|
1. Quoniam autem quae ad scientiam et cetera. Postquam philosophus
docuit cognoscere pecuniativae originem et eius proprietates et partes,
hic consequenter determinat ea quae pertinent ad usum ipsius. Et primo
dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, sunt
autem pecuniativae et cetera. Dicit ergo primo, quod quia
sufficienter determinavimus de pecuniativa in ea quae pertinet ad
cognoscendum naturam ipsius, oportet breviter et pertranseunter ponere
ea quae pertinent ad usum eius, qualiter scilicet sit ea utendum:
omnia enim huiusmodi, quae pertinent ad operationes humanas, habent
liberam, idest expeditam contemplationem; quia facile est ea
considerare in universali; sed tamen necesse est, quod habeatur
experientia circa ipsa, ad hoc quod homo possit perfectum usum eorum
habere.
2. Deinde cum dicit sunt autem pecuniativae etc., determinat ea,
quae pertinent ad usum pecuniativae. Et circa hoc duo facit. Primo
distinguit partes ipsius. Secundo ponit quaedam documenta utilia
pecuniativae, ibi, quoniam autem a quibusdam et cetera. Circa primum
duo facit. Primo assignat partes pecuniativae, quae est necessaria ad
vitam humanam. Secundo partes pecuniativae non necessariae, ibi,
translativae autem et cetera. Dixit autem supra, necessariam esse
pecuniativam, per quam homo acquirit pecuniam ex rebus quas natura
ministrat ad necessitatem vitae. Huius autem ponit duas partes.
3. Quarum prima est secundum quam homo ex emptione et venditione
talium rerum potest pecuniam acquirere. Et circa hanc partem dicit,
quod pecuniativae sunt istae partes utiles, idest utilia quaedam
documenta, ut homo sit expertus circa bona huiusmodi, quae ab
hominibus possidentur, quae eorum sint maximi pretii, et ubi maximo
pretio vendantur, et quomodo, puta quo tempore, vel secundum alias
conditiones. Et exponit de quibus possessibilibus bonis dicat: est
enim quaedam possessio equorum, et boum, et ovium, et aliorum
animalium. Oportet autem eum, qui ex his vult lucrari pecuniam, esse
expertum quae eorum sint maxime cara, et in quibus locis; quia alia
istorum in aliis regionibus abundant; ut scilicet emat in loco ubi
abundant, et vendat in loco ubi sunt cara.
4. Secunda autem pars huius possessivae est, ut homo acquirat copiam
harum rerum venalium: quod quidem est per culturam terrae, sive
nudae, hoc est absque arboribus, sicut sunt campi in quibus seminatur
triticum; sive plantatae, sicut sunt vineae, et horti et oliveta.
Per huiusmodi enim culturam acquirit homo abundantiam tritici et vini,
et aliorum huiusmodi; et oportet etiam esse hominem expertum de cultura
apum et aliorum animalium tam natatilium, scilicet piscium, quam etiam
volatilium, scilicet avium; a quibuscumque contingit acquirere
auxilium ad vitam humanam; quia per horum abundantiam potest fieri
acquisitio pecuniarum. Sic igitur patet, quod istae sunt primae et
propriissimae partes pecuniativae: et dicuntur primae et
propriissimae, quia sic acquiritur pecunia ex rebus naturalibus,
propter quas inventa est primo pecunia.
5. Deinde cum dicit translativae autem etc., distinguit partes
pecuniativae translativae. Dixit autem supra, pecuniativam
translativam esse per quam acquiritur pecunia non ex rebus necessariis
ad vitam, sed ex quibusdam aliis rebus. Et dicitur translativa, quia
pecunia translata est de rebus naturalibus ad huiusmodi. Circa primum
tria facit. Primo distinguit partes huius pecuniativae. Secundo
excusat se a diligentiori consideratione harum partum, ibi, de
unaquaque autem et cetera. Tertio manifestat quaedam quae dixerat,
ibi, sunt autem maxime et cetera. Circa primum ponit quatuor partes
huius pecuniativae: quarum prima et maxima est mercativa. Mercatores
enim maxime pecunias acquirunt. Et hanc primam partem secundo
distinguit in tres partes; quarum prima est naucleria, quae scilicet
mercationes exercet per mare. Alia autem dicitur phortigia, idest
oneraria, nam fortion in Graeco dicitur pondus vel onus, quae
scilicet exercet mercationes in terra per deportationem onerum in
curribus vel iumentis. Tertia autem vocatur parastasis id est
assistentia, puta cum aliquis non defert merces nec per mare nec per
terram, sed assistit mercatoribus per communicationem pecuniae vel
rerum: et istae partes differunt adinvicem: quia quaedam eorum sunt
certiores, sicut mercationes terrae, quaedam autem faciunt magis
excrescere lucrum, sicut mercationes maris, quae tamen sunt magis
periculosae.
6. Secunda autem pars principalis huius translativae pecuniativae est
toquismos, id est usuraria, quae scilicet per usuras pecuniam
acquirit.
7. Tertia autem pars est mistarina, id est mercennaria, sicut eorum
qui labores suos locant pro mercede pecuniarium. In hac est quaedam
differentia: quia quaedam mercenaria fit per artes banausas, idest
maculativas corporis, sicut est ars coquorum et huiusmodi
ministeriorum. Quaedam autem fit per labores non artificiales, et qui
sunt utiles soli corpori et in quibus etiam solum corpus est utile;
sicut illi qui mercede conducuntur ad fodiendum in agro, vel ad aliquid
aliud huiusmodi.
8. Quarta autem pars est media inter translativam et primam quae est
necessaria, habens aliquid de utraque, illa scilicet quae acquirit
lucrum per incisionem lapidum vel metallorum de terra. Habet enim hoc
commune cum prima pecuniativa, quia est a terra et ab his quae
generantur ex terra, sicut agricultura circa ea est quae generantur ex
terra. Cum translativa autem convenit in hoc quod huiusmodi metalla
non faciunt aliquem fructum pertinentem ad necessitatem vitae, sicut
faciunt campi et animalia: sunt tamen huiusmodi utilia ad alia, puta
ad aedificandas domos vel ad aliqua instrumenta construenda. Et ista
quarta pars complectitur sub se diversa genera, secundum diversas
species metallorum, quae sunt aurum, argentum, ferrum et huiusmodi.
9. Deinde cum dicit de unaquaque autem etc., excusat se a perfecta
horum determinatione; et dicit quod dictum est nunc utiliter de istis
partibus: esset autem utile ad operationes eorum qui volunt pecuniam
acquirere, quod diligentius determinaretur particulariter de singulis;
sed tamen grave est diu commorari circa talia tendentibus ad maiora.
10. Deinde cum dicit sunt autem maxime exponit quaedam quae dixerat
de operationibus banausis et inartificialibus; et dicit quod illae
operationes sunt maxime artificiales, in quibus minimum operatur
fortuna: hoc enim a fortuna fieri dicimus quod fit praeter praevisionem
rationis, in qua ars consistit. Unde operationes illae, quarum
eventus multum subiacent fortunae, parum sunt artificiales; sicut
eorum qui piscantur cum hamo, et aliorum huiusmodi: et e contrario
operationes quarum effectus parum subiacent fortunae, sunt maxime
artificiales, sicut fabrorum et aliorum artificum. Illae autem
operationes sunt maxime banausicae, id est abiectae et viles, quibus
corpora maxime maculantur, sicut tinctorum et eorum qui purgant plateas
et aliorum huiusmodi. Illae autem operationes sunt maxime serviles,
ubi maior pars usus est ex parte corporis et parum ex parte rationis;
sicut eorum qui deferunt onera, et cursorum et huiusmodi. Illae autem
sunt ignobilissimae inter omnes ad quas requiritur minimum de virtute
vel animi vel corporis; sicut in aliquibus praedictarum apparet.
11. Deinde cum dicit quoniam autem a quibusdam etc., proponit
documenta utilia ad partes praemissas pecuniativae. Et primo docet
huiusmodi documenta considerare ex Scripturis. Secundo ex exemplis,
ibi, adhuc autem et dicta et cetera. Dicit ergo primo, quod quia
quidam sapientes de praemissis scripserunt, sicut quidam Carittis
nomine, parilis origine, et Apollodorus Linius scripserunt de
cultura terrae tam nudae quam plantatae, velut et apud Latinos
Palladius, et ab aliis scriptum est de aliis praemissarum partium:
quicumque habet curam plenius praemissa cognoscere consideret ex eorum
libris.
12. Deinde cum dicit adhuc autem et dicta etc., proponit
documentum de exemplis considerandis. Et primo proponit quod
intendit. Secundo subiungit exempla, ibi, puta quod et Thaleo et
cetera. Dicit ergo primo, quod non solum oportet considerare libros
eorum, qui artes de praedictis partibus construxerunt; sed etiam si
quae dicuntur exempla dispersa in diversis narrationibus per quae aliqui
acquisiverunt magnam pecuniam, oportet huiusmodi considerare: haec
enim erunt utilia his qui intendunt acquirere pecunias.
13. Deinde cum dicit puta quod et Thaleo etc., subiungit duo
exempla; quorum secundum incipit ibi, in Sicilia autem et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum. Secundo ostendit
ad quid est utile, ibi, est autem quemadmodum diximus et cetera.
Sciendum est ergo circa primum, quod Thales Milesius fuit unus de
septem sapientibus, qui primus incoepit studere in philosophia
naturali, aliis sex sapientibus circa res humanas occupatis. Cuius
factum habet quamdam considerationem utilem ad acquirendum pecunias,
quamvis ascribatur non ad cupiditatem pecuniae, sed ad sapientiam:
potest tamen ex eius facto sumi quoddam universale documentum acquirendi
pecunias. Cum enim exprobraretur sibi ab aliquibus quod pauper esset,
et quod sic sua philosophia esset sibi inutilis, consideravit per
astrologiam, cuius erat peritus, quod in futuro anno, futura esset
ubertas olivarum praeter consuetudinem: nam in praecedenti anno, etiam
fuerat olivarum ubertas: ut plurimum autem olivae deficiunt post
ubertatem. Cum igitur adhuc in hieme esset abundantia olivarum, dedit
cultoribus olivarum in duabus civitatibus, scilicet Mileto et Quio,
paucas pecunias pro arra fructus futuri anni, qui parum credebatur
excrescere. Quando ergo venit tempus olivarum, multis simul et subito
quaerentibus emere olivas, taxavit pretium, sicut voluit; et sic
colligens multas pecunias, ostendit quod philosophis facile est ditari
si volunt, sed non est studium eorum ad hoc: et per hunc modum Thales
ostendit suam sapientiam.
14. Deinde cum dicit est autem quemadmodum diximus etc., ostendit
ad quid est utile pecuniativae huiusmodi exemplum: et dicit quod hoc
est valde utile ad acquirendum pecunias, si quis possit praeparare
monopoliam, id est unicam et singularem venditionem, ut scilicet ipse
solus vendat res aliquas in civitate. Polis enim in Graeco per o
parvum scriptum et I breve significat civitatem, scriptum autem per o
parvum et y Graecum significat multitudinem, scriptum vero per o
magnum significat venditionem; unde dicitur versus est polis urbs, sed
multa polis est vendere polis: ex quo dicitur monopolia, id est
singularis venditio. Et quia hoc multum facit ad pecunias
acquirendas, ideo quaedam civitates cum indigeant pecuniis instituunt
monopoliam, ut scilicet communitas singulariter vendat sal vel aliquid
huiusmodi.
15. Deinde cum dicit in Sicilia autem etc., ponit secundum
exemplum; et primo narrat factum; secundo ostendit quod redit in idem
cum primo. Dicit ergo primo, quod cum quidam in Sicilia haberet
pecuniam apud se reconditam, emit simul omne ferrum de mineris in
quibus fundebatur. Unde cum venissent mercatores, ipse solus
vendebat, non tamen faciebat magnum excessum pretii, ut expeditius
venderet; tamen lucratus est de quinquaginta talentis centum.
Dionysius autem tyrannus Syracusanorum, sentiens hunc valde ditatum,
mandavit ei quod ulterius non habitaret in Syracusis, permittens tamen
ei portare suas secum pecunias. Quod enim aliqui cives multum
ditentur, reputant sibi tyranni esse inconveniens, ut infra dicetur.
16. Deinde cum dicit quod vero visum fuit etc., ostendit quod
illud in idem redit cum primo; quia et isti Siculo et Thali
philosopho idem visum fuit, ut scilicet exerceret monopoliam: et etiam
utile est quod politici considerent, quia multis civitatibus necesse
est acquirere pecunias, sicut et domibus; et adhuc magis, quanto
civitas pluribus indiget. Et ideo quidam qui student circa regimina
civitatum, ad hoc principaliter videntur intendere, ut multiplicent
pecuniam in aerario publico.
|
|