|
1. Manifestum autem et ex hiis et cetera. Postquam philosophus
inquisivit de veritate opinionis ponentis servitutem non esse
naturalem, hic accedit ad inquirendum de alia opinione ponente, quod
despotia et est eadem politicae, et quod est scientia quaedam. Et
primo excludit primum modum. Secundo secundum, ibi, despotes quidem
igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
despotia, idest dominativa, non est idem quod politica. Secundo,
quod oeconomica non est idem quod politica, ibi, et oeconomica quidem
et cetera. Dicit ergo primo, quod ex praedictis potest esse
manifestum, falsam esse opinionem quorumdam qui dicebant, quod
despotia, idest dominativa, et politica et quilibet principatus sunt
unum ad invicem: politica enim est principatus eorum qui sunt liberi
secundum naturam, despotia autem est principatus servorum. Dictum est
autem supra, quod secundum diversitatem subiectorum et principantium
est diversitas principativa, ita quod meliorum subiectorum est melior
principatus. Non est ergo idem principatus, despotia et politica,
sed politica est praeeminentior.
2. Deinde cum dicit et oeconomica quidem etc., ostendit
differentiam politicae ad oeconomicam, sub qua despotia continetur,
cum despotia sit principatus servorum, oeconomica vero omnium qui
habitant in domo, quorum quidam sunt servi et quidam liberi. Differt
ergo oeconomica a politica in hoc, quod oeconomica est quaedam
monarchia, idest principatus unius; omnis enim domus regitur ab uno
qui est paterfamilias: sed politica est principatus liberorum et
aequalium: unde commutantur personae principantes et subiectae propter
aequalitatem, et constituuntur etiam plures principatus vel in uno,
vel in diversis officiis. Videtur autem haec differentia non esse
conveniens. Primo quidem, quia non omnis oeconomica videtur esse
monarchia, sed solum cum pater domum regit; cum vero vir et uxor
dominentur, est aristocratia; cum vero fratres in domo, est
thimocratia vel politica, ut dicitur in octavo Ethicorum. Secundo
etiam quia monarchia est una politiarum, ut in tertio dicetur.
Dicendum autem ad primum, quod philosophus loquitur hic de domus
principatu secundum optimum suum statum qui perseverare potest: quod
autem fratres principentur in domo, hoc non est ad semper, sed
quousque haereditatem dividant, et unusquisque domum suam regat.
Principatus autem uxoris in domo non est simpliciter, sed secundum
quid, cum et ipsa sit subiecta viro; et si aliter accidat, est
inordinatio et corruptio domus. Ad secundum dicendum, quod hic
loquitur de principatu politicae, secundum quod politicum distinguitur
a regali, ut supra habitum est.
3. Deinde cum dicit despotes quidem igitur etc., improbat
praedictam opinionem quantum ad hoc, quod ponebat despotiam esse
scientiam. Et primo ostendit, quod non est scientia. Secundo, quod
habet quamdam scientiam adiunctam, ibi, scientia autem utique erit.
Dicit ergo primo, quod despotes non dicitur secundum scientiam, quia
scilicet sciat dominari, sed ex eo quod est sic dispositus secundum
naturam vel legem quod dominetur; et similiter dicendum est de servo et
libero. Sed despotia est qua aliquis denominatur despotes: ergo
despotia non est scientia.
4. Deinde cum dicit scientia autem etc., ostendit quod despotia
habet scientiam adiunctam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
quod intendit, dicens, quod est quaedam scientia despotica, idest
dominativa, et quaedam servilis. Secundo ibi, servilis quidem
etc., manifestat de utraque. Et primo de servili. Secundo de
despotica, ibi, despotica autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
servilis scientia est qualem quidam in civitate Syracusanorum docuit,
qui accepto pretio docuit pueros quaedam ancillaria ministeria, idest
docuit eos facere quaedam ministeria, quae ancillae facere consueverunt
vel alii servi. Et haec scientia ad plus se extendit, ad praeparanda
pulmenta, et alia huiusmodi ministeria facienda. Quorum tamen
ministeriorum differentia attendatur secundum duo: scilicet secundum
dignitatem et necessitatem: quaedam enim sunt honorabiliora, tamen
minus necessaria, sicut ministerium de delicatis cibariis
praeparandis: quaedam autem sunt ministeria magis necessaria, sed
minus honorabilia, sicut ministerium de pane faciendo. Unde et
proverbium inolevit, quod non omnes servi sunt aequales, sed servus
praefertur servo, sicut dominus domino. Quia igitur talia ministeria
sunt servorum, manifestum est quod omnes tales scientiae sunt
serviles: unde ad harum differentiam dicuntur aliquae artes liberales,
quae deputantur ad actus liberorum.
5. Deinde cum dicit despotica autem etc., manifestat quae sit
despotica scientia. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat
propositum. Secundo ostendit conditionem despoticae scientiae, ibi,
est autem haec scientia et cetera. Tertio agit de quadam scientia
affini, ibi, acquisitiva autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
despotica scientia dicitur per quam aliquis scit bene uti servis, non
autem illa per quam aliquis acquirit servos. Et hoc probat per hoc,
quod aliquis dicitur despotes, idest dominus, non in possidendo,
idest in acquirendo servos, sed magis in hoc quod utitur ipsis.
6. Deinde cum dicit est autem haec scientia etc., ostendit
conditionem huius scientiae; et dicit, quod haec scientia non est
magnae aestimationis aut venerationis. Et hoc probat primo per
rationem: quia scilicet dominativa scientia in hoc consistit, ut homo
sciat uti servis praecipiendo eis: et hoc non est magnum: eadem enim
sunt quae scire oportet servum ad faciendum, et dominum ad
praecipiendum: unde patet quod non est magni momenti talis scientia.
Secundo manifestat idem per consuetudinem humanam: quia enim haec
scientia non reputatur alicuius momenti, ideo quicumque possunt se
expedire ut non patiantur hoc malum, idest ut non impediantur circa
curam servorum, ipsi expediunt se et vacant vel vitae politicae vel
vitae civili, vel vitae philosophicae; curam autem servorum committunt
alicui procuratori.
7. Deinde cum dicit acquisitiva autem etc., quia dixerat, quod
despotica scientia non consistit in acquirendo servos, subdit quod
quaedam alia scientia est acquisitiva servorum, quae differt et a
servili et a despotica: et haec est multiplex. Exemplificat autem de
duabus: per quarum unam acquirit homo homines in servos, et haec est
scientia peragendi iusta bella, in quibus qui capiuntur iure servi
efficiuntur (si autem bellum esset iniustum, non esset iusta
acquisitio servorum, unde non esset secundum scientiam); alia autem
scientia est, per quam homo acquirit bestias in servos, et ista est
scientia venandi.
8. Ultimo autem epilogando concludit, quod de domino et servo
intantum determinatum sit.
|
|