|
1. Quoniam autem manifestum ex quibus partibus et cetera. Posito
prooemio in quo ostendit conditionem civitatis et partium eius, hic
accedit ad tradendum scientiam politicam. Et primo secundum
praeassignatum modum determinat ea quae pertinent ad primas partes
civitatis. Secundo determinat ea quae pertinent ad ipsam civitatem,
in secundo libro, qui incipit ibi, quia considerare volumus de
communione et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est
intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hiis quidem enim et
cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quibus determinare
intendit. Secundo quo ordine, ibi, primum autem de despota et
cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit quod est determinandum
de his quae pertinent ad domum. Secundo enumerat ea quae ad domum
pertinent, ibi, domus autem partes et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod manifestum est per praemissa, ex quibus
partibus civitas constat: et (quia) oportet ad cognoscendum totum
praecognoscere partes, ut supra habitum est. Necesse est ut primum
dicamus de oeconomia quae est dispensativa vel gubernativa domus, quia
omnis civitas componitur ex domibus sicut ex partibus.
3. Deinde cum dicit domus autem partes etc., enumerat ea quae
pertinent ad domum. Et primo ea quae pertinent ad ipsam sicut partes.
Secundo ea quae pertinent sicut necessaria partibus, ibi, est autem
quaedam pars et cetera. Dicit ergo primo quod partes domus sunt ex
quibus domus constituitur. Omnis autem domus, idest domestica
familia, si sit perfecta, constat ex servis et liberis. Dicit
autem, perfecta, quia in domo pauperis est bos pro ministro, ut supra
dictum est. Et quia unumquodque quod in multis considerari potest,
primo quaerendum est in paucioribus et simplicioribus, ut facilior sit
doctrina; ideo dicendum est, quod primae et minimae partes domus sunt
hae tres combinationes: scilicet domini et servi, mariti et uxoris,
patris et filii: quae quidem tertia ex secunda oritur, et ideo supra
eam praetermisit. Et ideo de istis tribus est considerandum quid
unumquodque sit.
4. Et consequenter ponit nomina harum combinationum; et dicit, quod
combinatio domini et servi vocatur despotica, idest dominativa.
Combinatio autem viri et feminae non erat nominata suo tempore, sed
ipse nominat eam nuptialem, quam nos matrimonium vocamus. Similiter
et tertia combinatio patris et filii non habebat proprium nomen, sed
ipse vocat eam teknofactivam, id est factivam filiorum.
5. Deinde cum dicit est autem quaedam pars etc., ponit quartum quod
pertinet ad necessaria domus: et dicit, quod est quaedam alia pars
yconomicae quae vocatur crimatistica id est pecunialis, quae quibusdam
videtur esse tota oeconomia, quibusdam vero maxima pars eius eo quod
dispensatio domus maxime consistit in acquisitione et conservatione
pecuniae. Et de hac etiam parte considerandum est quomodo se habeat.
6. Deinde cum dicit primum autem de despota etc., dicit quo ordine
de his sit agendum. Et dicit quod primo dicendum est de domino et
servo: et haec consideratio ad duo erit utilis. Primo quidem ut
possimus cognoscere ea quae sunt opportuna in talibus; scilicet ad
exercendum dominium in servos. Secundo valet ad scientiam, ut per hoc
possimus accipere aliquid melius his quae antiqui sunt opinati de
dominio et servitute.
7. Deinde cum dicit hiis quidem enim videtur etc., determinat ea
quae proposuit: et dividitur in partes duas. In prima determinat de
combinatione domini et servi. In secunda de aliis duabus
combinationibus, ibi, quoniam autem tres partes yconomicae, et
cetera. Prima dividitur in duas. In prima determinat de combinatione
domini et servi. Et quia servus est quaedam possessio, ideo in
secunda parte determinat de alia parte oeconomiae, quae est pecuniativa
vel possessiva, ibi, totaliter autem de omni possessione et cetera.
Circa primum duo facit. Primo narrat opiniones quorumdam de dominio
et servitute. Secundo determinat veritatem de eis, ibi, quoniam
igitur possessio et cetera.
8. Circa primum ponit duas opiniones: quarum una est, quod
despotia, idest dominativa, est quaedam scientia, qua aliquis scit
dominari servis; et quod est idem cum oeconomia qua aliquis scit
gubernare domum, et cum politica et regnativa, qua aliquis scit
gubernare civitatem, sicut in prooemio dictum est. Alia opinio est,
quod habere servum sit praeter naturam, et quod sola lege sit ordinatum
quod quidam sunt servi et quidam liberi, et quod nulla differentia sit
inter eos secundum naturam. Unde ulterius inducunt quod est iniustum
esse aliquos servos. Ex quadam enim violentia provenit quod quidam
alios sibi subiecerunt in servos.
9. Deinde cum dicit quoniam igitur possessio etc., determinat
veritatem de dominio et servitute. Et primo determinat rationem
servitutis. Secundo inquirit de opinionibus praemissis, ibi, utrum
autem est aliquis natura talis et cetera. Circa primum duo facit.
Primo praemittit quaedam necessaria ad cognoscendum rationem
servitutis. Secundo concludit ex praemissis definitionem servi, ibi,
quae quidem igitur natura servi et cetera.
10. Circa primum quatuor ponit: quorum primum est, quod possessio
sit quaedam pars domus, et quod ars possessiva sit quaedam pars
oeconomiae. Et hoc ideo, quia impossibile est vivere in domo sine
necessariis ad vitam, quae per possessiones habentur: et hoc probat
per similitudinem in artibus. Videmus enim quod unicuique arti
necessarium est habere convenientia instrumenta, si debeat perficere
opus suum; sicut fabro necesse est habere martellum, si debeat facere
cultellum. Et hoc modo gubernatori domus necesse est habere res
possessas ad proprium opus sicut quaedam instrumenta.
11. Secundo ibi, organorum autem quidem et cetera. Ponit unam
divisionem instrumentorum; dicens, quod instrumentorum quaedam sunt
animata, quaedam inanimata. Sicut gubernatoris inanimatum
instrumentum est gubernaculum, instrumentum autem eius animatum est
prorarius, idest ille qui custodit anteriorem partem navis, quae
vocatur prora, et obedit gubernatori. Minister enim in artibus habet
rationem instrumenti; quia sicut instrumentum movetur ab artifice, ita
etiam minister movetur ad imperium praecipientis. Et sicut est in
operibus artis duplex instrumentum, ita etiam in domo est instrumentum
inanimatum ipsa res possessa, puta, lectus vel vestis, quae est
instrumentum quoddam deserviens vitae humanae. Et multitudo talium
instrumentorum est tota possessio domus. Cum autem servus sit quaedam
res possessa animata, sequitur quod sit organum animatum deserviens
vitae domesticae. Est autem huiusmodi organum animatum, quod est
minister in artibus; et servus in domo instrumentum super alia
instrumenta quia scilicet ipse utitur aliis instrumentis, et movet ea;
et ad hoc indigemus ministris et servis. Principales enim artifices,
qui architectores dicuntur, non indigerent ministris, neque domini
domorum indigerent servis, si unumquodque instrumentum inanimatum
posset ad imperium domini, agnoscens ipsum, perficere opus suum;
puta, quod pectines per se pectinarent, et plectra per se
cytharizarent, sicut dicitur de statua quam fecit Daedalus, quod per
ingenium argenti vivi, movebat seipsam. Et similiter quidam poeta
dicit, quod in quodam templo Vulcani, qui dicebatur Deus ignis,
tripodes quidam erant sic praeparati, quod per artificium humanum, vel
per artem nigromanticam, quod per seipsos, quasi spontanei videbantur
subinduere divinum agonem quasi concertando ad serviendum in ministerio
templi.
12. Tertio ibi, quae quidem dicuntur organa etc. ponit secundam
divisionem organorum. Organa enim artium dicuntur organa factiva; sed
res possessa, quae est organum domus, est organum activum. Et hanc
divisionem probat duplici ratione. Primo quidem, quia organa factiva
dicuntur, ex quibus fit aliquid praeter ipsum usum instrumenti. Et
hoc videmus in ipsis instrumentis artis; sicut ex pectine, quo utuntur
textores, fit aliquid alterum praeter usum ipsius, scilicet pannus.
Sed ex rebus possessis, quae sunt instrumenta domus, non fit aliquid
aliud praeter usum ipsius; sicut ex vestitu et lecto, non fit nisi
usus eorum. Ergo ista non sunt factiva sicut organa artium. Secundam
rationem ponit ibi, adhuc quoniam differunt etc., quae talis est.
Diversorum diversa sunt instrumenta. Sed actio et factio differunt
specie: nam factio est operatio, per quam aliquid fit in exteriori
materia, sicut secare et urere: actio autem est operatio permanens in
operante, et pertinens ad vitam ipsius, ut dicitur nono metaphysicae.
Ambae autem hae operationes indigent instrumentis. Ergo instrumenta
eorum differunt specie. Sed vita, idest conversatio domestica, non
est factio sed actio: ergo servus est minister et organum eorum quae
pertinent ad actionem, non autem eorum quae pertinent ad factionem.
13. Quarto, ibi, res possessa autem etc. ostendit qualiter servus
se habet ad dominum: et dicit quod eadem est comparatio rei possessae
ad possessorem et partis ad totum, quantum ad hoc quod pars non dicitur
solum pars totius, sed etiam dicitur simpliciter esse totius, sicut
dicimus manum hominis et non solum dicimus quod sit pars hominis: et
similiter res possessa, puta vestis, non solum dicitur quod sit
possessio hominis, sed quod simpliciter est huius hominis. Unde cum
servus sit quaedam possessio, servus non solum est servus domini, sed
est simpliciter illius. Ille autem qui est dominus non est simpliciter
servi, sed solum est dominus eius.
14. Deinde cum dicit quae quidem igitur natura etc., concludit ex
praemissis definitionem servi: et dicit quod manifestum est ex
praedictis quae sit natura, id est servi et quae sit virtus eius quod
est officium ipsius: nam virtus ad actionem refertur, officium autem
est congruus actus alicuius. Cum enim servus sit hoc ipsum quod est,
alterius, ut dictum est, quicumque homo non est naturaliter
suiipsius, sed alterius, ipse est naturaliter servus. Ille autem
homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, qui non potest regi
nisi ab alio. Hoc autem convertitur, scilicet quod quicumque est res
possessa vel servus alterius est homo alterius. De ratione autem rei
possessae est quod sit organum activum et separatum. Unde potest talis
definitio servi concludi: servus est organum animatum activum separatum
alterius homo existens. In qua quidem definitione, organum ponitur
tamquam genus, et adduntur quinque differentiae. Per hoc enim quod
dicitur animatum, distinguitur ab instrumentis inanimatis: per hoc
autem quod dicitur activum distinguitur a ministro artificis, qui est
organum animatum factivum: per hoc autem quod dicitur alterius
existens, distinguitur a libero, qui quandoque ministrat in domo, non
sicut res possessa, sed sponte vel mercede conductus. Per hoc autem
quod dicitur separatum, distinguitur a parte quae est alterius non
separata; sicut manus. Per hoc quod dicitur homo existens,
distinguitur a brutis animalibus, quae sunt res possessae separatae.
|
|