|
1. At vero et quae circa efforiam et cetera. Postquam philosophus
prosecutus est de politia Lacedaemoniorum, quantum ad ea quae habentur
a civibus, scilicet servos, mulieres et possessiones, hic prosequitur
de eadem politia quantum ad ipsos cives. Et primo quantum ad
principes. Secundo quantum ad populum, ibi, non bene autem neque
circa convivia et cetera. Tertio quantum ad bellatores viros, ibi,
eam autem quae circa navigii et cetera. Erant autem tres principatus
apud Lacedaemones, ut etiam supra tactum est: scilicet ephori, idest
provisores, et de his primo tractat. Et iterum seniores quidam, et
de his tractat secundo, ibi, habent autem et quae circa seniorum et
cetera. Erat etiam rex in civitate, et de hoc tractat tertio, ibi,
de regno autem siquidem melius est et cetera. Circa primum improbat
principatum ephororum quantum ad quinque. Primo quidem quantum ad
conditionem personarum quae in hoc principatu constituebantur. Et
dicit quod ea quae erant circa hunc principatum prave se habebant: hic
enim principatus habebat dominium et potestatem super ea quae erant
maxima in civitate: puta circa indicenda bella vel faciendam pacem, et
circa electiones militum et alia similia. Et tamen ad istum
principatum omnes eligebantur ex populo; ita quod quandoque accidebat
quod homines valde pauperes assumebantur ad talem principatum, qui
propter penuriam venales erant, et facile poterant corrumpi muneribus.
Quod quidem prius multoties ostenderant, sed nuper ostenderunt in
quodam negotio quod habebant cum Andriis: corrupti enim fuerunt ab eis
argento, ita quod quantum in ipsis fuit, totam civitatem periculo
exposuerunt.
2. Secundo ibi, et propter principatum esse etc., improbat
praedictum principatum quantum ad magnam potestatem quam habebat. Et
dicit quod quia iste principatus erat valde magnus et quasi aequalis
tyrannidi, ita attenuabat potestatem regum quod cogebant, ut
permitterent quod populus seipsum regeret parum obediens legi. Et sic
corrumpebatur tota politia ipsorum, quia ex aristocratia degenerabat in
democratiam. Et tamen iste principatus quantum ad aliquid erat
utilis, quia continebat civitatem in pace: quiescebat enim populus a
seditione propter hoc quod habebat partem in magno principatu. Et haec
utilitas sequebatur per experimentum in ipsis rebus; sive hoc fuerit ex
intentione legislatoris, sive fortuito acciderit. Oportet enim, ad
hoc quod politia conservetur, quod omnes partes civitatis velint eam
esse, et quod cuilibet parti civitatis sufficiat quod permaneat in suo
statu: et hoc ibi contingebat. Nam reges acceptabant propter honorem
quem ibi habebant; calicagathi autem, idest virtuosi, acceptabant
propter iherusiam, idest propter honorabilitatem seniorum: iste enim
principatus erat virtutis praemium, ita quod nullus ad eum assumebatur
nisi virtuosus. Populus autem acceptabat propter principatum
ephororum, qui communicabatur omnibus.
3. Tertio ibi, sed eligibilem etc., improbat hunc principatum
quantum ad electionem. Erat enim commendabile quod ad illum
principatum assumerentur ex omnibus per electionem: sed modus eligendi
erat valde puerilis: quia forte per sortes vel alio inconvenienti modo
eligebant, ita quod iste deveniebat quandoque ad inopes, sicut dictum
est.
4. Quarto, ibi, adhuc autem et iudiciorum etc., improbat
praedictum principatum quantum ad arbitrium quod habebat. Et dicit,
quod hoc erat improbabile, quod quicumque essent ephori, habebant in
sua potestate arbitrium iudicandi de rebus magnis. Melius enim erat,
quod non iudicarent secundum proprium arbitrium, sed secundum aliquas
Scripturas et leges.
5. Quinto ibi, est autem et dieta etc., improbat praedictum
principatum quantum ad eorum conversationem. Et dicit, quod eorum
dieta id est disciplina in cibis et vestibus et potibus, et aliis
huiusmodi, non consonabat voluntati civitatis; quia in quibusdam erat
valde remissa, puta forte in vestibus vel in otio; in aliis autem,
puta forte in cibis et venereis, imponebatur eis dura lex, forte
propter hoc, ut non emollescerent, ita quod non poterant eam
sustinere; sed occulte transgrediebantur legem sibi positam fruentes
corporalibus delectationibus. Et sic eorum conversatio erat contra
intentionem civitatis.
6. Deinde cum dicit habent autem et quae circa seniorum etc.,
improbat politiam praedictam quantum ad principatum seniorum. Et primo
quantum ad potestatem ipsorum. Secundo quantum ad electionem eorum,
ibi, adhuc autem et electionem et cetera. Dicit ergo primo, quod
apud Lacedaemones non bene se habent ea quae pertinent ad principatum
seniorum: manebant enim perpetuo in principatu. Si enim huiusmodi
seniores possent inveniri, qui essent epyikes, id est virtuosi, et
sufficienter instructi ad andragathiam, id est ad virilem bonitatem,
sive ad strenuitatem, posset forte aliquis dicere, quod expediens
esset civitati, quod perpetuo manerent in principatu. Quamvis etiam
si essent perfecte virtuosi, formidabile esset civitati, quod aliqui
essent habentes dominium et potestatem super magna iudicia civitatis,
et hoc per totam vitam suam. Quia sicut virtus corporis senectute
debilitatur, ita etiam plerumque virtus mentis: quia postquam
senescunt homines, non habent nec illud robur animi, nec illam
vivacitatem ingenii, quam habebant in iuventute, propter debilitatem
virtutum sensitivarum deservientium parti intellectivae. Multo plus
igitur formidandum est aliquos principari per vitam, si sunt isto modo
instructi ad bonum, sicut erant apud Lacedaemones, ita quod etiam
legislator non considerat de eis omnino, sicut de bonis viris, quia
non omnia committit eis. Frequenter autem tales volunt videri
liberales in plebem, ut captent sibi favorem populi, et sic absque
utilitate civitatis dispergunt bona communia. Unde melius est, quod
habeant quamdam correctionem, talem scilicet, ut si deficientes
inveniantur, possint amoveri: nunc autem sunt absque tali
correctione. Habebant tamen aliquam correctionem, quia principatus
ephororum poterat corrigere omnes principatus, impediendo scilicet ne
sententiae eorum procederent, si viderentur male facere, et haec erat
maxima dignitas ephororum. Sed nos intelligimus de alia correctione,
ut scilicet possint amoveri; quod ephori facere non poterant.
7. Deinde cum dicit adhuc autem etc., improbat praedictum
principatum quantum ad electionem ipsorum: et hoc duplici ratione.
Circa quarum primam dicit, quod electio seniorum, quae fiebat apud
eos, erat valde puerilis. Erat enim apud eos ordinatum, ut illi qui
digni viderentur tali principatu, peterent ipsum: quod non recte se
habet: quia secundum hoc nullus assumeretur ad principatum nisi
volens. Oportet autem aliquem, qui dignus est principatu, assumi ad
principatum, sive velit sive non velit; quia utilitas communis est
praeferenda propriae voluntati ipsius. Secundam rationem ponit, ibi,
nunc autem et cetera. Et dicit, quod per hanc ordinationem circa
electionem senum, legislator videtur facere cives amatores honoris,
sicut et circa aliam partem politiae, idest circa electionem
ephororum, vel etiam circa quaecumque alia, (per) quae faciebant
cives honoris amatores. Et quod hoc facerent in electione senum,
patet. Nullus enim peteret principatum, nisi principari volens, quod
est amare honorem. Si ergo nullus haberet principatum nisi petens,
sequeretur quod soli amantes honorem principarentur; et ita omnes
provocarentur ad amandum honorem: et hoc est valde periculosum
civitati: quia maior pars iniustitiarum, quae in civitate accidunt ex
voluntate hominum, sicut sunt violentiae, rapinae et huiusmodi, fiunt
propter amorem honoris et pecuniae. Unde patet, quod talis ordinatio
est periculosa civitati.
8. Deinde cum dicit de regno autem etc., improbat praedictam
politiam quantum ad principatum regium. Et dicit, quod utrum expediat
civitati habere regem vel non, tractabitur inferius, scilicet in
tertio: sed supposito quod melius sit habere regem, non est hoc
melius, sicut erat apud Lacedaemones, quod non per totam vitam
regnabant; sed melius est quod unusquisque habeat iudicium regium per
totam vitam suam, quia rex est utilis civitati, ut sua potestate
efficaciter conservet statum civitatis. Quod fieri non potest nisi per
vitam regnaverit; quia et ipse timebit alios offendere, et alii minus
eum timebunt. Secus autem est de senioribus, qui ad consilia vel ad
iudicia quaedam eligebantur. Causa autem quare legislator apud
Lacedaemones instituit non esse reges perpetuos, est ista: quia
reputavit quod non posset facere cives aliquos caluscagathus, id est
perfecte bonos. Unde diffidit de civibus quasi de non perfecte bonis
existentibus. Et propter hoc quando mittebant aliquos legatos seu
nuncios, eligebant aliquos inimicos vel dissentientes, ut unus alium
impediret, si vellet facere contra bonum civitatis. Et similiter
putabant esse salutem civitatis, si reges dissentirent, qui sibi
invicem succederent; qui unus emendabat, quod alius male fecisset.
9. Deinde cum dicit non bene autem etc., improbat praedictam
politiam quantum ad ea quae pertinent ad populum, scilicet quantum ad
convivia publica quae erant in civitate: et dicit, quod lex non bene
ordinaverat de huiusmodi conviviis; quia melius esset, quod huiusmodi
congregatio convivii fieret de expensis communibus civitatis, sicut
fiebat apud Cretenses, quam quod fieret de his quae a singulis
afferrentur, sicut fiebat apud Lacedaemones, apud quos etiam et valde
pauperes oportebat aliquid ferre ad huiusmodi sumptus; et hoc erat
destructio pauperum, qui non poterant expendere. Unde circa hoc
accidebat contrarium intentioni legislatoris qui instituit huiusmodi
convivia quasi aliquid democraticum, id est in favorem populi, ut
scilicet populus aliquam recreationem haberet in huiusmodi conviviis;
sed secundum hanc legem conviviorum sequebatur quod essent huiusmodi
convivia in magnum detrimentum populi, quia secundum hoc populares non
de facili poterant principari; erat enim lex apud eos, quod qui non
ponerent aliquid ad huiusmodi sumptus, non haberent partem in politia
ipsorum; quia nec poterant fieri principes, nec habebant vocem in
electione principum.
10. Deinde cum dicit eam autem quae circa navigii etc., improbat
praedictam politiam quantum ad viros bellatores. Et primo quantum ad
bellatores belli navalis. Secundo communiter quantum ad omnes, ibi,
et hoc autem suppositionem et cetera. Tertio quantum ad ipsorum
stipendia, ibi, prave autem habet et cetera. Dicit ergo primo, quod
quidam alii recte increpaverunt legem Lacedaemoniorum, quae erat circa
principes navigii, eo quod erat causa seditionis. Cum enim haberent
reges quasi sempiternos, qui praeerant terrestri militiae, navarchia,
id est principatus navigiorum fiebat quasi alterum regnum: et ita
habebant quasi duos reges, quod poterat esse materia dissensionis.
11. Deinde cum dicit et hoc autem suppositionem etc., improbat
praedictam politiam communiter quantum ad omnes viros bellatores: et
dicit, quod aliquis recte potest increpare suppositionem legislatoris,
idest illud quod supponebat tamquam finem, ad quem totam politiam
ordinabat: et hoc etiam Plato in suis legibus increpabat, quod omnes
leges eorum ordinabantur ad unam partem virtutis, scilicet ad
bellicam, propter hoc, quod erat utilis ad dominandum aliis. Et
ideo, quia bene se habebant in his, quae pertinent ad bellum, male
autem in his quae pertinent ad status politici gubernationem:
sequebatur, quod in bellis conservabantur: sed quando iam adepti erant
principatum, imminebant eis multa pericula, quia nesciebant vacare,
id est nesciebant vivere in pace, neque erant exercitati aliqua alia
meliori exercitatione quam bellica: quod non erat parvum peccatum. In
hoc enim bene opinabantur quod putabant res bellicas melius tractari per
virtutem hominum, quam etiam per malitiam, quia ut dicitur in tertio
Ethicorum, homines virtuosi non parcunt vitae, ubi bonum est
persistere: milites vero quando superexcrescunt pericula, deficiunt,
non enim confidunt ulterius posse liberari per experientiam et
industriam armorum. Sed non bene opinabantur quantum ad hoc quod
putabant virtutem, qua homo bene se habet in bellis, esse optimam:
cum aliae virtutes, scilicet prudentia et iustitia, sint digniores
fortitudine; et ipsum etiam bellum est propter pacem, non autem e
converso.
12. Deinde cum dicit prave autem habet etc., improbat praedictam
politiam quantum ad stipendia militum vel circa aerarium publicum: et
dicit quod apud Spartiatas, id est Lacedaemones non erat bene
ordinatum de communibus pecuniis. Nihil enim habebat civitas in
communi, cum tamen frequenter cogeretur magna bella agere; et iterum
singuli cives male ministrabant necessaria ad tales sumptus; non enim
requirebantur a singulis auctoritate alicuius potestatis publicae, sed
committebatur voluntati cuiuslibet, ut daret quod vellet. Quod ideo
statuit legislator, quia cives habebant multas possessiones, et
poterant sine aliquo gravamine multa dare: sed accidit contra
utilitatem, quam legislator intendebat; quia ipse reddidit civitatem
sine pecuniis publicis; et ydiotas, id est privatas personas et viles
fecit amatores pecuniarum, dum conabantur tantum lucrari quod possent
et sibi et communitati providere. Ultimo autem epilogando concludit
quod ea quae dicta sunt, videntur improbabilia in politia
Lacedaemoniorum.
|
|