|
1. Ypodamus autem Eurifontis et cetera. Postquam philosophus
prosecutus est de politia Phaleae, hic incipit agere de politia
Hippodami. Et circa hoc tria facit. Primo exponit conditionem
legislatoris. Secundo narrat politiam ipsius, quam ipse instituit,
ibi, construxit autem civitatem et cetera. Tertio improbat eam
quantum ad aliqua, ibi, dubitabit autem utique aliquis et cetera.
Circa primum tria facit. Primo dicit quid in arte politica
Hippodamus adinvenit; et dicit quod adinvenit distinctionem civitatis
quantum ad diversos ordines civium: et iterum incidit, hoc est divisit
suburbia; adinvenit enim quomodo territorium civitatis per diversa
suburbia distingui deberet. Fuit autem Euriphontis filius, Milesius
autem natione. Secundo exponit conversationem ipsius; et dicit quod
quia erat honoris cupidus, quaedam superflua observabat in propria vita
privata quae est alia a civili: videbatur enim esse curiosus in
multitudine capillorum et comae, et iterum in utilitate vestitus;
volebat tamen habere calida vestimenta non solum in hieme, sed etiam in
aestate. Tertio exponit studium ipsius: voluit enim ratiocinari de
tota natura rerum, et primus inter philosophos, qui non agunt civilem
vitam, sed contemplativam, conatus est determinare quae sit optima
politia.
2. Deinde cum dicit construxit autem civitatem etc., enarrat
ordinem politiae ipsius. Et primo quantum ad divisiones quas
adinvenit. Secundo quantum ad iudicia, ibi, putavit autem et species
legum et cetera. Tertio quantum ad civium disciplinam, ibi, adhuc
autem legem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quomodo divisit civium multitudinem. Secundo quomodo divisit civitatis
possessiones, ibi, dividebat autem in tres partes et cetera. Dicit
ergo primo, quod Hippodamus determinabat optimam quantitatem
multitudinis in civitate, ut sit decem millium virorum: et hanc
multitudinem dividebat in tres partes: quarum una erat artificum, alia
agricolarum, tertia pugnatorum.
3. Deinde cum dicit dividebat autem etc., ostendit quomodo
dividebat possessionem civitatis; et dicit quod totam regionem, idest
territorium civitatis dividebat in tres partes: quarum unam volebat
esse sacram, de qua scilicet fierent ea quae homines reputant fieri
propter cultum divinum; aliam volebat esse publicam vel communem de qua
viverent bellatores: tertiam volebat esse propriam quae distribueretur
inter agricolas.
4. Deinde cum dicit putavit autem et species etc., narrat ordinem
politiae ipsius quantum ad iudicia. Et circa hoc tria facit. Primo
dicit quod putavit leges iudiciorum esse solummodo tres, secundum tria
de quibus homines in iudiciis disceptant: quae sunt iniuria,
nocumentum, et mors: ut iniuria referatur ad ea quae fiunt in
vituperium hominis, nocumentum autem ad ea quae fiunt in damnum rerum,
sub morte autem comprehenduntur omnia quae fiunt in nocumentum
personae. Secundo ibi, lege autem statuit etc., dicit quod
Hippodamus instituit quamdam principalem curiam ad quam reducerentur,
quasi per appellationem, omnes causae quae non viderentur esse bene
iudicatae: et volebat quod hoc iudicium committeretur quibusdam senibus
ad hoc electis qui et discretione et virtute essent probati. Tertio
ibi, iudicia autem et cetera. Ponit modum quem in iudicando volebat
observari. Cum enim esset aliqua sententia ferenda a multis
iudicibus, putabat non oportere, quod iudices conferrent adinvicem de
sententia ferenda; sed quod unusquisque solitarius cogitaret de
sententia ferenda, et illud quod cogitaret deferret scriptum in
pugillari; ita scilicet quod si sibi videretur quod aliquis accusatus
esset condemnandus, simpliciter condemnationem ibi describeret: si
vero sibi videretur quod esset simpliciter absolvendus, deferret
pugillare vacuum. Si autem sibi videretur quod quantum ad aliquid
esset condemnandus, et quantum ad aliquid absolvendus, hoc etiam
determinaret per Scripturam: et sic ex omnibus Scripturis eliceretur
quod pluribus videretur. Non autem putabat bonum esse hoc, quod nunc
est lege statutum, ut iudices adinvicem conferant antequam unusquisque
sententiam proferat: cum enim sint iurati dicere quod eis videtur, per
huiusmodi disceptationes quae in tali loco, et circa talia fiunt,
coguntur quodammodo degerare, dum aliquis non audet dicere quod sibi
videtur multis contradicentibus.
5. Deinde cum dicit adhuc autem legem posuit etc., narrat
ordinationem eius circa disciplinam civium. Et ponit eius quatuor
leges: quarum prima est quod illi qui invenerunt aliquid ordinandum in
civitate quod esset civitati expediens, obtinerent aliquem honorem.
Secundam legem ponit, ibi, et pueris eorum et cetera. Ut scilicet
filii eorum qui moriuntur in bello pro civitate nutrirentur de aerario
publico; quod quidem nondum erat statutum in civitatibus; nunc autem
ista lex observatur in Athenis et in quibusdam aliis civitatibus.
Tertiam legem ponit, ibi, principes autem et cetera. Et haec est de
electione principum, ut scilicet totus populus principes eligat.
Dicebat autem esse populum tres praedictas partes civitatis; scilicet
agricolas, artifices et bellatores. Quartam legem ponit de officio
principum, ibi, electos autem et cetera. Ut scilicet illi qui
eliguntur in principes, habeant curam de rebus communibus civitatis et
de peregrinis et de orphanis et aliis impotentibus personis. Et ultimo
concludit, quod plurima et maxime recitanda de his quae Hippodamus
ordinavit, sunt ea quae dicta sunt.
|
|