|
1. Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Posita politia
Hippodami, hic improbat ipsam. Et primo quantum ad divisionem quam
instituit. Secundo quantum ad ea quae de iudicio dixit, ibi, non
bene autem neque de iudicio et cetera. Tertio quantum ad ea quae
instituit de disciplina civium, ibi, de eo autem quod invenientibus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo improbat divisionem institutam
ab Hippodamo quantum ad partes civitatis. Secundo quantum ad
possessiones, ibi, adhuc autem communem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo improbat divisionem partium civitatis quantum ad
artifices. Secundo quantum ad bellatores, ibi, sed oportet et
cetera. Tertio quantum ad agricolas, ibi, adhuc agricolae et
cetera.
2. Dicit ergo primo, quod prima dubitatio in politia Hippodami,
accidit circa divisionem multitudinis civium. Voluit enim quod tam
artifices quam agricolae et quam viri armati, omnes communicarent in
ordine civitatis: ita tamen quod agricolae non haberent arma, sed
haberent terram: artifices autem neque haberent terram, neque arma.
Ex qua ordinatione sequitur, quod artifices fere sunt servi eorum qui
possident arma, quia nullam propriam possessionem habentes. Quod
videtur ad eorum utilitatem pertinere. Insistunt enim operibus in
ministerium civitatis, et praecipue bellatorum, quos oportet maiorem
partem in honoribus civitatis obtinere. Non enim est possibile quod
artifices habeant partem in omnibus honoribus, quia duces exercitus et
rectores civium et alii maiores principatus non erit decens quod
instituantur ex artificibus, sed solum ex viris bellatoribus, qui sunt
ad hoc magis idonei. Non est autem possibile quod, ex quo non habent
partem in regimine civitatis, quod ipsi ament talem ordinationem
civitatis: unde relinquitur seditionis materia: non igitur
convenienter ordinavit de artificibus.
3. Deinde cum dicit sed oportet etc., improbat praedictam
ordinationem quantum ad viros bellatores. Oportet enim eos esse
meliores, idest potentiores ambabus aliis partibus, scilicet et
agricolis et artificibus. Et hoc ideo quia ad viros bellatores
pertinet, ut potestatem civitatis defendant non solum contra
impugnationem hostium, sed et contra seditiones civium, quos non
possent reprimere nisi potentiores essent: quod quidem non est facile,
nisi sint multi. Si autem viri bellatores excedant et multitudine et
virtute et dignitate, nulla necessitas fuit, quod artifices et
agricolae partem haberent in regimine civitatis, et quod ad eos
pertineret institutio principum, quia semper hoc fiet ad arbitrium
virorum bellatorum. Superflue igitur aliis committitur: unde patet
quod non convenienter divisit viros bellatores ab aliis.
4. Deinde cum dicit adhuc agricolae etc., improbat praedictam
distinctionem quantum ad agricolas: de quibus non est manifestum
secundum praedictam ordinationem, quomodo sint utiles civitati. De
artificibus enim manifestum est quod sunt in civitate necessarii propter
variam supellectilem praeparandam: et vita civium poterit bene
procedere per ea quae praeparantur ab arte, sicut accidit in aliis
civitatibus. Vel potest intelligi quod ipsi artifices possunt
procedere, idest nutriri de sua arte, unde non indigent agricolis ut
ab eis sustententur; sed viri bellatores, quasi ab aliis
distinguantur, non possunt de suo officio sustentari: unde indigent ut
ab aliis sustententur. Si igitur agricolae instituerentur ad hoc quod
acquirerent cibum viris bellatoribus, rationabiliter ponerentur esse
pars civitatis. Oportet enim quod pars totius coadiuvet ad bonum
aliarum partium. Sed secundum praedictam operationem habebunt proprias
possessiones et eas colent et ita aliis in nullo utiles erunt, sed
sibiipsis tantum. Non ergo ponuntur agricolae convenienter pars
civitatis.
5. Deinde cum dicit adhuc autem communem etc., improbat divisionem
possessionum. Ponebat enim Hippodamus unam partem possessionum
civitatis communem ex qua viri bellatores nutrirentur. Est ergo
considerandum quis colet istam terram communem. Oportet autem quod
altero aliquo trium modorum colatur: quorum primus est ut ipsimet
bellatores colant terram communem, et sic quidem erunt pugnantes et
agricolae: sed legislator voluit eos distinguere, inutilis ergo fuit
distinctio. Secundus modus, ut quidam alii inter pugnatores et
agricolas colentes possessiones proprias, colant terram communem: ex
quo sequitur quod erit quaedam quarta pars civitatis in nullo
participans regimine civitatis, sed omnino ab hoc aliena: non enim
admittebat ad electionem principum, nisi tres partes praedictas.
Tertius modus esse potest, ut ipsi agricolae qui colunt possessiones
proprias colant et communes: sed tunc sequetur quod non sit copia
fructuum terrae in civitate, non enim erit facile quod unus agricola
sufficienter excolat tot terras, unde fructus necessarios duabus
familiis administret. Si etiam iste tertius modus ponatur, videtur
fuisse superflua possessionum divisio in tres partes: potuisset enim
fieri, ut a principio tota terra daretur agricolis: ut scilicet
unusquisque agricola ex terra, quae ei veniret in sortem, sumeret
cibum suae familiae et aliquibus viris bellatoribus. Ea igitur quae
Hippodamus dixit circa huiusmodi divisiones, inducunt magnam
turbationem.
6. Deinde cum dicit non bene autem neque de iudicio etc., improbat
praedictam politiam quantum ad iudicium; scilicet quantum ad hoc quod
statuit iudicia in praetoriis fieri, non per sententiae collationem.
Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum. Secundo rationem
statuti, ibi, adhuc nullus degerare cogit et cetera. Circa primum
ponit duas rationes: circa quarum primam dicit quod lex quam ipse
posuit de iudicio, non bene se habet, per quam dignum reputavit quod
aliqui iudicarent dividentes se abinvicem, ita quod quilibet per
seipsum conscriberet id quod sibi de causa videretur. Et secundum hoc
volebat quod iudex per seipsum disquireret quid esset sententiandum.
Sed in tali disquisitione singulari contingebat etiam a pluribus simul
disquiri, quia iudices poterant sibiinvicem colloqui de iudicio ferendo
in domibus propriis, ita tamen quod in praetoriis, idest in loco
publico iudiciorum non colloquerentur adinvicem ad conferendum de
sententia; et hoc erat magis periculosum, quia facilius poterat
contingere quod unus iudex perverteret alium ad ferendum sententiam
aliter quam sibi videretur privatim cum eo conferens, quam in praetorio
publico omnibus audientibus: unde etiam contrarium huius multi
legislatores statuerunt, ut scilicet iudices non colloquantur
adinvicem, in privato videlicet, sed solum in praetoriis adinvicem
conferrent. Videtur igitur quod praedicta lex periculosa fuerit et
aliorum legibus contraria.
7. Secundam rationem ponit, ibi, deinde quomodo non erit plenum
turbatione et cetera. Et dicit quod non poterit iudicium absque
turbatione fieri per modum praedictum. Potest enim contingere quod
iudici non videbitur seorsum considerandum, ut reus tantum condemnetur
quantum actor qui litigat petit, sed forte actor petit quod reus
condemnetur ad viginti minas, iudex autem iudicabit quod condemnetur ad
decem minas; aut forte unus iudicum condemnabit eum ad plus, alius
autem ad minus; puta unus ad quinque, alius ad quatuor; et per hunc
modum oportet quod iudices idem patiantur, idest ut conferant adinvicem
post sententias scriptas, sicut si sententias singulariter non
conscripsissent quia forte quidam iudicum condemnabunt reum quantum ad
omnia quae petit actor, quidam autem non. Quis ergo modus erit
disputandi de sententiis diversis iudicum, nisi scilicet conferendo?
Quod sic praedicta lex non poterit vitare quod intendebat, scilicet
collationem iudicum: unde patet quod superflua fuit.
8. Deinde cum dicit adhuc nullus etc., improbat causam statuti,
quae erat vitatio periurii; et dicit quod si fiat collatio iudicum de
condemnatione alicuius, nullus cogit propter hoc, quod periurium
committatur ab eo qui iudicare debet, etiam si accusatio actoris sit
iuste scripta et iudex eam non admittat: non enim iudicabit iudex quod
reus nihil debeat, sed forte iudicabit quod viginti minas debeat, cum
actor plus petat; sed magis reus, qui condemnatur, degerare videtur,
qui non putat etiam se debere viginti minas. Et ita propter talem
causam non oportebat hanc legem poni.
|
|