|
1. Dubitabit autem (utique) aliquis et cetera. Soluta praecedenti
dubitatione, hic movet quamdam aliam dubitationem, quae ex praemissa
solutione oritur. Et circa hoc tria facit. Primo movet
dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, aut differt ab his et
cetera. Tertio inducit quoddam corollarium ex solutione posita, ibi,
manifestum igitur, et cetera. Est ergo dubitatio de hoc, quod supra
dictum est. Si enim verum est, quod oportet servum habere quamdam
virtutem, ne propter intemperantiam aut timorem deficiat ab operibus;
pari ratione videbitur, quod artifices, ad hoc quod sint boni
artifices, oporteat habere aliquam virtutem; cum multoties contingat,
quod propter intemperantiam, vel alia vitia, defectum faciant in suis
operibus, utputa negligenter evagantes dum aliis intendunt.
2. Deinde cum dicit aut differt ab his plurimum etc., solvit
propositam dubitationem: et dicit, quod multa differentia est inter
servum et artificem: et hoc probat per duas rationes. Quarum prima
est, quia servus in aliquo est particeps vitae, idest conversationis
humanae inquantum est servus. Dictum est enim supra, quod servus est
instrumentum in his, quae pertinent ad actionem, idest ad
conversationem hominum. Et ideo cum virtutes morales perficiant
hominem in conversatione humana, oportet quod servus, ad hoc quod sit
bonus, participet aliquid de virtute morali. Sed artifex remotius se
habet a conversatione humana: non enim operatio artificis, inquantum
huiusmodi, est circa agibilia conversationis humanae, sed circa aliqua
artificiata, quae dicuntur factibilia: unde aliquis dicitur bonus
artifex, utputa bonus faber, ex hoc, quod sciat, et potest facere
bonos cultellos, etiam si male utatur, vel negligenter sua arte: sed
tamen intantum immittit de virtute in sua operatione inquantum exhibet
de servitute ad conversationem humanam. Sicut videmus, quod aliqui
artifices, ut banausi, idest mercenarii, utputa coqui, habent
quandam determinatam servitutem, dum deputantur ad quaedam specialia
ministeria, et serviunt: et secundum hoc indigent virtute morali, ad
hoc quod sint boni in ministerio.
3. Secundam rationem ponit ibi, et servus quidem et cetera. Quia
servus est de his quae sunt a natura: probatum est enim supra, quod
aliqui sunt naturaliter servi: sed nullus est coriarius vel ullius
artis artifex a natura; sed omnes artes sunt adinventae per rationem.
Virtus autem ad ea se habet, quae sunt nobis a natura. Habemus enim
naturalem quamdam inclinationem ad virtutem, ut dictum est in secundo
Ethicorum; unde patet, quod ad hoc quod aliquis sit bonus servus,
indiget virtute morali; non autem ad hoc, quod sit bonus artifex.
4. Deinde cum dicit manifestum igitur etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Dictum est enim, quare servus indiget
virtute: oportet autem, quod homo, qui habet inclinationem ad
virtutem, consequatur virtutem per studium alicuius gubernantis; sicut
cives debent fieri virtuosi per legislatorem, ut dicitur in secundo
Ethicorum. Unde manifestum est, quod huius virtutis, quam servus
debet habere ad hoc quod sit bonus, dominus eius debet ei esse causa,
instruendo eum qualiter agere debeat, et puniendo si male facit, et
remunerando si bene: sed non est dicendum quod ad dominum pertineat
quod habeat despoticam, id est dominalem quamdam scientiam quae doceat
opera servilia ipsum servum, puta quod doceat ipsum coquinare, vel
aliqua huiusmodi facere; sed debet eum docere, quomodo sit
temperatus, et humilis, et patiens, et alia huiusmodi. Unde non
dicunt bene, qui dicunt quod non est ratione utendum ad servos, sed
solo praecepto. Magis enim debemus servos monere ad virtutem, quam
filios pueros; quia nondum sunt ita capaces monitionis. Et de his
quidem sic determinatum sit.
5. Deinde cum dicit de mulieris autem et viri etc., excusat se a
diligentiori determinatione de duabus coniugationibus. Et circa hoc
tria facit. Primo exponit excusationem. Secundo assignat rationem
dictorum, ibi, quoniam enim domus quidem, et cetera. Tertio
continuat praedicta dicendis, ibi, quare, quoniam de his et cetera.
Dicit ergo primo, quod in his quae dicenda sunt de politiis, id est
de civitatibus, necessarium est tractare de virtute mulieris et viri,
et patris et filiorum, et de omelia, id est collocutione vel
conversatione eorum adinvicem, quid in hoc fit bene et quid non bene,
et quomodo illud quod est bonum, sit procurandum, et illud quod sit
malum, sit vitandum: et ita ad praesens antequam de politiis dicamus,
determinari hic non possunt.
6. Deinde cum dicit quoniam enim domus (quidem) omnis etc.,
assignat duas rationes, quare praedicta oporteat determinari circa
politias: quarum prima est, quia dispositionem partis oportet
considerare in comparatione ad totum, sicut dispositionem fundamenti in
comparatione ad domum; sed domus est pars civitatis, ad quam primo
pertinent istae duae coniugationes patris et filii, viri et uxoris:
unde secundum comparationem ad politiam oportet considerare qualiter
sint erudiendi pueri et uxores. Secundam rationem ponit ibi, si
quidem aliquid differt et cetera. Ea enim quorum dispositio facit
differentiam circa bonitatem civitatis, sunt consideranda in politiis.
Sed huiusmodi sunt instructiones puerorum et mulierum, quomodo utrique
sint boni, quia mulieres sunt media pars hominum liberorum qui sunt in
civitate; ex pueris autem crescunt viri, quos oportet esse
dispensatores civitatis: ergo in politiis determinandum est de
instructione filiorum et uxorum.
7. Deinde cum dicit quare, quoniam etc., continuat dicta
dicendis: et dicit quod quia determinatum est de praemissis, de
reliquis autem dicendum est in aliis, idest sequentibus, quae ad
politias pertinent, debemus ad praesens dimittere istos sermones
pertinentes ad dispensationem domus, tamquam iam consummationem
habentes; et faciemus aliud principium, considerando ea quae dicta
sunt ab aliis de optima politia. Et sic terminatur primus liber.
|
|