|
1. Cretensium autem politia et cetera. Postquam superius auctor
prosecutus est de politia Lacedaemonica, hic prosequitur de politia
Cretensi. Et primo comparat hanc politiam ad praecedentem. Secundo
improbat eam, ibi, de quibus eosdem utique dicet et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ponit in communi comparationem istarum
politiarum. Secundo assignat rationem positae comparationis, ibi, et
enim videtur et cetera. Tertio explicat praedictam comparationem in
speciali, ibi, habet autem proportionaliter et cetera. Dicit ergo
primo, quod politia Cretensium est propinqua politiae Lacedaemonicae
in quibusdam; tamen differt in aliquibus, in quorum paucis non se
habet deterius quam politia Lacedaemonica, sed melius; sed in
pluribus se habet minus plane, idest minus expedite et convenienter ad
bonum statum civitatis.
2. Deinde cum dicit et enim videtur, assignat causam praemissae
comparationis. Et primo ostendit huius causam esse ex hoc quod
Lacedaemonica sumpta est a Cretensi. Secundo assignat causam quare
Cretensis fuit prior, ibi, videtur autem insula et cetera. Dicit
ergo primo quod causa praedictorum est, quia politia Lacedaemonica in
pluribus imitatur politiam Cretensium tamquam antiquiorem; et ideo
politia Cretensis in pluribus peius se habet; quia videmus quod
plurima de his quae sunt ab antiquis inventa, sunt minus dearticulata,
idest diligenter distincta quam ea quae sunt inventa a iunioribus.
Dicunt enim quod Lycurgus qui instituit politiam Lacedaemonicam
dimittens regnum Charylli regis Lacedaemoniorum, multo tempore
conversatus est apud Cretam propter amicitiam et affinitatem quam
habebant Lacedaemones ad Cretenses. Et ideo Lacedaemones, qui
venerant Cretam causa familiaritatis, susceperunt institutiones
legum, quae tunc erant apud habitantes in Creta. Unde videmus quod
incolae Cretenses eodem modo utuntur legibus sicut et Lacedaemones;
et hoc est secundum institutionem Minois regis Cretensium.
3. Deinde cum dicit videtur autem insula etc., assignat causam
quare leges inter Graecos primo inventae sunt apud Cretam. Dicit
enim quod insula Cretensis videtur secundum situm terrae optime esse
disposita ad principandum Graecis, qui fere omnes habitant circa
mare. Insula autem illa quasi adiacet toti litori Graeciae; et
distat modicum a quadam insula quae vocatur Pelopus, quae nunc dicitur
Achaia: et similiter versus Asiam propinqua est loco qui dicitur
Tropium et insulae quae dicitur Rhodus; et ideo Minos qui fuit rex
Cretensis obtinuit principatum in toto mari Graeciae, et insulas
quasdam prius habitatas per violentiam subegit, quasdam autem de novo
habitari fecit singulis suas leges imponens. Ultimo autem transivit in
insulam Siciliae, et ibi mortuus est circa caminum, idest circa
montem Vulcani vel Ethnae ex quibus ignis eructuat.
4. Deinde cum dicit habet autem proportionaliter etc., explicat in
speciali comparationem supra positam. Et primo ostendit in quibus
conveniunt ambae politiae. Secundo in quibus politia Cretensis habet
melius, ibi, quod quidem igitur conviviorum et cetera. Tertio in
quibus habet peius, ibi, quae autem circa cosmos et cetera. Ostendit
autem primo, quod hae duae politiae proportionaliter se habent
adinvicem in tribus convenientes. Primo quidem in agricultura, quam
apud Lacedaemones exercent servi, apud Cretenses autem incolae,
idest rustici habitantes in insula. Secundo quantum ad convivia
publica quae apud utrosque fiunt: quae quidem nunc apud Lacedaemones
vocabantur Philitia, a philos quod est amor, quia erant instituta ad
amorem mutuum inter cives conservandum; sed antiquitus apud eos
vocabantur Andria; ab anir quod est vir, quia soli viri ibi
conveniebant absque mulieribus et sic etiam vocantur nunc apud
Cretenses. Unde manifestum est quod Lacedaemones assumpserunt a
Cretensibus. Tertio quantum ad ordinem politiae, quia ephori apud
Lacedaemones habebant eamdem potestatem, quam apud Cretenses quidam
qui dicebantur cosmi, idest ornatores, solo numero differentes: nam
ephori apud Lacedaemones erant quinque, cosmi vero Cretensium erant
decem. Similiter et seniores apud Lacedaemones erant aequales et
numero et potestate senioribus Cretensium, quos vocabant boulin, id
est consilium. Regnum autem primo fuit apud Cretenses, sicut et apud
Lacedaemones: sed postmodum dissolverunt regnum, et commiserunt
cosmis ducatum bellorum: utrique etiam habent Ecclesiam, idest
adunationem populi, quae nullius rei habet potestatem, nisi approbandi
sententias seniorum et cosmorum.
5. Deinde cum dicit quae quidem igitur conviviorum etc., ostendit
in quibus melior erat politia Cretensis. Et dicit quod ordinatio
conviviorum melior erat apud Cretenses quam etiam apud Lacedaemones;
quia in Lacedaemonia unusquisque qui accedebat ad convivium,
oportebat, quod aliquid exhiberet secundum caput suum, alioquin non
poterat participare politia, sicut prius dictum est: sed apud
Cretenses erat observatio magis pertinens ad commune, quia de rebus
publicis, tam de fructibus terrae, quam de pecoribus et de
redditibus, quos reddebant incolae qui colebant terras, erat instituta
quaedam pars quae expendebatur in sacrificia, et quaedam pars quae
expendebatur in convivia, ut in talibus conviviis homines et mulieres
et pueri et viri nutrirentur de communi. Hoc erat autem et aliud
proprium politiae Cretensium, quod legislator eorum multa philosophice
induxit ad hoc, quod modicum comederent; quasi hoc sit valde proficuum
et singulis et communitati. Volens etiam quod non procrearent multos
pueros, ne multitudo hominum excederet quantitatem possessionis,
voluit, quod homines non multum commiscerentur mulieribus, et ad hoc
concessit turpem masculorum coitum: sed utrum in hoc bene fecerit vel
male, posterius considerabitur: tamen hoc manifestum est, quod
ordinatio conviviorum melior erat apud Cretenses quam apud
Lacedaemones.
6. Deinde cum dicit quae autem circa cosmos etc., ostendit in quo
peior erat Cretensis politia. Et dicit, quod peior erat ordinatio
apud Cretenses de cosmis quam apud Lacedaemones de ephoris. Unum
enim malum est commune utrisque, quia scilicet apud utrosque assumuntur
ad huiusmodi principatum quicumque, idest homines non probati nec
virtuosi. Sed tamen apud Lacedaemones erat unum bonum, quia poterant
eligi de qualibet conditione hominum: et ideo populus, quasi habens
partem in maximo principatu, bene volebat, quod conservaretur talis
politia. Sed apud Cretenses non eligebantur cosmi ex qualibet hominum
conditione, sed solum ex aliquibus qui erant vel fuerant de numero
seniorum; et similiter seniores eligebantur ex quibusdam qui fuerant
cosmi quibus licebat dimittere suum principatum, ut infra dicetur. Et
sic populus in principatu cosmorum non habebat partem.
7. Deinde cum dicit de quibus eosdem etc., improbat praedictam
politiam. Et primo quantum ad statuta quae ponebant. Secundo quantum
ad remedia quae adhibebant, ibi, quam autem faciunt et cetera. Circa
primum duo facit. Primo improbat eorum statuta. Secundo excludit
quamdam responsionem, ibi, quiescere et cetera. Improbat autem
politiam istam quantum ad duo, quae etiam improbavit in politia
Lacedaemonica: quorum unum est, quod cosmi et seniores principabantur
per totam vitam suam sine correctione, idest sine hoc quod possent
amoveri propter aliquam culpam; et sic principatus erant maiores quam
dignum esset. Secundum autem est, quia non principabantur secundum
litteras, id est secundum aliquas leges scriptas, sed auctognomonas,
id est per se sententiantes vel arbitrantes; et hoc non erat securum
civitati; quia eorum iudicium poterat perverti amore vel odio.
8. Deinde cum dicit quiescere autem etc., excludit quamdam
responsionem qua possent se defendere, inducentes pro signo bonae
ordinationis, quod semper absque seditione vixerint. Sed ipse dicit,
quod hoc, quod populus quieverit apud eos a seditionibus non
participans principatu, non est signum demonstrans quod eorum politia
sit bene ordinata: hoc enim contingebat quia Cretenses longe
peregrinabantur ab aliis hominibus (in) insula quadam habitantes, et
distantes ab aliis: et sic non habebant bella cum finitimis, sicut
supra dictum est, et sic cosmi apud Cretenses non habebant aliqua
recipere vel expendere propter bella, sicut ephori apud Lacedaemones:
unde populus non multum curabat tali principatu participare.
9. Deinde cum dicit quam autem faciunt etc., improbat remedia,
quae apud Cretenses contra pericula erant. Et primo ponit ea.
Secundo improbat, ibi, aut et palam et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit remedia, quae erant contra personas male
principantium. Secundo remedium, quod erat contra ipsum principatum,
ibi, omnium autem pessimum et cetera. Dicit ergo primo, quod illa
medicina, quam faciunt Cretenses contra praedictum peccatum de
incorrigibilitate principum, non est conveniens, nec est politica
quasi sapiens communem ordinem civitatis, sed magis est oppressiva et
tyrannica; quod non est secundum rationem, sed per violentiam.
Multoties enim apud eos conveniebant aliqui vel de principibus vel de
privatis personis, et eiiciebant cosmos per violentiam. Erat autem et
aliud remedium: quia cosmi poterant abrenunciare principatui in vita
sua. Sed melius erat, quod ista duo ordinarentur per legem: ut
scilicet aliqua lex esset certa secundum quam cosmi deberent expelli,
vel cedere principatui, quam quod hoc fieret secundum voluntatem
hominum, quae non est securus canon, id est secura regula, cum
frequenter voluntas humana sit irrationabilis et iniusta.
10. Deinde cum dicit omnium autem pessimum etc., ponit remedium
quod habebant contra ipsum officium; et dicit, quod illud erat
pessimum inter omnia remedia, quod quando cosmi volebant dare
sententias contra aliquos potentes, frequenter inter eos instituebatur
acosme, id est cessatio principatus cosmorum: interdicebant enim ad
tempus omnino talem principatum: hoc autem dicit esse pessimum, quia
non solum erat contra personas, sed contra totum officium vel
principatum, ex quo proveniebat multa utilitas civitati.
11. Deinde cum dicit aut et palam etc., improbat praedicta
remedia. Et dicit quod ista institutio ultima de vacatione cosmorum
habet aliquid politiae inquantum fit de communi consensu populi, sed
tamen non est vera politia, sed magis oppressio quaedam per potentiam
populi, et via quaedam ad tyrannidem. Consueverunt enim aliqui
habentes odio cosmos, colligantes sibi populum et alios amicos suos
facere monarchiam, ut scilicet aliquis eorum dominetur in civitate loco
omnium; et quando hoc non possunt statim facere, movent seditiones et
pugnant cives adinvicem. Nihil autem hoc differt, quam quod post
aliquod tempus iam non sit civitas, sed solvatur tota communio
politica.
12. Non enim potest esse civitas, soluta concordia civium; et sic
per seipsam dissolvitur. Sed etiam antequam per seipsam dissolvatur
imminet ei periculum ab hostibus, qui volunt et valent invadere
civitatem; quia dum cives adinvicem pugnant, non possunt unanimiter
resistere hostibus; et quandoque una pars introducit hostes in sui
auxilium. Sed, sicut dictum est, ab huiusmodi periculis hostium
liberata fuit politia Cretensium propter locum, quia habitabant in
insula longe ab aliis civitatibus; et sic ipsa longinquitas fecit eos
securos ab expulsione, idest quod non expellerentur de proprio loco ab
hostibus. Et huius ponit duo signa: quorum unum est, quod status
incolarum perseverat apud Cretenses propter consuetudinem
conversationis. Sed illi qui adveniunt aliunde ad ministrandum, non
possunt cum eis diu commorari, quia nullum principatum possunt apud eos
habere. Non enim volebant Cretenses habere principes extraneos.
Secundum signum est, quia nuper transierat ad insulam Cretensium
bellum ab extraneis invadentibus insulam: ex quo manifestum est, quod
leges eorum non erant sufficienter virtuosae ad conservandum eorum
politiam; sed conservabantur, quia non habebant inimicos contra se
bellantes. Ultimo autem epilogando concludit, quod intantum dictum
est de politia Cretensium.
|
|