|
1. De ea autem quae Lacedaemoniorum et cetera. Postquam
philosophus posuit politias institutas a sapientibus, nunc agit de
politiis, quae in civitatibus observabantur. Et primo de politia
Lacedaemoniorum sive Lachosensium. Secundo de politia Cretensium,
ibi, Cretensium autem politia et cetera. Tertio de politia
Calchedoniorum, ibi, politizare autem videntes et cetera. Horum
enim civitatum politiae commendabantur. Circa primum duo facit.
Primo ponit modum considerationis necessariae circa has politias.
Secundo agit de politia Lacedaemoniorum, ibi, quod quidem igitur
oportet et cetera. Dicit ergo primo, quod duae considerationes
incidunt circa politias Lacedaemoniorum et alias politias: quarum una
est ut consideretur, utrum illud quod in eis lege est statutum, sit
conveniens ordini virtutis. Hoc enim est finis omnis legis. Unde si
lex non sit proportionata ad virtutem, non erit lex. Alia
consideratio est, utrum in politia sit aliquid ordinatum, quod sit
conveniens secundum suppositionem et modum, contrariae politiae ei quae
proponitur: puta si aliquis intendat instituere politiam democraticam,
et ponat leges convenientes politiae oligarchicae, quae est contraria.
Sic enim et in scientiis aliquid reprobatur, aut quia non convenit
veritati, aut quia non convenit positioni.
2. Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., agit de politia
Lacedaemoniorum. Et primo quantum ad ea quae habentur a civibus.
Secundo quantum ad ordinem ipsorum civium, ibi, at vero et quae circa
efforiam et cetera. Circa primum tria facit. Primo prosequitur ea
quae pertinent ad servos. Secundo ea quae pertinent ad mulieres,
ibi, adhuc autem ad mulieres et cetera. Tertio ea quae pertinent ad
possessiones, ibi, post ea enim quae nunc dicta sunt et cetera. Haec
enim tria a civibus habentur. Dicit ergo primo, quod omnes
confitentur hoc: quod opportunum est civitati, quae debet bene vivere
politice, quod in ea existat scola necessariorum, idest servorum, vel
quorumcumque qui sunt necessarii ad ministrandum, ut scilicet ipsi
recta disciplina potiantur. Sed quomodo fiat non potest de facili
accipi.
3. Quod autem hoc sit necessarium, manifestat consequenter per
inconvenientia, quae ex eis sequuntur, quando non sunt bene
disciplinati. Multoties enim contingit, quod pauperes in
Thessalonica molesti fuerunt divitibus: et similiter etiam
Lachosibus, id est Lacedaemoniis servi eorum frequenter fuerunt
infesti: insidiabantur enim eis quando aliqua infortunia eis
contingebant, ita ut non possent eos reprimere, et in talibus
infortuniis eos molestabant. Sed Cretensibus nihil tale accidit: et
forte huius causa est, quia quamvis civitates, quae sunt vicinae,
pugnent adinvicem, nulla tamen civitas (est) quae pugnet contra
aliquos cives distantes, eo quod non expediat eis, propter hoc quod
praedia possident prope civitatem et domos suas; et sic si longinquum
bellum susciperent, non possent suorum praediorum curam habere. Et
quia Cretenses non habebant vicinos, qui contra eos pugnarent, puta
in insula maris existentes, non frequenter imminebant eis infortunia,
in quibus servi vel inopes possent eis insidiari. Sed Lachosensibus,
id est Lacedaemoniis omnes vicini inimicabantur. Erant enim totaliter
dediti rebus militaribus, ut Vegetius dicit in libro de re militari,
sicut et Athenienses philosophiae. Inimicabantur enim Argi et
Messenii et etiam Arcades, et a principio etiam discordabant a
Thessalonicensibus. Habuerunt etiam bella cum Achaicis vicinis
eorum, et Perrebiis et Magnesibus. Et ideo multoties infortunia eis
imminebant, quibus eorum servi insidiabantur.
4. Sic igitur patet, quod necessarium est, ut servi et alii
necessarii disciplinentur. Sed quod non sit facile, ostendit
consequenter. Et dicit, quod si nihil alterum esset, istud videtur
operosum esse quantum ad curam, quae oportet haberi de servis, quomodo
oporteat ad eos colloqui, vel qualitercumque conversari. Quia ex una
parte, si homo benigne se habeat ad eos, insolescunt et efficiuntur
iniuriosi, et reputant se aequales dominis suis. Ex alia vero parte
si ipsi vivant, semper mala sustinendo a dominis suis, odiunt eos et
insidiantur eis: unde difficile est videre qualiter sint tractandi.
Oportet enim medio modo se ad eos habere, ut non iniuste affligantur,
nec tamen eis nimia familiaritas ostendatur. Ex istis ergo concludit,
quod Lacedaemonii, quibus hoc accidit, ut a servis suis
molestarentur, non sunt ex illis, qui optimum modum invenerunt circa
gubernationem servorum.
5. Deinde cum dicit adhuc autem ad mulieres etc., agit de politia
Lacedaemoniorum quantum ad mulieres. Et circa hoc quatuor facit.
Primo ostendit, necessarium esse, quod mulieres in civitate bene
disciplinentur. Secundo ostendit quid circa hoc Lacedaemonii
observarent, ibi, quod quidem ibi accidit et cetera. Tertio
ostendit, quae inconvenientia ex hac observantia sequerentur, ibi,
itaque necessarium. Quarto ostendit, quae fuerit causa huius
observantiae, ibi, a principio quidem igitur et cetera. Dicit ergo
primo, quod remissio legum circa mulieres, ut scilicet absque
convenienti disciplina in civitate vivant, ad duo est nociva. Primo
quidem ad electionem politiae; quia per earum inordinationem totam
politiam contingit immutari, ut dicetur. Secundo ad felicitatem
civitatis; quia propter earum inordinationem multa inconvenientia
possunt in civitate sequi. Et hoc manifestat per hoc, quod sicut
partes domus sunt vir et mulier, ut in primo dictum est, ita oportet
quasi totam civitatem quae ex domibus constituitur, in duo dividi,
considerata multitudine virorum et mulierum. Unde sequitur, quod in
quibuscumque civitatibus male se habeat ordinatio mulierum, reputandum
est, quod medietas civitatis non sit bene ordinata secundum leges.
6. Deinde cum dicit quod quidem ibi etc., ostendit quid circa hoc
observaretur apud Lacedaemoniam. Ibi enim accidebat praedicta
inordinatio mulierum. Cum enim de intentione legislatoris esset, quod
tota civitas esset perseverativa, id est potens sustinere et abstinere
a delitiis, hoc bene observabatur quantum ad viros; sed mulieribus hoc
instituere legislator neglexit. Vivunt enim ibi mulieres voluptuose
secundum omne genus intemperantiae, et etiam delitiose.
7. Deinde cum dicit itaque necessarium etc., ostendit quae
inconvenientia sequebantur. Et ponit quatuor: quorum primum est,
quod necessarium est in tali politia, in qua mulieres sic delitiose
vivunt, quod viri multum appretientur divitias, et concupiscant eas,
ut ex his satisfacere possint delitiis mulierum, quae sine magnis
sumptibus esse non possunt. Hoc autem multum facit ad hoc, quod mores
corrumpantur in civitate quod multum curent de divitiis. Ex hoc enim
sequitur, quod omnia in civitate sint venalia; quod corrumpit statum
civitatis. Secundum inconveniens ponit, ibi, aliterque si existant
et cetera. Et dicit, quod si cogatur multitudo civium, ut nimis
contineat a mulieribus, sequitur quod labantur ad turpe vitium,
scilicet ad coitum masculorum; sicut accidit multis militantibus et
bellicosis viris, et quibuscumque similibus. Qui enim primo fabulose
induxit, quod Mars fuit maritus Veneris, non irrationabiliter est
locutus; quia viri bellicosi, qui sunt Martiales, luxuriosi sunt,
et inhiant vel ad coitum masculorum vel mulierum. Dicitur enim in
libro de problematibus, quod equitantes continue, luxuriosi magis
fiunt, quia propter caliditatem et motum, hoc patiuntur, quod accidit
in coitu. Hoc etiam quod frequenter vacant a negotiis, eos luxuriosos
facit. Et hoc etiam accidit Lacedaemoniis, propter hoc quod ad
nimiam continentiam mulierum legislator eos induxit. Tertio
inconveniens ponit, ibi, et multa dispensabantur et cetera. Et
dicit, quod mulieres in Lacedaemonia, propter hoc quod delitiose
vivebant, praesumptuosae reddebantur, et volebant se de omnibus
intromittere; ita quod etiam in principatibus civitatis, multa
dispensabantur per mulieres: et tamen nihil differt, utrum ipsae
mulieres principentur, vel ipsi principes sub mulieribus regantur,
quod eis subiecti propter insolentiam mulierum. Idem enim accidit
utroque modo, ut scilicet civitas male regatur, quia mulieres
deficiunt ratione. Quartum inconveniens ponit, ibi, utili autem
existente et cetera. Mulieres enim Lacedaemoniorum propter delitias
insolentes et audaces reddebantur. Audacia autem in civitate ad nihil
circularium, id est circumadiacentium negotiorum utilis esse potest,
nisi ad bellum: et tamen ad hoc etiam audacia illarum mulierum erat
nociva. Quod quidem manifestatum fuit in bello quod habuerunt cum
Thebanis; in quo mulieres ad nihil utiles erant, nolentes facere
ministeria, quae in aliis civitatibus mulieres faciunt. Sed viris
pugnantibus, maiorem tumultum inferebant, quam etiam inimici,
volentes forte de omnibus se intromittere. Unde ex his patet
remissionem mulierum nocivam fuisse.
8. Deinde cum dicit a principio quidem igitur etc., ostendit causam
praedictae observantiae. Et dicit quod rationabiliter Lacedaemoniis
accidit a principio remissio disciplinae circa mulieres; quia propter
militiam, cui totaliter dedita erat civitas, multo tempore
peregrinabantur extra domum, pugnantes contra Argos et Arcades et
Messenos. Et ideo mulieres remanebant domi absque viris, ad libitum
viventes nullam disciplinam a viris habentes. Et ex hac etiam causa
contingit quod viri facti sunt virtuosi in multis. Vacantes enim rebus
bellicis se exhibebant promptos ad obediendum legislatori propter
consuetudinem militaris vitae, quae multas in se continet partes
virtutis. Requirit enim talis vita maximam obedientiam et abstinentiam
a delitiis, et perseverantiam in laboribus et rebus dolorosis.
Postmodum Lycurgus legislator Lacedaemoniorum conatus fuit mulieres
reducere ad rectam disciplinam legum. Sed mulieres omnino restiterunt
propter pravam consuetudinem; et ideo oportuit quod legislator
desisteret ab incepto. Hae sunt igitur causae eorum quae fiebant apud
Lacedaemones, et potestatis mulierum, quae apud eos erat: et quamvis
ex rationabili causa hoc acciderit absque eorum culpa, et sic sint
excusandi, tamen eos non consideramus modo, quibus oporteat dare
veniam vel non dare. Non enim intendimus eos laudare vel vituperare,
sed ostendere quid recte se habeat vel non recte. Manifestum est enim
quod ea quae non bene se habebant circa mulieres, apud eos non solum
erant indecens secundum se politiae eorum, sed etiam in animis civium
aliquid addebant ad amorem pecuniae, ut dictum est.
9. Deinde cum dicit post ea enim quae nunc dicta sunt etc., agit de
politia Lacedaemoniorum quantum ad possessiones. Et primo improbat
politiam ipsorum circa possessiones, ostendens eam esse nocivam
civitati. Secundo ostendens eam esse contrariam legislatoris
intentioni, ibi, contraria autem et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit quod apud eos erat irregularitas possessionum.
Secundo ostendit unde provenerat, ibi, hoc autem et per leges et
cetera. Tertio ostendit nocumentum quod ex hoc est secutum, ibi,
igitur cum possit regio et cetera. Dicit ergo primo, quod post
praedicta quae reprobanda sunt in hac politia circa servos et mulieres,
potest etiam eos aliquis increpare, quod circa irregularitatem
possessionis delinquebant. Accidebat enim apud ipsos quod aliqui
habebant valde magnas possessiones, alii vero habebant valde modicas,
ita quod quasi tota regio ad dominium paucorum pervenerat.
10. Deinde cum dicit hoc autem et per leges etc., ostendit, unde
haec irregularitas processerat. Et dicit quod hoc processit ex prava
ordinatione legis. Statuit enim legislator apud eos quod civis non
esset dominus vendendi et emendi, ut scilicet posset possessionem suam
vendere aut emere alienam quacumque ex causa. Et hoc quidem bonum
fecit ad regulandas possessiones; non tamen recte, quia non
sufficienter. Dedit enim potestatem civibus, ut quibuscumque vellent
darent inter vivos vel etiam derelinquerent in testamento bona sua; ex
quo etiam accidebat irregularitas possessionum, sicut ex emptione et
venditione: ita quod si totum eorum territorium divideretur in quinque
partes, duae illarum partium iam pervenerant ad mulieres. Tum quia
multae earum erant institutae haeredes a viris morientibus; tum etiam
quia quando nubebant accipiebant magnas dotes, cum tamen multo melius
sit, quod vel nulla dos detur, vel modica vel moderata. Sed apud
Lacedaemonios licebat cuilibet in testamento dimittere haeredem bonorum
suorum quemcumque voluerit; et si in sua morte non velit dimittere
haeredem, potest distribuere bona sua cuicumque voluerit.
11. Deinde cum dicit igitur cum possit etc., ostendit quod
nocumentum sit inde secutum. Et dicit quod cum tanta sit eorum regio,
idest territorium, quod posset nutrire mille quingentos equites, et
super hoc triginta millia bellatorum peditum, ad tantam paucitatem
devenerant, possessionibus devenientibus ad paucos, quod non erant
nisi mille bellatores in civitate. Et sic per opera eorum manifestatum
est quod praedicta institutio mala erat; quia civitas illa ex hoc
deperiit cum nullam gravem hostilem plagam sustinuerit. Dicitur autem
quod in antiquis temporibus extendebant politiam suam quantum poterant,
ut haberent multitudinem bellatorum; ita quod aliquando (ut dicitur)
Spartiatae, id est Lacedaemones habuerunt in exercitu suo decem
millia armatorum. Sed sive ista sint vera, sive non, tamen
opportunum est quod per regulatas possessiones civitas viris repleatur,
quod aliter fieri non potest. Quia si possessiones ad paucos
devolvantur, alii propter paupertatem desererent civitatem.
12. Deinde cum dicit contraria autem etc., ostendit quod praedicta
irregularitas possessionum erat contraria intentioni legislatoris, qui
proposuerat quamdam legem circa filiorum generationem contrariam
praedictae institutioni, ex qua procedebat irregularitas possessionum.
Intendens enim legislator ad hoc quod essent plures cives in civitate,
provocavit eos ad hoc quod generarent multos filios, quibusdam
immunitatibus: erat enim statutum lege apud eos, quod ille qui
genuisset tres filios, esset affruron, id est sine custodia, quia
scilicet non tenebatur ire ad custodiam civitatis: qui autem genuerat
quatuor filios erat immunis ab omnibus vectigalibus et tributis. Et
tamen manifestum est quod si observetur praedicta regularitas in
divisione possessionum, necesse erit, si generarentur plures filii,
quod sint multi pauperes in civitate, quod est nocivum civitati, ut
supra dictum est.
|
|