|
1. Est autem genus aliud et cetera. Postquam philosophus
determinavit de una parte possessivae quae est acquisitiva cibi et
aliorum necessariorum vitae, hic determinat de alia possessiva quae
appellatur pecuniativa. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
conditionem ipsius. Secundo determinat de ea, ibi, sumamus autem de
ipsa et cetera. Circa primum tria determinat de hac secunda parte
possessivae. Primo enim determinat nomen eius; dicens quod vocatur
pecuniativa, quia scilicet insistit circa acquisitionem pecuniarum.
Secundo dicit de ea, quod quia acquisitio pecuniarum est in
infinitum, propter istam partem possessivae videtur hominibus quod
nullus sit terminus divitiarum et possessionis: multi enim reputant
quod haec pars possessivae sit una et eadem cum praemissa, propter
vicinitatem, quam habet cum ipsa. Tertio ponit comparationem huius
possessivae ad praemissam: et dicit quod neque est eadem cum
praedicta, neque tamen longe distat ab ea. Quod autem non sit eadem,
manifestat per hoc quod praedicta pars possessivae, quae est
acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, est naturalis; sed
haec quae est acquisitiva pecuniae, non est naturalis. Denarii enim
non sunt adinventi a natura, sed per quamdam experientiam et artem sunt
introducti; ideo autem dixit, quod non longe distant, quia pro
denariis etiam necessaria vitae haberi possunt et e converso.
2. Deinde cum dicit sumamus autem etc., incipit determinare naturam
pecuniativae. Et quia pecunia est inventa propter commutationes
faciendas, ideo circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo
commutatio se habeat ad res commutatas. Secundo determinat de
commutatione naturali, ibi, est enim permutativa omnium et cetera.
Tertio determinat de commutatione pecuniaria, ibi, ex hac tamen facta
est illa et cetera. Dicit ergo primo, quod ad considerandum de
pecuniativa debemus hinc accipere principium: est enim uniuscuiusque
rei duplex usus: et conveniunt in hoc quod uterque est secundum se et
non per accidens: differunt autem in hoc quod unus eorum est proprius
usus rei, alius autem non est proprius sed communis. Sicut duplex est
usus calceamenti: unus quidem proprius, scilicet calciatio, ad hunc
enim usum factum est calciamentum; alius autem non est proprius,
scilicet commutatio, non enim ad hoc est factum calciamentum ut homo
commutet ipsum; sed tamen homo sic potest uti calceamento ut commutet
ipsum vel pro pane, vel pro cibo. Et quamvis commutatio non sit
proprius usus calceamenti, est tamen usus eius per se et non secundum
accidens: quia ille qui commutat ipsum, utitur eo secundum valorem
suum. Et sicut dictum est de calceamento, ita intelligendum est de
omnibus aliis rebus quae ab homine possideri possunt.
3. Deinde cum dicit est enim permutativa etc., determinat de
commutatione naturali; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum
sit ista commutatio. Secundo quomodo est introducta, ibi, in prima
igitur communitate et cetera. Tertio quomodo se habet ad naturam,
ibi, talis quidem igitur commutativa et cetera. Dicit ergo primo,
quod permutatio potest fieri de omnibus rebus. Et prima quidem
commutatio incoepit a rebus quae natura ministrat ad necessitatem
humanae vitae, eo quod de his quidam homines plura habebant, quidam
pauciora, sicut quidam habebant plus de vino, alii autem plus de
pane: unde oportuit quod commutarent: et intantum fiebat commutatio,
quousque unusquisque habebat quod sibi sufficiebat. Unde manifestum
est quod cum denarii non sint a natura sicut dictum est, campsoria,
quae est permutatio denariorum, non est a natura.
4. Deinde cum dicit in prima quidem igitur etc., ostendit quomodo
est introducta talis permutatio: et dicit quod in prima communitate,
quae est communitas unius domus, non erat opus aliqua tali
commutatione, eo quod omnia necessaria vitae erant patrisfamilias, qui
omnia providebat: sed quando iam facta est amplior communitas,
scilicet vici et civitatis, propter hoc quod aliqui hominum
communicabant cum omnibus, inter quos non poterat fieri commutatio;
alii vero erant separati et in multis aliis rebus: ideo necessarium
fuit illarum rerum, quae divisae erant, fieri commutationes, ut
scilicet dum unus acciperet ab alio quod alter habebat ipse retribueret
ei quod ipse habebat: quod adhuc servatur apud multas barbaras nationes
apud quas non est usus denariorum, quae nihil plus commutant, nisi ea
quae sunt eis opportuna ad vitam, sicut dando et accipiendo vinum et
triticum et alia huiusmodi.
5. Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., concludit ex
praemissis quod talis commutativa non est praeter naturam, quia est de
rebus quas natura ministrat; neque est species pecuniativae, quia non
fit per denarios. Et quod non sit praeter naturam, probat per hoc
quod est in supplementum per se sufficientiae, idest ut homo per
huiusmodi commutationem habeat ea quae sunt necessaria sufficienter ad
sustentationem humanae vitae.
6. Deinde cum dicit ex hac tamen etc., determinat de commutatione
pecuniaria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo haec
commutatio est per rationem inventa, cum non sit a natura. Secundo
ostendit quod sit infinita, ibi, et infinitae utique divitiae et
cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat de prima
inventione pecuniariae commutationis. Secundo de quadam commutatione
pecuniaria superveniente, ibi, facto igitur iam numismate et cetera.
Tertio determinat de pecuniativa quae est circa huiusmodi
commutationes, ibi, propter quod videtur pecuniativa et cetera.
Dicit ergo primo, quod ex prima commutatione quae erat ipsarum rerum
necessariarum adinvicem, processit quaedam alia commutatio secundum
rationem inventa. Cum enim auxilium hominum adinvicem per
commutationes esset factum magis peregrinum, quia scilicet homines non
solum ad propinquos sed etiam ad remotos coeperunt uti commutatione,
adducendo ad se ea quibus indigebant et mittendo illis ea in quibus ipsi
abundabant; propter istam necessitatem inventus est usus denariorum,
eo quod non poterant de facili portari ea quae sunt necessaria secundum
naturam ad remotas terras, puta vinum, aut triticum, aut aliquid
huiusmodi. Et ideo ad huiusmodi commutationes in remotis faciendas
ordinaverunt quod aliquid sibiinvicem darent et acciperent, quod de
facili et expedite portari posset, et tamen de se haberet aliquam
utilitatem: et huiusmodi sunt metalla, puta aes, ferrum et argentum
et alia huiusmodi: haec enim sunt secundum se utilia, inquantum ex eis
fiunt vasa vel aliqua instrumenta, et tamen de facili portari poterant
ad remotum, quia modicum de istis, propter eorum raritatem, valebat
multum de aliis rebus; sicut etiam modo homines qui debent longum iter
peragere pro suis expensis loco denariorum aereorum, portant argenteos
vel aureos. Propter praedictam autem necessitatem commutationis ad
loca remota, primo fuit determinatum metallum solo pondere et
magnitudine, sicut apud quasdam gentes habentur formae argenti non
monetati; sed postea ut homines liberarentur a necessitate mensurandi
vel ponderandi impresserunt aliquem characterem quod imponitur in signum
quod metallum sit tantae quantitatis: sicut etiam in aliquibus locis
imponuntur quaedam signa publica ad mensuram vini vel frumenti. Sic
ergo patet quod primo denarii sunt inventi pro commutatione rerum
necessariarum.
7. Deinde cum dicit facto igitur etc., determinat de alia
commutatione superveniente; et dicit quod postquam iam facti sunt
denarii ex praedicta commutatione quae est ex necessitate facta propter
res necessarias ex remotis locis habendas, subintroducta est species
commutationis pecuniariae secundum quam denarii pro denariis
commutantur: et haec vocatur campsoria, qua scilicet utuntur campsores
denariorum. Et hoc quidem primo factum est simpliciter et quasi a
casu; puta quod ex aliquibus terris in alias aliqui denarios
transferentes carius eos expenderunt quam acceperint: unde postea per
experientiam factum est artificiale, ut homo scilicet consideret de quo
loco denarii transmutati et quomodo possint facere maximum lucrum; et
hoc pertinet ad artem campsoriam.
8. Deinde cum dicit propter quod videtur etc., determinat de
pecuniativa; et circa hoc duo facit. Primo concludit ex praemissis
quae sit materia et actus huius artis. Secundo determinat quamdam
dubitationem, ibi, etenim divitias et cetera. Concludit ergo ex
praemissis, quod ex quo incoeperunt denarii ad denarios commutari
propter lucrum quodam artificiali modo, ars quae est circa denarios
vocatur pecuniativa; et actus eius est quod possit considerare unde
possit provenire homini multitudo pecuniarum: ad hoc enim est
ordinata, sicut ad finem, ut faciat multitudinem pecuniarum et
divitiarum.
9. Deinde cum dicit etenim divitias etc., determinat quamdam
dubitationem circa praemissa. Quia enim dixerat quod pecuniativa est
factiva divitiarum et pecuniarum, posset aliquis dubitare, utrum sint
omnino idem pecuniae et divitiae. Circa hoc ergo tria facit. Primo
ponit quorumdam opinionem. Secundo inducit rationes in contrarium,
ibi, aliquando autem rursus et cetera. Tertio concludit
determinationem veritatis, ibi, propter quod quaerunt et cetera.
Dicit ergo primo, quod multoties homines opinantur quod divitiae nihil
aliud sint quam multitudo pecuniarum, eo quod pecuniativa et
campsoria, cuius finis est multiplicare divitias, tota consistit circa
pecunias, sicut circa propriam materiam.
10. Deinde cum dicit aliquando autem etc., ponit opinionem
contrariam; dicens quod aliquando videtur fatuitas quaedam dicere quod
nihil eorum quae sunt secundum naturam sint divitiae, puta triticum et
vinum et alia huiusmodi: et quod totae divitiae sint denarii introducti
per legem. Et ad hoc introducit duas rationes: quarum prima est,
quia non sunt verae divitiae illae quae variata hominum dispositione,
nullam dignitatem neque utilitatem habent ad necessitatem vitae: sed
transmutata dispositione hominum qui utuntur divitiis denarii nullius
sunt pretii, nec aliquid afferunt ad necessitatem vitae; puta si
placeat regi vel communitati, (quod) non valeant. Ergo stultum est
dicere quod divitiae totaliter nihil sint nisi multitudo pecuniarum.
Secundam rationem ponit, ibi, et numismate dives etc. quae talis
est. Inconveniens est dicere quod ille qui est dives, indigeat cibo
vel pereat fame: sed multoties potest contingere quod homo abundans in
denariis egeat cibo et moriatur fame, sicut dicitur fabulose de quodam
Meda nomine, quod, propter hoc quod habebat insatiabile desiderium
pecuniae, petiit a Deo et impetravit quod omnia quae sibi exhiberentur
fierent aurea; et sic peribat fame habens multitudinem auri omnibus
cibis sibi appositis conversis in aurum: ergo denarii non sunt verae
divitiae.
11. Deinde cum dicit propter quod quaerunt etc., concludit
determinationem veritatis; et dicit quod illi qui recte sapiunt,
propter praedictas rationes dicunt aliud esse divitias et pecuniam,
sive pecuniativam: sunt enim quaedam divitiae secundum naturam,
scilicet de rebus necessariis ad vitam, sicut supra dictum est; et
talis acquisitio divitiarum proprie pertinet ad oeconomicam: sed illa
pecuniativa quae est campsoria multiplicat pecunias non omnibus modis,
sed solum per denariorum permutationem: unde tota consistit circa
denarios: quia denarius est principium et finis talis commutationis,
dum denarius pro denario datur. Patet igitur secundum hoc, quod
ditiores sunt qui abundant in rebus necessariis ad vitam vere loquendo,
quam illi qui abundant in denariis.
|
|