|
1. Totaliter autem de omni possessione et cetera. Postquam
philosophus determinavit de domino et servo, qui est possessio
quaedam, hic determinat communiter de omni possessione. Et dividitur
in partes duas. In prima determinat de ea quantum ad scientiam. In
secunda quantum ad usum, ibi, quoniam autem quae ad scientiam et
cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio.
Secundo movet dubitationes, ibi, primum quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo, quod quia dictum est de servo, quod servus est
quaedam possessio, oportet considerare eo modo, quo tractavimus de
servo, universaliter de omni possessione, et de arte quae est de
pecuniis.
2. Deinde cum dicit primum quidem igitur etc., movet quasdam
dubitationes. Primo movet eas. Secundo incipit eas solvere, ibi,
quod quidem igitur et cetera. Prima autem dubitatio dividitur in
duas; quarum prima est, utrum ars pecuniativa, idest acquirendi
pecunias, sit omnino eadem oeconomiae, vel sit potius pars quaedam
ipsius; aut non sit eadem, neque pars, sed potius subministrativa.
Manifestum est enim, quod pecuniativa aliquo modo ad oeconomicam
pertinet: unde oportet quod aliquo istorum modorum se habeat ad eam.
Non autem idem est, quod aliqua ars sit pars alterius, et quod sit
subministrativa ei; nam ars dicitur esse pars alterius artis, quae
considerat partem eius, quod considerat alia ars; sicut ars quae facit
cultellum, est ars fabrilis, quia cultellus est quaedam species operum
ex ferro factorum. Ars autem subministrativa dicitur, quae facit
aliquid in ministerium alterius artis, sicut ars quae fodit ferrum,
subministrat arti fabrili. Et quia pecunia est in ministerium domus,
ideo magis videtur esse subministrativa quam pars.
3. Et ideo movet secundam dubitationem. Invenitur enim, quod una
ars ministrat alii dupliciter. Uno modo praeparando ei organum quo
operatur; sicut ars quae facit pectinem cum quo texitur, ministrat
arti textili proprium instrumentum. Alio modo, quia exhibet ei
materiam qua operatur; sicut ars quae praeparat aes deservit arti quae
facit statuam ex aere, et illa quae praeparat lanam deservit textori.
Est ergo dubitatio, utrum ars acquirendi pecuniam deserviat
oeconomicae, sicut praeparans materiam, vel sicut praeparans
instrumentum.
4. Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., incipit solvere
praedictas dubitationes. Et primo ostendit, quod pecuniativa non est
eadem oeconomicae. Secundo inquirit, utrum sit pars eius, aut
subministrativa vel potius sit aliquid extraneum ab ea, ibi, utrum
autem pars ipsius est et cetera. Primo ergo solvit primam
dubitationem, ostendens quod pecuniativa non sit omnino eadem
oeconomicae: quia ad pecuniativam pertinet acquirere pecunias, ad
oeconomicam autem pertinet uti eis. Nulla enim alia ars est, ad quam
pertineat uti his quae sunt utilia domui, nisi oeconomicae.
Manifestum est autem etiam in aliis, quod ars quae utitur est alia ab
ea quae facit vel acquirit; sicut ars gubernatoria est alia a
navifactiva; ergo oeconomica est alia a pecuniativa. Ex quo etiam
manifestum est, quod pecuniativa magis est ministrativa quam pars:
semper enim ars factiva deservit arti utenti, sicut quae facit fraenum
militari. Ex quo etiam manifestum fit, quod pecuniativa magis
subministrat per modum praeparantis instrumenta, quam per modum
praeparantis materiam. Pecunia enim et omnes divitiae sunt quaedam
instrumenta oeconomicae, ut infra dicetur.
5. Deinde cum dicit utrum autem pars (ipsius) est etc.,
inquirit, utrum pecuniativa sit pars oeconomicae vel aliquid extraneum
ab ipsa; et dividitur in partes duas. In prima movet dubitationem.
In secunda prosequitur eam, ibi, si enim est pecuniativae et cetera.
Dicit ergo primo, quod cum pecuniativa non sit eadem oeconomicae,
quae universaliter utitur divitiis et possessionibus, dubitari potest,
utrum pecuniativa sit quaedam pars ipsius oeconomicae, aut sit altera
species ab oeconomica.
6. Deinde cum dicit si enim est pecuniativae etc., prosequitur
praedictam dubitationem. Et primo ostendit differentiam pecuniativae
ad aliam possessivam. Secundo determinat propositam quaestionem,
ibi, palam autem et quod dubitabant et cetera. Circa primum tria
facit. Primo movet dubitationem de differentia pecuniativae ad alias
possessivas. Secundo determinat de alia possessiva, ibi, insuper
species multae ciborum et cetera. Tertio determinat de pecuniativa,
ibi, est autem genus aliud et cetera. Dicit ergo primo, quod cum ad
pecuniativam pertineat considerare, unde pecuniae acquirantur; multa
autem alia possidentur praeter pecuniam, sicut terrae nascentia et alia
huiusmodi: quaestio est de agricultura per quam aliquae divitiae
acquiruntur, utrum sit quaedam pars pecuniativae, vel aliud genus
artis: et quia agricultura ordinatur ad acquirendum cibum, eadem
quaestio potest moveri de arte quae ordinatur ad acquirendum
universaliter cibum.
7. Deinde cum dicit insuper species multae etc., solvit propositam
quaestionem. Et primo dividit acquisitionem ciborum in multas partes.
Secundo ostendit qualis sit, ibi, talis quidem igitur acquisitio et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit diversitatem ciborum
in animalibus. Secundo in hominibus, ibi, similiter autem et hominum
et cetera. Dicit ergo primo, quod multae sunt ciborum species; et ex
hoc diversificantur modi vivendi tam in animalibus quam in hominibus:
cum enim non sit possibile vivere sine cibo, necesse est quod secundum
differentiam ciborum differat modus vivendi in animalibus: videmus enim
quod quaedam bestiae vivunt congregata in multitudine et quaedam vivunt
dispersa et separata secundum quod expedit ad cibum ipsorum; quaedam
enim ipsorum sunt animalifaga, id est comedentia animalia, fagi enim
in Graeco idem est quod comedere; quaedam vero comedunt fructus,
quaedam vero comedunt indifferenter omnia. Unde natura distinxit vitas
eorum, secundum cibos quos eligunt naturaliter, et secundum quod
vivunt in desidia vel in pugna: nam ea quae comedunt animalia alia
oportet esse pugnativa et quod dispersa vivant, aliter enim non possent
cibum invenire; sed animalia quae comedunt cibum, qui de facili potest
inveniri, vivunt simul. Et quia in quolibet dictorum generum diversa
sunt delectabilia diversis animalibus; non enim omnia animalia
comedentia carnes delectantur in eisdem carnibus, et similiter nec
omnia animalia comedentia fructus delectantur in eisdem fructibus: inde
contingit quod etiam animalium quae comedunt carnes, sunt diversi modi
vivendi, et similiter eorum quae comedunt fructus.
8. Deinde cum dicit similiter autem et hominum etc., ostendit
diversitatem ciborum in hominibus: et dicit quod etiam secundum
diversitatem ciborum in multis differunt vitae hominum. Tripliciter
enim acquirunt aliqui nutrimentum. Quidam enim acquirunt cibum, neque
laborant neque depraedant; et isti sunt otiosissimi: scilicet
pastores: quia cibus qui fit a domesticis animalibus, puta ab ovibus,
absque labore fit hominibus viventibus in otio; sed hunc solum laborem
habent quod cum fuerit necessarium pecoribus propter pascua transire de
loco ad locum, tunc et ipsi coguntur sequi tamquam si colerent quemdam
agrum qui viveret et moveretur. Alii vero sumunt nutrimentum ex
praeda, vel quam acquirunt ab hominibus, sicut latrones, vel quam
acquirunt ex aquis stagnorum, paludum, fluviorum et in aliis, sicut
piscatores; vel ex agris et silvis, sicut venatores avium et
bestiarum. Tertium genus vivendi est quod pluribus hominum convenit
quod vivunt ex his quae nascuntur in terra et ex domesticis fructibus:
et isti habent cibum elaboratum. Hae igitur sunt plurimum vitae
hominum: praeter eos enim qui habent cibum elaboratum et qui vivunt de
negotiatione, de qua infra agetur, sunt quatuor vitae simplices:
scilicet pascualis, furativa, piscativa et venativa, ut ex dictis
patet: sed cum vita hominum sit deficientissima eo quod multis
indiget, quidam ad hoc quod per se sibi sufficiant, in omnibus miscent
praedictas vitas; et ita delectabiliter vivunt supplentes sibi ex una
quod deest sibi ex altera: sicut quidam exercent simul vitam pascualem
et furativam, quidam simul agricultivam et venativam, et similiter
alias vitas secundum quod unicuique est opportunum.
9. Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., ostendit qualis sit
praedicta possessiva quae est acquisitiva cibi. Et primo ostendit quod
est naturalis. Secundo quod est pars oeconomicae, ibi, una quidem
igitur species et cetera. Tertio quod non est infinita, ibi, et
videntur verae divitiae et cetera. Circa primum ponit talem rationem.
Sicut natura providet animalibus statim in prima eorum generatione,
ita et postquam eorum generatio fuerit perfecta. Providet autem eis de
nutrimento in prima eorum generatione: et hoc patet in diversis
animalibus: sunt enim quaedam animalia non generantia animal
perfectum, sed faciunt ova, sicut aves vel vermes quosdam loco
ovorum, sicut patet in formicis et in apibus et in aliis huiusmodi: et
huiusmodi animalia coekpariunt, id est simul pariunt cum propriis
foetibus tantum de nutrimento quantum sufficere possit, quousque animal
generatum perveniat ad perfectum: sicut patet in ovo, cuius rubeum
cedit in nutrimentum pulli qui generatur ex albo ovi, et hoc quamdiu
pullus est intra testam; simile est in vermibus. Quaedam autem
animalia sunt quae generant animal perfectum, sicut equus et alia
huiusmodi; et in talibus animalia quae pariunt habent usque ad aliquod
tempus cibum in seipsis ab nutrimentum genitorum, qui quidem cibus
vocatur lac. Et sic patet quod in prima generatione natura providet
animalibus de cibo. Unde manifestum est quod postquam iam animalia
sunt perfecta, natura providet eis de cibo: ita quod plantae sunt
propter alia animalia, ut ex eis nutriantur; alia vero animalia sunt
propter homines: domestica quidem et propter cibum et propter alias
utilitates: sylvestria vero, etsi non omnia, tamen plurima eorum
cedunt in cibum hominis, vel aliquo alio modo in auxilium eius,
inquantum homo ex eis acquirit vestitum, scilicet de pellibus eorum;
vel etiam alia instrumenta, ut puta de cornibus, ossibus, aut
dentibus. Et sic manifestum est quod homo indiget ad suam vitam aliis
animalibus et plantis.
10. Sed natura, neque dimittit aliquid imperfectum, neque facit
aliquid frustra; ergo manifestum est quod natura fecit animalia et
plantas ad sustentationem hominum. Sed quando aliquis acquirit id quod
natura propter ipsum fecit, est naturalis acquisitio: ergo possessiva
qua huiusmodi acquiruntur, quae pertinent ad necessitatem vitae, est
naturalis, et pars eius est praedativa, qua oportet uti et ad bestias
quae naturaliter sunt subiectae homini, et ad homines barbaros qui sunt
naturaliter servi, ut supra dictum est, ac si hoc sit primum iustum
bellum secundum naturam. Dixit autem praedativam esse partem huius
possessivae, quia alia pars est agricultura, quae acquirit nutrimentum
ex plantis.
11. Deinde cum dicit una quidem igitur etc., concludit ex
praemissis quod quaedam naturalis species possessivae de qua iam dictum
est, est pars quaedam oeconomicae, secundum quod pars dicitur esse
quae est subministrativa: subministrat enim non solum oeconomicae, sed
etiam politicae; et hoc ideo, quia oportet ad actum politici et
oeconomici, (ut existant) aut acquirantur et illae res quae
thesaurizantur ad necessitatem vitae et utilitatem communitatis, tam
domus quam civitatis; quia neque domus neque civitas potest gubernari
sine necessariis vitae.
12. Deinde cum dicit et videntur verae divitiae etc., ostendit
quod praedicta possessiva non est infinita. Et dicit quod verae
divitiae sunt ex huiusmodi rebus quibus subvenitur necessitati naturae.
Ideo autem istae sunt verae divitiae, quia possunt tollere indigentiam
et facere sufficientiam habenti eas, ut scilicet homo sit sibi
sufficiens ad bene vivendum. Sunt autem quaedam aliae divitiae,
quarum possessio est infinita, ut infra dicetur; de quibus Solon qui
fuit unus de septem sapientibus dixit in suo poemate, quod nullus
terminus divitiarum potest praefiniri hominibus: unde tales non sunt
verae divitiae, quia non replent hominis appetitum.
13. Quod autem divitiae quae consistunt ex rebus necessariis ad
vitam, sint finitae, probat tali ratione. Nullius actus instrumentum
est infinitum neque multitudine neque magnitudine: ars enim fabrilis
non habet infinitos martellos, neque etiam unum martellum infinitum.
Sed praedictae divitiae sunt quaedam organa oeconomici et politici,
quia eis utuntur ad gubernationem domus vel civitatis, ut dictum est.
Ergo huiusmodi divitiae non sunt infinitae, sed est eis aliquis
terminus.
14. Et ultimo epilogando concludit quod est quaedam naturalis
possessiva quae est necessaria et oeconomicis et politicis; et propter
quam causam, manifestum est ex dictis.
|
|