|
1. Et infinitae utique divitiae et cetera. Postquam ostendit
philosophus quomodo pecuniativa commutatio est introducta per legem,
hic ostendit quomodo sit infinita talis acquisitiva pecuniae: et circa
hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo assignat causam
praemissorum, ibi, causa autem huius dispositionis et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo solvit ex hoc
quamdam dubitationem, ibi, propter quod sic quidem et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod divitiae quae acquiruntur ab hac
pecuniativa, scilicet campsoria, quae tota est circa denarios, est
infinita: et hoc probat tali ratione. Desiderium finis in unaquaque
arte est in infinitum; desiderium autem eius, quod est ad finem, non
est in infinitum, sed habet terminum secundum regulam et mensuram
finis: sicut ars medicinalis intendit ad sanandum in infinitum, cum
inducit sanitatem quantamcumque potest; sed medicinam non dat
quantamcumque potest, sed secundum mensuram, quae est utilis ad
sanandum; et ita est in aliis artibus. Et ratio huius est, quia
finis est secundum se appetibilis: quod autem secundum se est tale, si
magis fuerit, erit magis tale: sicut si album disgregat visum, magis
album, magis disgregat. Sed pecuniae se habent ad pecuniativam
campsoriam, sicut finis: haec enim intendit acquirere pecunias. Ad
oeconomicam autem non se habent sicut finis, sed sicut ordinatum ad
finem qui est gubernatio domus; ergo pecuniativa quaerit pecunias
absque termino, oeconomica autem cum aliquo termino.
3. Deinde cum dicit propter quod sic quidem etc., solvit
dubitationem quamdam ex praemissis. Et circa hoc duo facit. Primo
movet eam. Secundo solvit, ibi, causa autem etc. dicit ergo primo,
quod propter praedictam rationem videtur quod necessarium sit esse
aliquem terminum divitiarum in oeconomica: sed si quis consideret in
his quae accidunt videtur esse contrarium: omnes enim oeconomici augent
denarios in infinitum, volentes habere denarios pro rebus quae sunt ad
usum vitae.
4. Deinde cum dicit causa autem etc., solvit praemissam
dubitationem; et dicit quod causa praedictae diversitatis videtur esse
propinquitas utriusque pecuniativae; illius scilicet quae deservit
oeconomicae, quae quaerit pecunias pro commutatione rerum
necessariarum, et campsoriae, quae quaerit denarios propter seipsos:
utriusque enim pecuniativae est idem actus, scilicet acquisitio
pecuniarum, sed non eodem modo: sed in pecuniativa oeconomica hoc
ordinatur ad alium finem, scilicet ad gubernationem domus; in
pecuniativa autem, scilicet campsoria, ipsa augmentatio pecuniae est
finis; et ideo propter propinquitatem campsoriae ad oeconomicam videtur
quibusdam oeconomis quod sit eorum officium illud quod pertinet ad
campsores, ut scilicet instent ad conservandum et multiplicandum
denarios in infinitum.
5. Deinde cum dicit causa autem etc., assignat causam eius quod
dixerat, quod dispensatores domorum interdum perseverant ad augendum
pecunias in infinitum. Et quia ex causa, quam assignat, sequuntur
quaedam abusiones; ideo haec pars dividitur in tres secundum tres
abusiones quas ponit. Secunda pars incipit ibi, et altera species et
cetera. Tertia ibi, et si pro non per pecuniativam et cetera. Dicit
ergo primo, quod causa huius dispositionis, quod scilicet
dispensatores domorum quaerunt augere pecuniam in infinitum, est, quia
homines student ad vivendum qualitercumque, non autem ad vivendum
bene, quod est vivere secundum virtutem. Si enim intenderent vivere
secundum virtutem, essent contenti his quae sufficiunt ad
sustentationem naturae: sed quia praetermisso hoc studio, student ad
vivendum unusquisque secundum suam voluntatem, ideo unusquisque
intendit acquirere ea per quae possit suam voluntatem implere: et quia
concupiscentia hominum tendit in infinitum; ideo in infinitum
desiderant ea per quae possint satisfacere suae concupiscentiae.
Quidam etiam sunt qui habent studium, ut bene vivant; sed ei quod est
bene vivere, addunt id quod pertinet ad delectationes corporales:
dicunt enim non esse bonam vitam, nisi cum talibus delectationibus homo
vivat; et ideo quaerunt ea per quae possunt implere delectationes
corporales: et quia hoc videtur hominibus posse evenire per
multitudinem divitiarum; ideo omnis cura eorum esse videtur ad
acquirendum multas pecunias. Et est considerandum quod assignat causam
eorum, quae pertinent ad dispensatorem domus, ex intentione humanae
vitae, quia dispensator domus habet pro fine bonam vitam eorum quae
sunt in domo. Sic igitur prima abusio est, quod homines propter hoc
quod non habent rectum studium bonae vitae, intendunt ad acquirendum
pecunias in infinitum.
6. Deinde cum dicit et altera species etc., ponit secundam
abusionem. Quia enim dispensatores domorum student circa acquisitionem
pecuniarum propter hoc inducitur in curam domus altera species
pecuniativae, scilicet campsoria, praeter eam quae est propria
oeconomicae, scilicet acquisitio rerum necessariarum ad vitam: sed
quia in excessu intendunt frui delectationibus corporalibus, propter
hoc quaerunt ea quae possunt facere huiusmodi excessum, scilicet
multitudinem divitiarum. Et sic est secunda abusio quod pecuniativa
non naturalis, neque necessaria assumitur ad oeconomicam.
7. Tertio ponit tertiam abusionem, ibi, et si non per pecuniativam
et cetera. Et dicit quod quia homines non possunt interdum per artem
pecuniativam acquirere sufficienter ea per quae satisfaciant excessui
delectationum corporalium, attentant acquirere pecunias per alias
causas; et abutuntur qualibet potentia, idest virtute vel arte, vel
officio, non secundum suam naturam. Sicut fortitudo est quaedam
virtus, et eius opus proprium non est congregare pecunias, sed facere
hominem audacem ad aggrediendum et sustinendum; unde si aliquis
fortitudine utatur ad congregandum divitias, utitur ea non secundum
naturam. Similiter etiam militaris ars est propter victoriam, et
medicinalis propter sanitatem, neutra tamen est propter pecuniam: sed
quidam et militarem artem et medicinalem convertunt ad acquirendum
pecuniam, et ita faciunt utramque esse pecuniativam, idest
acquisitivam pecuniae, ordinantes huiusmodi artes ad pecuniam, sicut
ad finem ad quem oportet ordinari omnia alia; et ideo dicitur in
Ecclesiaste: et pecuniae obediunt omnia.
8. Concludit ergo epilogando ex praemissis, quod dictum est de non
necessaria pecuniativa, quae scilicet acquirit pecuniam in infinitum,
sicut finem, quae sit ipsa et propter quam causam homines indigent
ipsa, scilicet propter concupiscentiam infinitam: dictum est etiam de
necessaria pecuniativa, quae scilicet est altera a praemissa.
Acquirit enim pecunias usque ad aliquem terminum propter alium finem,
scilicet propter habenda necessaria vitae. Sed proprie oeconomica est
circa ea quae sunt secundum naturam, sicut illa quae pertinent ad
cibum: et haec non est infinita, sicut prima pecuniativa, sed habet
aliquem terminum. Vel potest intelligi, quod ipsa pecuniativa quae
est necessaria, est altera a non necessaria, sed est oeconomica, et
alia non mutantur.
9. Palam autem et quod dubitabant et cetera. Moverat superius
quaestionem, utrum pecuniativa sit pars vel subserviens oeconomicae:
et distinxit pecuniativam ab alia possessiva: nunc solvit motam
superius quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod
pecuniativa subservit oeconomicae. Secundo ostendit, quomodo
pecuniativa quaedam est laudabilis, et quaedam vituperabilis, ibi,
duplici autem existente et cetera. Circa primum tria facit. Primo
solvit superius motam quaestionem. Secundo movet aliam dubitationem,
ibi, etenim dubitabit et cetera. Tertio manifestat quiddam, quod
dixerat, ibi, maxime autem et cetera.
10. Dicit ergo primo, quod iam ex praemissis potest esse manifestum
illud, quod quaerebatur a principio, utrum pecuniativa pertineat ad
oeconomicum et politicum, aut non, sed sit omnino extranea. Et
veritas est quod non est eadem pecuniativa oeconomicae, ut supra dictum
est, sed tamen ei subservit; quia pecunias oportet existere ad hoc,
quod domus gubernetur. Et hoc probat, per hoc, quod in domo et
civitate oportet esse et homines, et ea quae sunt necessaria
hominibus. Homines autem non facit politica, sed accipit eos a natura
generatos, et sic utitur ipsis: similiter ergo politica vel oeconomica
non facit cibum, sed natura tradit ipsum vel ex terra sicut fructus,
vel ex mari sicut pisces, aut ex aliqua alia re. Facere igitur vel
acquirere huiusmodi cibum non est proprium opus et immediatum politicae
vel oeconomicae; sed proprium opus eius est dispensare ista in domo,
sicut oportet. Sicut videmus, quod textoris non est facere lanam,
sed uti ipsa, et cognoscere qualis lana sit idonea ad suum opus,
qualis etiam sit prava et inepta. Sic igitur oeconomicae deservit et
natura, quae generat homines et cibus, et iterum pecuniativa, quae
acquirit, sicut etiam arti textoriae deservit et natura quae producit
lanam, et mercativa quae acquirit eam.
11. Deinde cum dicit etenim dubitabit etc., movet quamdam
quaestionem, et est ista quaestio. Cum illi qui sunt in domo
indigeant sanitate, sicut indigent his quae sunt necessaria ad vitam,
ut cibo et vestitu, quare ars medicinalis non est pars oeconomicae,
sicut pecuniativa? Et respondet, quod ad dispensatorem domus et ad
principem civitatis pertinet quodammodo considerare de sanitate,
scilicet utendo consilio medicorum ad sanitatem subiectorum: alio autem
modo non pertinet ad eos, sed ad medicos, considerando scilicet ex
quibus rebus sanitas conservetur vel restituatur. Similiter etiam ad
dispensatorem domus quodammodo pertinet considerare de pecunia,
scilicet utendo ea iam acquisita, et utendo etiam ministerio eorum qui
acquirunt: sed considerare ex quibus rebus pecunia possit acquiri et
quomodo, hoc non pertinet ad oeconomicum, sed ad artem subservientem,
scilicet ad pecuniativam.
12. Deinde cum dicit maxime autem etc., manifestat quod supra
dixerat; scilicet quod natura tradat ea quae sunt necessaria: et dicit
quod sicut dictum est prius, ea quibus utitur oeconomica vel politica,
maxime oportet praeexistere a natura, a qua etiam accipiunt
subservientes artes. Et hoc probat per hoc quod naturae opus est dare
cibum ei quod generatur secundum naturam. Videmus enim quod illud ex
quo fit aliquid, quantum ad id quod est residuum generationis, est
cibus rei generatae; sicut patet quod animal generatur ex sanguine
menstruo, et id quod est residuum ex hac materia natura convertit in
lac et praeparat cibum generato. Et ideo quia homo constitutus est ex
rebus quae sunt secundum naturam, aliae res quae sunt secundum
naturam, sunt ei cibus. Et ideo omnibus hominibus est naturalis
pecuniativa, idest acquisitiva ciborum, vel denariorum pro cibo, ex
rebus naturalibus, scilicet ex fructibus et animalibus. Quod autem
aliquis acquirat pecuniam non ex rebus naturalibus, sed ab ipsis
denariis, hoc non est secundum naturam.
13. Deinde cum dicit duplici autem existente etc., positis duabus
pecuniativis, ostendit, quae earum sit laudabilis, et quae
vituperabilis: et dicit, quod duae sunt pecuniativae: quarum una
vocatur campsoria, quae scilicet acquirit pecuniam ex pecuniis et
propter ipsas pecunias; alia autem pecuniativa est oeconomica, quae
scilicet acquirit pecunias ex rebus naturalibus, puta ex fructibus et
animalibus, ut dictum est: ista quidem secunda, est necessaria ad
vitam hominum, unde et laudatur: alia vero, scilicet campsoria,
transfertur ab eo quod est necessarium naturae ad id quod requirit
concupiscentia, ut supra dictum est, et ideo iuste vituperatur: non
enim illa pecuniativa est secundum naturam, quia neque ex rebus
naturalibus est, neque ad supplendam necessitatem naturae ordinatur,
sed ex (translatione) denariorum adinvicem; inquantum scilicet homo
denarios per denarios lucratur. Et cum ista pecuniativa, quae est
campsoria, iuste vituperetur, quaedam alia acquisitiva pecuniae est,
quae rationabilissime vituperatur, et odio habetur, quae dicitur
obolostatica, id est statuitiva denariorum, sicut illi qui lucrantur
in excessu denariis instituendis. Ista enim acquisitio fit ab ipsis
denariis, et non secundum primum modum qui institutus est ad
acquirendos denarios; facti sunt enim denarii gratia translationis, id
est commutationis, ut supra dictum est. Est autem et quaedam alia
acquisitiva pecuniae quae Graece vocatur tokos, id est usura per quam
denarius seipsum adauget, et ideo sic vocatur apud Graecos. Tokos
enim idem est quod partus; videmus autem quod ea quae pariuntur
secundum naturam, sunt similia generantibus; unde fit quidam partus
cum denarius ex denario crescit. Et ideo etiam ista acquisitio
pecuniarum est maxime praeter naturam: quia secundum naturam est, ut
denarii acquirantur ex rebus naturalibus, non autem ex denariis. Sic
ergo una pecuniativa est laudabilis, et tres vituperabiles, ut dictum
est.
|
|