|
1. Utrum autem est (aliquis) natura talis et cetera. Postquam
philosophus ostendit rationem et virtutem servi, hic procedit ad
investigandum de opinionibus suprapositis. Et primo inquirit, utrum
servitus sit naturalis. Secundo utrum dominativa sit idem quod
politica, ibi, manifestum autem et ex his et cetera. Circa primum
tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo determinat eam
approbando unam partem, ibi, non difficile autem et cetera. Tertio
ostendit quomodo etiam alia pars dubitationis habet aliqualiter
virtutem, ibi, quod autem et qui contraria dicunt et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum est utrum
aliquis sit naturaliter servus vel non: et iterum utrum alicui magis
sit dignum et iustum quod serviat quam quod non serviat, an non, sed
omnis servitus praeter naturam sit. Quod quidem remittit ad duas
praemissas quaestiones. Si enim omnis servitus est praeter naturam,
tunc nullus est naturaliter servus, et iterum non erit iustum neque
dignum quod aliquis serviat: quod enim est praeter naturam non est
dignum neque iustum.
3. Deinde cum dicit non difficile autem etc., determinat propositam
quaestionem, ostendens duo: scilicet quod aliquis homo naturaliter est
servus, et quod alicui dignum est et expediens servire. Et circa hoc
duo facit. Primo enim proponit modum quo haec ostendenda sunt: dicens
quod non est difficile quod aliquis contempletur praedictarum
quaestionum veritatem et rationem, et quod etiam veritatem addiscat ex
his quae in rebus accidunt. Secundo, ibi, principari enim et subici
et cetera. Secundum duos praemissos modos ostendit propositum. Et
primo ex his quae fiunt. Secundo ex ratione, ibi, quaecumque enim ex
pluribus constituta sunt et cetera.
4. Circa primum quatuor proponit. Quorum primum est, quod
principari et subiici non solum est de numero eorum quae ex necessitate
vel violentia proveniunt, sed etiam est de numero eorum quae expediunt
ad salutem hominum: et hoc pertinet ad secundam quaestionem. Quod
enim expediens est alicui, videtur esse dignum et iustum ei. Secundum
est quod in hominibus ex ipsa nativitate videmus quod est quaedam
distinctio: ita quod quidam sunt apti ad hoc quod subiiciantur, quidam
vero ad hoc quod principentur: et hoc pertinet ad primam quaestionem.
Quod enim ex nativitate confestim inest alicui, videtur esse
naturale. Tertium est quod sunt multae species eorum qui subiiciuntur
et eorum qui principantur: aliter enim principatur vir feminae, aliter
dominus servo, aliter rex regno. Et hoc etiam pertinet ad eamdem
quaestionem: nam ea quae naturaliter insunt rebus, secundum eorum
diversitatem diversificantur. Et quartum est quod semper est melior
principatus qui est meliorum subiectorum: sicut melior est principatus
quo quis principatur homini quam quo quis principatur bestiae: et hoc
probat tali ratione. Omnis principatus et subiectio ad aliquod opus
ordinatur, obedit enim qui subiicitur principanti in aliquo opere.
Sed opus quod fit a melioribus est melius: ergo et principatus
melior. Et hoc etiam quartum pertinet ad primam quaestionem: nam quae
naturaliter insunt, tanto sunt meliora quanto sunt meliorum.
5. Deinde cum dicit quaecumque enim ex pluribus etc., ostendit
propositum ex ratione. Et ponit rationem ad ostendendum quod aliqui
sunt naturaliter servi quibus expedit servire. Secundo ostendit qui
sint tales, ibi, quicumque quidem igitur et cetera. Circa primum
ponit talem rationem. Quaecumque sunt ex pluribus constituta, in his
est aliquid principans et aliquid subiectum naturaliter, et hoc
expedit. Sed hominum multitudo est ex pluribus constituta: ergo
naturale est et expediens quod unus principetur et alius subiiciatur.
Huius autem rationis minor manifesta est ex praemissis: in quibus
ostensum est quod homo est naturaliter animal politicum, et ita
naturale est quod ex multis hominibus constituatur una multitudo.
6. Unde, ea praetermissa, probat maiorem: et sic in hac ratione
tria facit. Primo ponit maiorem. Secundo probat eam, ibi, et hoc
ex omni natura et cetera. Tertio infert conclusionem, ibi, eodem
autem modo et cetera. Dicit ergo primo, quod quaecumque sunt
constituta ex pluribus ita quod ex eis fiat unum commune, sive illa
plura sint coniuncta, sicut membra corporis coniunguntur ad
constitutionem totius, sive sint divisa sicut ex multis militibus
constituitur unus exercitus, in omnibus his invenitur esse principans
et subiectum: et hoc est naturale et expediens, ut per singula patebit
exempla.
7. Deinde cum dicit et hoc ex omni natura etc., probat propositum
quadrupliciter. Primo quidem in rebus inanimatis. Secundo in
partibus hominis, ibi, animal autem primum constat et cetera. Tertio
in genere animalium, ibi, iterum in homine et cetera. Quarto in
differentia sexuum, ibi, adhuc autem masculinum et cetera. Dicit
ergo primo, quod veritas praemissae propositionis invenitur in rebus
animatis: non quasi sit eis proprium, sed ex eo quod est commune toti
naturae: quia etiam in his quae non participant vita, est aliquis
principatus, puta harmoniae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno
modo de harmonia sonorum; quia semper in vocibus quae consonant aliqua
vox praedominatur, secundum quam tota harmonia diiudicatur. Potest
etiam intelligi de harmonia elementorum in corpore mixto, in quo semper
unum elementorum est praedominans. Sed huiusmodi pertransit, quia
sunt extrinseca ab hac consideratione.
8. Deinde cum dicit animal autem primum etc., ostendit propositum
in partibus hominis, et dicit quod prima compositio animalis est ex
anima et corpore. Quae quidem compositio dicitur prima, non secundum
ordinem generationis, sed secundum principalitatem, quia est ex
partibus principalissimis: harum autem partium una est naturaliter
principans, scilicet anima; alia vero subiecta, scilicet corpus.
Posset autem aliquis dicere quod hoc non est naturale, cum non
inveniatur in omnibus; et ideo ad hoc excludendum subdit quod ad
iudicandum quid sit naturale, oportet considerare ea quae se habent
secundum naturam, non autem ea quae sunt corrupta, quia huiusmodi
deficiunt a natura. Et ideo ad iudicandum quae pars in homine
naturaliter principetur, oportet considerare aliquem hominem qui sit
bene dispositus et secundum animam et secundum corpus in quo est
manifestum quod anima corpori dominatur. Sed in hominibus
pestilentibus et qui male se habent, multoties corpus principatur
animae, quia praeferunt commodum corporis commodo animae; et hoc
ideo, quia sunt male dispositi et praeter naturam.
9. Ostendit autem consequenter quod principatus qui est in partibus
animalis, habet quamdam similitudinem exterioris principatus.
Possumus enim in animali quod est homo, considerare duplicem
principatum ad partes eius: scilicet despoticum quo dominus principatur
servis, et politicum quo rector civitatis principatur liberis.
Invenitur enim inter partes hominis quod anima dominatur corpori, sed
hoc est despotico principatu in quo servus in nullo potest resistere
domino, eo quod servus, id quod est simpliciter est domini, ut supra
dictum est; et hoc videmus in membris corporis, scilicet manibus et
pedibus, quod statim sine contradictione ad imperium animae applicantur
ad opus. Invenimus etiam quod intellectus seu ratio dominatur
appetitui, sed principatu politico et regali qui est ad liberos, unde
possunt in aliquibus contradicere: et similiter appetitus aliquando non
sequitur rationem. Et huius diversitatis ratio est, quia corpus non
potest moveri nisi ab anima, et ideo totaliter subiicitur ei; sed
appetitus potest moveri non solum a ratione, sed etiam a sensu; et
ideo non totaliter subiicitur rationi. In utroque autem regimine
manifestum est, quod subiectio est secundum naturam, et expediens.
Est enim naturale et expediens corpori, quod regatur ab anima: et
similiter est naturale et expediens parti passibili, idest appetitui
qui subiicitur passionibus, ut regatur ab intellectu vel ratione: et
utrobique esset nocivum, si id quod debet subiici se haberet ex aequo,
vel e contrario ei quod debet principari: corpus enim corrumperetur
nisi subiiceretur animae, et appetitus esset inordinatus nisi
subiiceretur rationi.
10. Deinde cum dicit iterum in homine etc., probat idem in genere
animalium, dicens quod similiter se habet in homine et aliis
animalibus, quod naturale et expediens est ut homo aliis dominetur.
Videmus enim quod animalia mansueta quibus homo dominatur, digniora
sunt secundum naturam silvestribus, inquantum participant aliqualiter
regimine rationis; sed et omnibus animalibus (melius est), quod ab
homine regantur, quia sic in multis casibus adipiscuntur salutem
corporalem quam per se consequi non possent; sicut patet, cum eis
copiosa pabula et remedia sanitatis ab hominibus exhibentur.
11. Deinde cum dicit adhuc autem masculinum etc., probat idem in
differentia sexuum: et dicit, quod eodem modo etiam se habet
masculinum ad femininum, quod naturaliter masculinum est melius, et
femininum deterius; et masculus principans, femina autem subiecta.
Est autem attendendum, quod prima duo exempla sunt de toto integrali,
alia duo de toto universali, quod est genus vel species: et sic patet
quod praedicta propositio in utrisque locum habet.
12. Deinde cum dicit eodem autem modo etc., concludit propositum,
scilicet quod eodem modo se habet in hominibus sicut in praemissis:
scilicet quod naturale et expediens est quod quidam principentur, et
quidam subiiciantur.
13. Deinde cum dicit quicumque quidem igitur etc., ostendit qui
sunt qui naturaliter principantur et subiiciuntur. Et primo quales
sunt secundum animam. Secundo quales secundum corpus, ibi, vult
quidem igitur natura et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quales sunt secundum animam qui naturaliter principantur vel
subiiciuntur. Secundo ponit comparationem inter homines, qui
naturaliter sunt servi, et bruta animalia, quae etiam naturaliter
serviunt, ibi, et communicant ratione et cetera. Dicit ergo primo,
quod cum anima naturaliter dominetur corpori, et homo bestiis;
quicumque tantum distant ab aliis, sicut anima a corpore, et homo a
bestia, propter eminentiam rationis in quibusdam, et defectum in
aliis, isti sunt naturaliter domini aliorum, secundum quod etiam
Salomon dicit, quod qui stultus est, serviet sapienti. Disponuntur
autem hoc modo, scilicet quod ad eos se habeant aliqui, sicut homo ad
bestias vel anima ad corpus, illi quorum opus principale est usus
corporis, et quod hoc est optimum quod ab eis haberi potest: sunt enim
validi ad exequenda opera corporalia, impotentes autem ad opera
rationis: et isti sunt naturaliter servi, quibus melius est quod
regantur a sapientibus, si conveniens est quod credatur rationibus
supradictis, quia in hoc sortiuntur regimen rationis. Et quod isti
sint naturaliter servi, patet per hoc quia ille est naturaliter
servus, qui habet aptitudinem naturalem ut sit alterius, inquantum
scilicet non potest regi propria ratione, per quam homo est dominus
sui; sed solum ratione alterius, propter quod naturaliter alterius est
quasi servus.
14. Deinde cum dicit et communicant ratione etc., comparat
secundum convenientiam et differentiam hominem naturaliter servum ad
animal brutum: et dicit quod ille qui est servus naturaliter,
communicat ratione solum quantum ad hoc, quod recipit sensum rationis,
sicut edoctus ab alio; sed non quantum ad hoc, quod habeat sensum
rationis per seipsum: sed alia animalia serviunt homini non quasi
recipientia aliquem sensum rationis ab homine, inquantum scilicet
memoria eorum quae sunt bene vel male passa ab homine, timore vel amore
incitantur ad serviendum. Et sic quantum ad modum serviendi est
differentia, inquantum naturaliter servus servit ratione, brutum autem
animal passione; sed opportunitas, idest utilitas, quae ex utriusque
servitio provenit, modicum variatur: ab eadem enim praebetur nobis
auxilium, et a servis, et a domesticis animalibus, scilicet ad
necessaria corpori. Non enim naturaliter servus, cum deficiat
ratione, potest auxiliari ad consilium, vel ad aliquod opus rationis:
in corporalibus autem pluribus modis potest servire servus quam animal
brutum, propter rationem.
15. Deinde cum dicit vult quidem igitur natura etc., ostendit
quales sint servi secundum corpus. Et primo proponit quod intendit.
Secundo probat propositum, ibi, quoniam et hoc manifestum et cetera.
Dicit ergo primo, quod natura vult, idest habet quemdam impetum sive
inclinationem ad hoc ut faciat differentiam inter corpora liberorum et
servorum, ita scilicet quod corpora servorum sint fortia ad exercendum
usum necessarium, qui eis competit, scilicet ad fodiendum in agro, et
alia similia ministeria exercenda: sed corpora liberorum debent esse
recta, idest bene disposita secundum naturam, et inutilia ad tales
operationes serviles, quod exigit complexio delicata; sed tamen debent
esse utilia ad civilem vitam, in qua liberi homines conversantur.
Iste autem qui habet membra utilia ad civilem vitam, habet
dispositionem divisam ad bellicam oportunitatem et pacificam; ut
scilicet tempore belli habeat membra apta ad pugnandum, et ad alia
militaria opera, tempore vero pacis ad exercendum alia civilia opera.
Et quamvis natura habeat inclinationem ad praedictam differentiam
corporum causandam, tamen quandoque deficit in hoc, sicut etiam in
omnibus aliis quae generantur et corrumpuntur, consequitur natura
effectum suum ut in pluribus, deficit vero in paucioribus. Quando
ergo in hoc natura deficit, accidit multoties contrarium ei quod dictum
est, ut scilicet illi qui habent animas liberorum, habeant corpora
servorum, vel e converso.
16. Est autem considerandum, quod philosophus hic inducit
concludens ex praemissis, in quibus agebat de dispositione animae;
quia cum corpus sit naturaliter propter animam, natura intendit formare
tale corpus quale sit conveniens animae; et ideo intendit his qui
habent animas liberorum dare corpora liberorum, et similiter de
servis. Et hoc quidem quantum ad interiores dispositiones semper
consonat: non enim potest esse quod aliquis habeat animam bene
dispositam, si organa imaginationis et aliarum virium sensitivarum sint
male disposita: sed in figura, et quantitate exteriori et aliis
dispositionibus exterioribus, potest inveniri dissonantia, ut hic
dicitur.
17. Deinde cum dicit quoniam et hoc manifestum etc., probat quod
dixerat. Et primo quantum ad corpus. Secundo quantum ad animam,
ibi, si autem in corpore et cetera. Dicit ergo primo, quod naturam
inclinari ad hoc, quod faciat diversa corpora servorum et liberorum,
ex hoc est manifestum: quia si inter aliquos inveniatur tanta
differentia solummodo ex parte corporis, ut videatur tantum alios
excellere, ac si essent quaedam imagines deorum; sicut solemus
communiter dicere, quando videmus aliquos elegantis formae, quod
videntur esse sicut Angeli: tunc omnes dicerent, quod illi qui
deficiunt a tanta elegantia formae corporalis, sunt digni ut serviant
eis qui superexcellunt, secundum illud species Priami digna est
imperio. Et cum hoc sit manifestum in maxima differentia, idem etiam
est sentiendum quantum ad intentionem naturae, si non fuerit tanta
differentia.
18. Deinde cum dicit si autem in corpore etc., probat idem ex
parte animae: et dicit, quod si hoc est verum ex parte corporis, quod
illi qui deficiunt sunt digni servire excellentibus, multo iustius est
hoc determinari ex parte animae, quanto anima nobilior est corpore.
Sed tamen excellentia pulchritudinis animae, non ita de facili potest
cognosci, sicut pulchritudo corporis: et ideo magis vulgariter
iudicatur, quod aliqui sint digni ad dominandum ex parte corporis quam
ex parte animae.
19. Ultimo autem concludit epilogando duas conclusiones intentas in
hoc capitulo: scilicet quod quidam sunt naturaliter servi, et quidam
naturaliter liberi: et quod his qui sunt naturaliter servi expedit
servire, et iustum est quod serviant.
|
|