarum quas deos
vocabant. Oportet enim quod rex qui perpetuo principatur et plenariam
habet in omnibus potestatem, differat a subditis secundum naturam in
quadam magnitudine bonitatis; et quod tamen sit genere idem eis, ad
minus secundum speciem humanam; melius autem erit et si etiam unitate
gentis. Et haec etiam est comparatio senioris ad iuniorem et
generantis ad genitum, quod scilicet habet naturalem praerogativam
perfectionis. Ideo autem oportet regem naturaliter differre ab aliis:
nisi enim esset naturali quadam bonitate melior, non esset iustum quod
semper dominaretur plenaria potestate sibi aequalibus, ut infra in
tertio dicetur. Sic igitur naturalis differentia separat principatum
regalem a politico, qui est ad aequale secundum naturam: amor autem
separat principatum regalem a tyrannico, qui non principatur propter
amorem, quem habet ad subditos, sed propter commodum proprium.
5. Deinde cum dicit manifestum igitur etc., concludit quod
principalis intentio oeconomici est circa istas duas coniugationes
principalior, quam circa alia. Magis enim intendit circa homines quam
circa possessionem inanimatorum, sicut tritici, et vini et aliorum
huiusmodi: et magis debet intendere ad virtutem per quam homines bene
vivunt, quam ad virtutem possessionis per quam possessio bene
procuratur et multiplicatur, quod signatur nomine divitiarum: et
similiter etiam magis studet ad virtutem liberorum quam servorum. Et
huius ratio potest assignari, quia principalis intentio cuiuslibet est
de fine. Res autem inanimatae quaeruntur propter homines, sicut
propter finem, et servi propter liberos ut eis ministrent.
6. Deinde cum dicit primo quidem igitur etc., quia fecerat
mentionem de virtute liberorum et servorum, movet de hoc quaestionem;
et circa hoc tria facit. Primo movet. Secundo solvit eam, ibi,
manifestum quia necesse et cetera. Tertio ex solutione movet iterum
aliam quaestionem, ibi dubitabit autem utique aliquis et cetera.
Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem circa dominum et
servum. Secundo circa alios principatus, ibi, fere autem idem est
quod quaeritur et cetera. Dicit ergo primo, quod de servis potest
esse quaedam dubitatio. Manifestum est enim quod servus debet habere
quamdam virtutem organicam et ministrativam, per quam scilicet sciat et
possit exequi mandatum domini et ei servire, sicut supra dictum est,
quod sunt quaedam serviles scientiae. Sed dubitatio est utrum praeter
huiusmodi virtutes sit aliqua alia dignior virtus conveniens servo,
sicut sunt virtutes morales, ut temperantia, fortitudo, iustitia et
alia huiusmodi; vel nulla virtus competat servo, nisi quae pertinet ad
corporalia servitia. Et dicit quod ex utraque parte videtur esse
dubitatio: quia si competit servis habere huiusmodi virtutes, sicut et
liberis, in nullo videbuntur differre a liberis; ex alia parte
inconveniens videtur, si, cum sint homines ratione communicantes, non
habeant virtutes quibus homines vivunt secundum rationem.
7. Deinde cum dicit fere autem idem etc., movet eamdem quaestionem
in aliis principatibus; et dicit quod idem quod quaeritur de servo,
potest etiam quaeri de muliere et puero, utrum scilicet oportet esse
mulierem temperatam, et fortem et iustam, et similiter puerum, vel
non. Et haec etiam quaestio potest moveri universaliter in omni
principatu: utrum scilicet sit eadem virtus principantis et subiecti,
vel non. Et obiicit ad utramque partem. Quia si oportet et
principantem et subiectum participare calocagatia, id est bonitate
virtutis, nam calos dicitur bonum et similiter cagaton, nulla ratio
erit quod unus debeat subiici, et alius principari secundum semel,
idest per totam vitam suam: secus autem esset si successive
subiicerentur et principarentur, sicut accidit in politico principatu.
Nec potest dici quod virtus principantis et subiecti differant secundum
magis et minus: magis enim et minus non variant speciem: sed
principari et subiici differunt specie. Unde non videtur sufficere ad
differentiam principantis et subiecti, quod unus habeat plus de virtute
quam alius. Ex alia parte si dicatur quod oportet unum habere
virtutem, non autem alium, sequitur etiam inconveniens. Quia si ille
qui principatur, non erit sobrius et iustus, non poterit bene
principari. Si vero subiectus non habeat has virtutes, non poterit
bene subiici; quia propter intemperantiam vel timorem frequenter
omittet facere ea quae oportet, et sic non bene subicietur.
8. Deinde cum dicit manifestum igitur quia necesse etc., solvit
propositam dubitationem. Et primo proponit solutionem in generali.
Secundo in speciali, ibi, palam autem hoc et cetera. Concludit ergo
primo ex rationibus inductis ad unam partem, quod necesse est quod tam
principans quam subiectus participent virtute; aliter enim neque unus
bene principaretur, neque alius bene subiiceretur: sed est quaedam
differentia virtutis utriusque. Et hoc manifestat per ea quae
subiiciuntur aliis naturaliter: et ponit exemplum in partibus animae,
cuius una pars naturaliter subiicitur, scilicet pars irrationalis, ut
irascibilis et concupiscibilis. Ponimus autem utriusque partis esse
aliquam virtutem, sed differentem: nam virtus rationalis partis est
prudentia, sed virtus irrationalis partis est temperantia et fortitudo
et aliae huiusmodi virtutes. Unde manifestum est quod eodem modo se
habet et in aliis quae principantur et subiiciuntur secundum naturam.
Et quia natura diversificatur in diversis; ideo secundum naturam sunt
diversa quae principantur et subiiciuntur. Alio enim modo homo liber
principatur suo servo, et masculus feminae et vir puero, ut etiam
supra habitum est. Omnibus autem his insunt partes animae quae dicta
sunt. Unde et virtutes earum omnibus praemissis insunt, sed
differenter.
9. Et hoc primo manifestat quantum ad partem rationalem, ad quam
pertinet consiliari. Servus enim inquantum est servus, non habet
consilium de suis actibus. Cuius ratio est, quia consiliamur de his
quae sunt in potestate nostra; servus autem non habet actus suos in
potestate sua, sed sunt actus eius in potestate domini. Unde servus
non habet liberam potestatem consiliandi. Sed femina cum sit libera,
habet potestatem consiliandi, sed consilium eius est invalidum. Cuius
ratio est, quia propter mollitiem naturae ratio eius non firmiter
inhaeret consiliatis, sed cito ab eis removetur propter passiones
aliquas, puta concupiscentiae, vel irae, vel timoris vel alicuius
huiusmodi. Pueri autem habent consilium, sed imperfectum: cuius
ratio est, quia non habent perfectum usum rationis, ut possit singula
discutere quae sunt in consiliis attendenda: et sic diversimode se
habet ad id quod est rationis.
10. Similiter etiam considerandum est et circa morales virtutes:
omnes enim participant ipsas, sed non eodem modo; sed unusquisque
tantum eas participat quantum est necessarium ad proprium opus. Unde
ille qui principatur sive civitati, sive servis, sive mulieri, sive
filiis, oportet quod habeat perfectam virtutem moralem, quia opus eius
est simpliciter opus architectoris, idest principalis artificis.
Sicut enim principalis artifex dirigit et imperat ministris artis qui
manu operantur, ita princeps dirigit suos subiectos; et ideo habet
officium rationis, quae se habet similiter ut principalis artifex ad
inferiores partes animae. Et ita oportet quod ille qui principatur
habeat rationem perfectam: sed unusquisque aliorum qui subiiciuntur,
tantum habet de ratione et de virtute quantum ille qui principatur
immittit ipsis, idest tantum oportet quod habeant, quod sufficiant
sequi directionem principantis implendo mandata ipsius. Et sic patet
quod omnium praedictorum est aliqua moralis virtus, scilicet
temperantia, fortitudo, et iustitia; non tamen eadem est viri et
mulieris et aliorum subiectorum, sicut putavit Socrates: sed
fortitudo viri est ad principandum, ut scilicet propter nullum timorem
praetermittat ordinare quid faciendum sit: sed in muliere et in
quolibet subdito oportet quod sit fortitudo ministrativa, ut scilicet
propter timorem non praetermittat facere proprium ministerium. Sic
etiam differt fortitudo in duce exercitus et in milite. Et sicut
dictum est de fortitudine, ita dicendum est de omnibus aliis
virtutibus; quae in principante quidem sunt principativae, in subditis
autem ministrativae: et per hoc patet quod non differunt solum secundum
magis et minus horum virtutes, sed aliqualiter secundum rationem.
11. Deinde cum dicit palam autem hoc etc., manifestat quod dixerat
magis in particulari: et dicit quod hoc quod dictum est, magis erit
manifestum his qui volunt considerare magis in particulari: quia illi
qui de actibus humanis volunt dicere in universali tantum, decipiunt
seipsos, quia non possunt plene pervenire ad veritatem: sicut si
aliquis esset contentus ut sciret quod virtus est per quam anima bene se
habet, aut per quam homo iuste operatur, aut aliquid aliud talium, et
nihil plus vellet scire de virtute, deciperet seipsum, imperfectam et
inutilem habens scientiam de virtute. Multo enim melius dicunt illi
qui enumerant virtutes in speciali, sicut Gorgias fecit, quam illi
qui dicunt solum in generali cuius ratio est: quia actus sunt circa
singularia: unde ea quae ad actus pertinent, in particulari sunt
consideranda. Et ideo sicut quidam poeta dixit de muliere quiddam
particulariter ad eius virtutem pertinens, ita etiam est aestimandum in
omnibus. Ad mulieris enim ornatum vel honestatem pertinet quod sit
taciturna, hoc enim ex verecundia provenit quae mulieribus debetur:
sed hoc ad ornatum viri non pertinet, sed magis quod sicut decet
loquatur. Unde et apostolus monet quod mulieres in Ecclesiis
taceant, et si quid dicere volunt, domi viros suos interrogent. Sed
quia puer est imperfectus, virtus eius non est ad seipsum, idest ut
secundum suum sensum regatur, sed ut disponatur secundum quod est
conveniens ad finem debitum, et ad obediendum ductori, scilicet
paedagogo. Unde in Ecclesiastico sapiens dicit: non des (filio
tuo) potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius.
Similiter etiam virtus servi est in ordine ad dominum. Dictum est
enim supra, quod servus est utilis ad necessaria vitae: unde indiget
quidem virtute, sed parva; et tanta, ut non deficiat ab his, quae
debet operari, propter intemperantiam concupiscentiae, vel propter
timiditatem.
|
|