|
1. Quod autem et qui contraria dicunt et cetera. Postquam
philosophus ostendit, quod aliqui naturaliter sunt servi quibus expedit
servire et iustum est, hic ostendit, quod etiam contraria opinio est
secundum (modum) aliquem vera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
modum servitutis, secundum quem negatur a quibusdam servitus esse
naturalis et iusta. Secundo super hoc dubitationem movet et solvit,
ibi, hoc itaque iustum et cetera. Dicit ergo primo, quod non
difficile est videre, quod illi qui dicunt contrarium his quae
determinata sunt, asserendo scilicet nullam servitutem esse naturalem
et iustam, secundum modum aliquem recte dicunt. Dupliciter enim
dicitur servire et servus. Unus quidem modus est secundum aptitudinem
naturalem, ut supra dictum est. Sed etiam est aliquis servus vel
serviens secundum legem inter homines positam. Est enim quaedam
promulgatio legis ut illi qui sunt victi in bello, dicantur esse servi
eorum, qui contra eos praevaluerunt: et hoc iure quasi omnes gentes
utuntur, unde et ius gentium nominatur.
2. Deinde cum dicit hoc itaque iustum etc., movet dubitationem de
ista servitute legali. Et circa hoc tria facit. Primo ponit diversas
opiniones. Secundo assignat rationes diversitatis, ibi, causa autem
huius dubitationis et cetera. Tertio solvit dubitationem, ibi,
totaliter autem attendentes et cetera. Dicit ergo primo, quod multi
qui intromiserunt se de legibus scribendis, scripserunt quod iustum
praedictae legis est de numero iniquorum. Et introducit quemdam qui
vocabatur rethora, cui durum videbatur, si ille qui est passus
violentiam sit servus et subiectus ei qui potuit violentiam inferre, et
non est melior, nisi quia est potentior. Unde quibusdam sic videtur,
quod scilicet sit iniquum: aliis autem videtur alio modo: et ista
diversitas non solum est inter populares, sed etiam inter sapientes.
3. Deinde cum dicit causa autem huius etc., assignat causam
praedictae diversitatis. Et primo proponit quiddam quod est
manifestum. Secundo de quo sit dubitatio, ibi, sed de iusto solum et
cetera. Dicit ergo primo, quod causa praemissae dubitationis, unde
variantur verba sapientum, est ex hoc quod virtus quae est per aliquem
modum, idest sive per sapientiam, sive per constantiam, sive per
fortitudinem corporalem, sive quocumque alio modo, si sortiatur
successum, id est nisi contrarium eveniat per infortunium, potest
maxime compati secum quod violentiam inferat: et sic manifestum est
quod ille qui superat semper est in excessu alicuius boni, nisi per
infortunium aliter accidat: et ex hoc videtur quod violentia nunquam
fit sine qualicumque virtute eius qui violentiam infert: et hoc est per
se manifestum.
4. Deinde cum dicit sed de iusto solum etc., ostendit quid remaneat
sub dubitatione: et dicit quod de hoc solum remanet dubitatio, utrum
sit iustum quod propter excellentiam qualiscumque virtutis aliqui
debeant principari qui superant. Et ideo circa hoc sunt diversae
opiniones. Quidam enim dicunt quod hoc iustum praedictae legis est per
benevolentiam, id est in favorem victorum introductum, ut per hoc
homines ad fortiter pugnandum incitarentur. Quibusdam autem videtur
quod hoc ipsum (habet) quamdam rationem iustitiae quod ille qui
apparet melior, in hoc quod vincit principetur, secundum quod Salomon
dicit in Prov.: manus fortium dominabitur; quae autem remissa est,
tributis serviet. Et hoc quidem ideo dicunt, quia si huiusmodi
rationes operationum removeantur de medio in primo aspectu apparet quod
illae rationes quae dicunt quod non oportet principari et dominari illum
qui est melior secundum virtutem quae victorum extitit, non habent
aliquid quod sit efficax ad movendum rationem, neque etiam habent
aliquam probabilitatem, secundum ea quae communiter hominibus
videntur.
5. Deinde cum dicit totaliter (autem) attendentes etc., solvit
praedictam dubitationem. Et primo ostendit quo modo sit iustum
servire. Et secundo quomodo sit expediens, ibi, quod quidem igitur
habet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit solutionem.
Secundo manifestat eam, ibi, principium enim contingit et cetera.
Dicit ergo primo, quod ut totaliter et complete veritatem huius
dubitationis determinemus, dicendum est quod quidam attendentes ad
quoddam iustum, idest ad iustum secundum quid quale potest esse in
rebus humanis, quod quidem iustum lex tradit, ponunt servitutem quae
ex bello provenit esse iustum: non autem dicunt quod omnino, id est
simpliciter, sit iusta. Approbat igitur secundam opinionem, sed
exponit eam, ostendens quod non loquebatur de iusto simpliciter, sed
de iusto secundum quid, quale est iustum legis humanae. Dicitur enim
iustum simpliciter quod est iustum secundum suam naturam: iustum autem
secundum quid quod refertur ad commoditatem humanam, quam lex
intendit, quia propter utilitatem hominum omnes leges positae sunt.
Quia igitur hoc non est iustum secundum naturam quod quicumque ab
hostibus vincuntur sint servi, cum plerumque contingat sapientes ab
insipientibus superari, dicit hoc non esse simpliciter iustum; est
tamen ad commodum humanae vitae. Est enim hoc utile et illis qui
vincuntur, quia propter hoc a victoribus conservantur, ut saltem
subiecti vivant, unde et servi a servando dicuntur; et etiam illis qui
vincunt, quia per hoc homines incitantur ad fortius pugnandum: et quod
sint aliqui fortes pugnatores expedit conversationi humanae ad
prohibendum multorum malitias.
6. Si autem potuisset lex humana determinare efficaciter qui essent
meliores mente, illos procul dubio, sequens naturam, dominos
ordinasset. Sed quia hoc fieri non poterat, accepit lex aliud signum
praeeminentiae, scilicet ipsam victoriam quae provenit ex aliqua
excellentia virtutis; et ideo statuit victores esse dominos eorum qui
vincuntur. Et ideo hoc iustum dicitur esse secundum quid, ut
possibile fuit legem poni; non tamen est iustum simpliciter. Et tamen
servandum est etiam homini virtuoso secundum mentem: quia cum bonum
commune sit melius quam bonum proprium unius, non est infringendum quod
convenit bono publico, quamvis non conveniat alicui privatae personae.
7. Deinde cum dicit principium enim etc., manifestat solutionem
praemissam. Et primo per rationes. Secundo per ea quae communiter
dicuntur, ibi, propter quod ipsos non volunt et cetera. Circa primum
ponit duas rationes. Illud quod provenit ex principio iniusto, non
est simpliciter iustum: sed principium bellorum contingit esse
iniustum, puta cum aliquis non habet iustam causam assumendi bellum:
ergo servitus quae sequitur ex tali bello non est simpliciter iusta.
Secundam rationem ponit ibi, et indignum servire etc.: quae talis
est. Contingit per bellum aliquem superari cui indignum est servire.
Sed nullus potest dicere quod ille quem indignum est servire, iuste
sit servus: ergo non potest dici quod servitus quae est ex bello
simpliciter sit iusta. Minorem autem probat: quia si aliquis diceret
iuste servum esse eum quem indignum est servire, accideret quandoque
eos qui sunt de nobilissimo genere esse servos si caperentur in bello:
et si contingeret eos vendi, sequeretur ulterius quod filii eorum
essent servi ex servis nati; quod videtur esse inconveniens.
8. Deinde cum dicit propter quod ipsos etc., probat propositum per
ea quae communiter dicuntur. Et primo per ea quae communiter dicuntur
de servitute. Secundo per ea quae communiter dicuntur de libertate,
ibi, eodem autem modo et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit dictum commune. Secundo ostendit qualiter intelligatur,
ibi, et quidem cum hoc dicunt et cetera. Dicit ergo primo, quod
propter praedictum inconveniens vitandum non volunt homines dicere quod
nobiles homines quando capiuntur in bello fiant servi; sed solum
barbari cum capiuntur fiunt servi.
9. Deinde cum dicit et quidem etc., ostendit quomodo intelligatur:
et dicit quod illi qui hoc dicunt videntur dicere solum de naturali
servitute quae est in barbaris propter defectum mentis, non autem est
in nobilibus viris captis in bello: quia, sicut supra dictum est,
necesse est, ab ipso principio nativitatis esse quosdam naturaliter
servos et quosdam non.
10. Deinde cum dicit eodem autem modo etc., ponit ea quae dicunt
homines de libertate. Et primo ponit dictum. Secundo ostendit
quomodo sit intelligendum, ibi, cum autem hoc dicant et cetera.
Dicit ergo primo, quod secundum eumdem modum loquuntur homines de
ingenuitate, idest de libertate: nam ingenuus est, qui neque est
servus, neque libertus. Dicunt enim quod homines nobiles sunt ingenui
non solum cum sunt apud seipsos, idest cum sunt in propria domo et
potestate, sed etiam ubique terrarum: sed barbari qui sunt naturaliter
servi, propter defectum rationis, solum domi sunt liberi propter
defectum dominantium: ac si aliqui sint simpliciter liberi vel
ingenui, scilicet qui sunt bene dispositi secundum mentem, alii autem
secundum quid, sicut barbari. Et inducit ad confirmationem
praemissorum verba Theodecti poetae qui in sua elegia, idest tractatu
de miseria, dixit: quis dignum reputabit quod addicatur servituti ille
qui ex utraque parte, scilicet patris et matris, processit ex
nobilissima et divina progenie, secundum errorem gentilium, qui magnos
principes deos vocabant.
11. Deinde cum dicit cum autem hoc dicant etc., ostendit qualiter
id quod dictum est, sit intelligendum. Et dicit quod illi qui hoc
dicunt, nihil aliud dicere videntur quam quod libertas et servitus,
nobilitas et ignobilitas determinantur virtute mentis: ita quod illi
qui sunt virtuosi secundum mentem sint liberi et nobiles, qui autem
sunt vitiosi sunt servi et ignobiles, secundum quod dominus dicit in
libro regum qui contemnunt me erunt ignobiles. Et hoc ideo, quia
homines reputant dignum, quod sicut ex homine generatur homo et ex
bestiis bestia, ita ex bonis viris generatur bonus vir. Et inde
processit honor nobilitatis, dum filii bonorum honorati sunt tamquam
similes patribus in bonitate.
12. Et verum est quod natura habet inclinationem ad hoc faciendum:
provenit enim ex bona corporis complexione et natura quod aliqui
inclinantur magis vel minus ad opera virtutum vel vitiorum, sicut
aliqui naturaliter sunt iracundi et aliqui mansueti: et haec quidem,
scilicet natura corporalis, a patre derivatur ad posteros, ut in
pluribus, sicut et aliae dispositiones corporales, puta pulchritudo,
fortitudo et alia huiusmodi: sed propter aliquod impedimentum,
quandoque deficit. Et ideo ex bonis parentibus nascuntur multoties
boni filii; sed propter aliquod impedimentum non potest natura semper
hoc facere: et ideo quandoque ex parentibus bene dispositis ad virtutem
oriuntur filii male dispositi, sicut ex parentibus pulchris turpes
filii, et ex magnis parvi.
13. Contingit etiam quod filii diversificantur a parentibus in
bonitate vel malitia non solum propter dispositionem naturalem
corporis, sed etiam propter rationem quae non ex necessitate sequitur
naturalem inclinationem: unde contingit quod homines qui sunt similes
parentibus in dispositione naturali, propter aliam instructionem et
consuetudinem sunt etiam in moribus dissimiles. Si igitur bonorum
parentum filii sint boni, erunt nobiles et secundum opinionem et
secundum veritatem: si autem sint mali, erunt nobiles secundum
opinionem, ignobiles autem secundum rei veritatem: e contrario autem
est de filiis malorum.
14. Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., ostendit quomodo
servire aliquibus sit expediens vel non: concludens epilogando ex
praemissis quod dubitatio, quae supra mota est, habet quamdam
rationem: ita quod quaedam libertatis et servitutis distinctio non est
secundum naturam, sed secundum legem: sed in quibusdam distinguitur
per naturam: et in talibus expedit huic quod serviat et illi quod
dominetur, et hoc etiam iustum est. Et hoc probat: quia opportunum
est quod unusquisque subiiciatur vel principetur secundum quod habet
aptitudinem naturalem: unde et his qui habent aptitudinem naturalem ad
hoc, expedit quod dominentur servis: sed si male dominentur et contra
aptitudinem naturalem, inutile est ambobus. Quod probat per hoc,
quia videmus quod idem expedit parti et toti: scilicet, ut pars
contineatur in toto: et similiter corpori et animae, ut scilicet
corpus regatur ab anima. Quod autem servus comparetur ad dominum sicut
corpus ad animam, supra dictum est; sed etiam comparatur ad ipsum
sicut quaedam pars eius, ac si esset quoddam organum animatum quod
esset quaedam pars corporis separata: hoc enim distinguit servum a
parte, ut supra dictum est. Et ideo patet ex praemissis, quod servo
et domino qui sunt digni esse tales secundum naturam expedit adinvicem
quod unus sit dominus et alius sit servus; et ideo potest esse amicitia
inter eos, quia communicatio duorum in eo quod expedit utrique est
ratio amicitiae. Sed illi qui non sic se habent adinvicem secundum
naturam, sed solum secundum legem et violentiam, contrario modo se
habent, quia non habent amicitiam adinvicem, nec expedit eis quod unus
sit dominus et alius servus.
|
|