|
1. De eo autem quod invenientibus et cetera. Postquam improbavit
politiam Hippodami quantum ad divisionem et iudicia, hic improbat eam
quantum ad disciplinam quam ordinavit, quantum ad hoc, scilicet, quod
statuit quod hi qui invenirent aliquid utile civitati, honorem
consequerentur. Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum.
Secundo movet quasdam quaestiones, ibi, quoniam autem fecimus et
cetera. Dicit ergo primo, quod non est securum civitati quod
praedicta lex statuatur; sed solum in primo aspectu, quando auditur,
apparet bona. Si enim eveniat quod talis lex statuatur, habebit
multas calumnias, dum aliqui arbitrabuntur esse utile illud adinventum
et aliqui quod non. Habebit etiam transmutationes politiarum. Una
enim lege transmutata, quandoque totus status civitatis mutatur. Sed
istud statutum facit nos incidere in aliud problema, id est in aliam
quaestionem et in aliam considerationem: est enim dubium apud quosdam
utrum sit expediens vel nocivum civitati, ut removeat patrias leges,
si aliqua melior adinveniatur; et ideo huic dicto non facile est quod
homo velociter consentiat, ut scilicet adinventores novorum
honorentur, et hoc si non expedit civitatibus quod leges patriae
amoveantur. Continget autem per hoc statutum, quod quidam dum
provocantur ad novorum adinventionem, ut adipiscantur honorem,
inducant dissolutionem legum et totius politiae sub specie communis
boni: quod quidem est valde periculosum: non ergo illud statutum est
conveniens.
2. Deinde cum dicit quoniam autem fecimus etc., movet quasdam
dubitationes. Et primo, utrum oportet leges mutare. Secundo si sunt
mutandae, a quibus et quomodo, ibi, adhuc autem si mutandae et
cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit rationes ad
ostendendum quod oportet leges mutare. Secundo inducit ad contrarium,
ibi, alio autem modo considerantibus etc., circa primum ponit quatuor
rationes. Circa quarum primam dicit quod quia fecimus modicam
mentionem de mutatione legum, melius est quod parum amplius super hoc
nos dilatemus; quia, ut dictum est, hoc habet dubitationem: et
quibusdam videtur, quod melius sit leges antiquas amovere, si aliqua
melior inveniatur. Videmus enim quod hoc multum profuit in aliis
scientiis, quod scilicet aliqua sunt mutata de his quae a patribus
observabantur scilicet in medicina. Nam posteriores medici multa
adinvenerunt mutantes ea quae primi observabant. Et idem etiam est in
gymnastica, idest in exercitativa. Dicebantur enim gymnasia, quaedam
exercitia in quibus homines nudi se exercebant, a gymnos, quod est
nudum. Et ita etiam videmus in omnibus aliis artibus et operativis
potentiis, de quarum numero est politica, quae est regitiva
civitatis. Ergo etiam in regimine civitatis oportet mutare ea quae a
patribus sunt observata, dummodo meliora occurrant.
3. Secundam rationem ponit, ibi, signum autem et cetera. Et
dicit, quod signum huius quod leges sint mutandae, potest aliquis
accipere ab ipsis operibus, idest ab his quae contingunt: videmus enim
quod antiquae leges fuerunt valde simplices et barbaricae, idest
irrationabiles et extraneae, sicut hoc quod ab antiquo erat lex apud
Graecos quod emebant uxores adinvicem portantes ad talem emptionem
ferrum, quia forte alia metalla non erant in usu. Et similiter
videmus quod si quae leges adhuc remanent de antiquis, sunt omnia
stulta, sicut in quadam terra erat talis lex circa homicidia quod si
aliquis de cognatis occisi persequeretur homicidam et ille fugeret
praesente multitudine testium, quod ille reputaretur reus homicidii
(et ab hinc videtur introducta consuetudo duellorum): et hoc est
omnino irrationabile. Homines autem in legibus ponendis non debent
quaerere, quid fuerit a patribus observatum, sed quid sit bonum
observandum; et ita conveniens est antiquas leges mutare, si occurrant
meliores.
4. Tertiam rationem ponit, ibi, verisimileque et cetera. Ad cuius
intellectum considerandum est, quod Aristoteles opinatus fuit mundum
ab aeterno fuisse, ut patet in octavo physicorum et in primo de caelo:
et tamen manifestum est per antiquas historias, quod ab aliquo certo
tempore incoeperunt regiones habitari: quod videtur contrariari
aeternitati mundi. Sed ad hoc solvendum inducebat Aristoteles quod
multoties factae sunt desolationes generales terrarum per aliqua diluvia
vel per quascumque corruptiones; quibus cessantibus incoeperunt de novo
regiones habitari. Quod quidem potuit contingere dupliciter. Uno
modo ita quod homines generarentur ex terra. Posuerunt enim quidam
quod ex terra aliquo modo proportionata naturaliter generaretur homo,
sicut et murem certum est generari ex terra. Sed hoc non videtur
conveniens: quia natura ex determinatis principiis et per determinata
media procedit ad suos effectus: unde animalia perfecta nunquam possunt
generari nisi ex semine: unde non credimus quod ex terra possit homo
fieri naturaliter, sed solum virtute divina. Alio modo potuit
contingere quod in generali corruptione aliqui homines conservarentur
vel in montibus vel per aliquem alium modum; sicut nos ponimus quod
Noe fuit conservatus in arca, tempore diluvii generalis, et
Deucalion fuit conservatus in montibus in diluvio, quod accidit
tempore Ogygis regis in terra Graecorum. Sed quocumque horum modorum
contigerit, videtur quod primi homines fuerint contingentes id est
qualescumque non viri excellentes, et quod fuerint insensati, sicut
fabulose dicitur de illis qui dicuntur fuisse producti de terra,
tempore Deucalionis: unde inconveniens videtur quod aliquis permaneat
in legibus et statutis ipsorum.
5. Quartam rationem ponit, ibi, ad haec autem et cetera. Posset
enim aliquis dicere quod consuetudines antiquorum insensatorum
opportunum fuit mutare; sed leges quae sunt scriptae a viris
sapientibus non debent mutari. Sed ad hoc excludendum ipse obiiciendo
dicit quod non est melius, si etiam leges scriptae permaneant
immobiles. Videmus enim quod impossibile est omnia diligenter et
perfecte esse conscripta circa ordinationem civitatis, etiam a
quantumcumque sapientibus viris; sicut etiam est hoc impossibile circa
alias artes: quia sapientes scribunt leges in universali, et non
possunt considerari omnia particularia: actus vero sunt circa
particularia: unde non potuerunt omnia perfecte conscribere quae
pertinent ad directionem actuum; et sic melius est quod immutentur
quando aliquid melius invenitur. Sic ergo per huiusmodi rationes
videtur quod quaedam leges aliquando sint mutandae.
6. Deinde cum dicit alio autem modo etc., procedit ad contrarium.
Et primo ostendit veritatem quaestionis. Secundo solvit quamdam
inductarum rationum, ibi, mendax quoque et cetera. Dicit ergo
primo, quod si quis secundum alium modum consideret, videbitur esse
multum verendum, mutare antiquas leges etiam pro verioribus: potest
enim contingere quod sit modicum melius illud, quod adinvenitur:
consuescere autem ad dissolvendum leges est valde pravum. Unde
manifestum est quod sustinendi sunt quidam modici defectus et errores
qui contingunt principibus et sapientibus in legibus ferendis; quia
ille qui vult mutare propter aliquid melius, non tantum proficiet
mutando, quantum nocebit, dum consuescunt cives ad non observandum
statuta et praecepta principum.
7. Deinde cum dicit mendax quoque etc., solvit unam inductarum
rationum in contrarium. Et dicit quod illud exemplum, quod sumebatur
de artibus in quibus profuit multa mutasse, inducit nos ad mendacium,
quod non est simile de mutatione artis et legis: quia ea quae sunt
habent efficaciam ex ratione; sed lex nullum habet robur ad hoc quod
persuadeatur subditis, quia sit bona, nisi consuetudinem; quae quidem
non fit nisi per multum tempus. Unde qui facile mutat leges, quantum
est de se, debilitat legis virtutem. Ad alias autem rationes patet
solutio; quia non concludunt quod leges sint de facili mutandae; sed
quod aliquae leges, scilicet malae, sint aliquando mutandae, quod
verum est.
8. Deinde cum dicit adhuc autem si mutandae etc., movet aliam
quaestionem; et dicit, quod si leges sint aliquando mutandae,
quaerendum est, utrum omnes sint mutandae, et in qualibet politia vel
non; et utrum sint mutandae a quocumque, vel ab aliquibus
determinatis. Multum enim differt quid circa hoc verius sit. Et ideo
haec consideratio dimittatur ad praesens et reservetur in posterum.
|
|