|
1. Politizare autem videntur et cetera. Postquam philosophus
prosecutus est de politia Lacedaemoniorum et Cretensium, prosequitur
de politia Calchedonensium. Et circa hoc tria facit. Primo
commendat huiusmodi politiam simul cum praemissis. Secundo ostendit
convenientiam huius politiae ad praemissas, ibi, habet autem similia
et cetera. Tertio improbat quaedam circa ipsam, ibi, et melius autem
reges et cetera. Dicit ergo primo, quod Calchedonenses bene
videbantur vivere politice, et quantum ad multa melius aliis, et
maxime in illis in quibus appropinquabant ad politiam Lacedaemonicam.
Istae enim tres politiae erant adinvicem propinquae, multum ab aliis
differentes, scilicet Cretensis, Lacedaemonica et Calchedonensis;
et multa erant bene statuta, apud eos. Signum autem quod politia
eorum esset bene ordinata, est quod populus permanebat quietus in tali
ordinatione, et non fiebat ibi seditio populi quae esset alicuius
ponderis, neque etiam degeneravit eorum politia ad tyrannidem.
2. Deinde cum dicit habet autem similia etc., ostendit
convenientiam huius politiae ad Lacedaemonicam. Et primo quidem
quantum ad hoc, quod apud ipsos fiebant convivia societatum quae
Lacedaemones vocabant Philitia. Secundo quantum ad regimen
civitatis; quia apud Calchedonenses erat principatus centum et quatuor
virorum similis principatui ephororum qui erat apud Lacedaemones:
tamen quantum ad hoc non deterius sed melius se habebant
Calchedonenses; quia Lacedaemonii instituebant ephoros ex
contingentibus, idest ex quibuscumque personis, et etiam non
approbatis in virtute. Sed Calchedonenses eligebant ad hunc
principatum solum homines virtuosos. Similiter etiam Calchedonenses
habebant reges sicut Lacedaemones, et habebant iherusiam, id est
dignitatem quamdam vel honorabilitatem correspondentem senioribus qui
erant apud Lacedaemones.
3. Deinde cum dicit melius autem etc., improbat praedictam politiam
secundum duos modos supra positos. Et primo quidem quantum ad hoc,
quod non erat apud eos bene statutum. Secundo quantum ad hoc, quod
non concordabat intentioni legislatoris, ibi, eorum autem quae ad
suppositionem et cetera. Dicit ergo primo, quod melius esset, quod
reges non acciperentur ex uno solo genere, sed ex quibuscumque
virtuosis: et si deberent ex uno genere accipi, non deberet esse illud
genus qualecumque, sed tale, ex quo ut in pluribus boni prodirent.
Et iterum si eligatur aliquod genus differens bonitate ab aliis, ex
quo assumantur reges, melius esset, quod ex illo genere aliqui
eligerentur ad regnum per electionem quam per aetatem; puta, quod
primogeniti dominentur: quod dum aliter fit, frequenter contingit quod
homines viles perveniunt ad regnum: et hoc est valde periculosum, si
homines viles constituantur ad habendum potestatem de rebus magnis.
Multum enim hoc laedit civitates: et tales viles reges in multis
laeserant civitatem Calchedonensium. Concludit etiam ex praedictis,
quod cum tres istae politiae sint similes, communia sunt omnibus ea
quae sunt in eis increpatione digna. Et ideo quae dicta sunt in
aliis, sunt etiam hic intelligenda.
4. Deinde cum dicit eorum autem quae etc., improbat hanc politiam
quantum ad hoc, quod recedebat a proposita intentione. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit, quod in quibusdam divertebat ad
democratiam, in quibusdam ad oligarchiam. Secundo ostendit, quod
magis divertebat ad oligarchiam, ibi, transgreditur autem
aristocratiae et cetera. Tertio improbat remedium, quod contra hoc
apponebant, ibi oligarchia autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
cum ista esset supposita intentio legislatoris apud Calchedones ut
institueret politiam vel aristocratiam, quaedam statutorum eius
declinabant ad demum, id est ad populum, quaedam ad oligarchiam.
Erat enim apud eos statutum, quod reges cum senioribus haberent in sua
potestate aliqua deferre ad populum, vel non deferre quando omnes
consentirent: si autem non omnes consentirent, populus habebat de
illis in hoc iudicium quid fieri deberet. Similiter autem quando de
communi consensu aliqua referebant ad populum, non solum populus
habebat audire quae dicebantur et approbare, sed habebat potestatem
diiudicandi an esset bonum vel non: et si volebat populus, poterat
contradicere: quod non fiebat in aliis praemissis politiis: et sic
populus statuebat principibus quid esset faciendum: et hoc erat
democraticum. Ex alia parte erat apud eos quaedam pentharchiae, id
est principatus quinque virorum, qui habebant se intromittere de multis
et magnis negociis civitatis: et isti eligebantur per solos principes.
Similiter etiam et per eos solos eligebantur illi centum quatuor, de
quibus supra dictum est. Similiter etiam maiores civitatis pluri
tempore principabantur quam alii: quia illi qui praecesserant in
principatu, erant socii in principatu eorum qui succedebant, et sic
duplicabatur eis tempus principatus, quod non fiebat aliis minoribus:
et hoc erat oligarchicum. Erat etiam apud eos aliquid aristocraticum,
scilicet quod principes eligebantur absque pretio dato ab eis. Et
iterum non eligebantur per sortem, sed propter virtutem, et quaedam
alia huiusmodi. Et sic non in omnibus recedebant ab aristocratia.
Habebant etiam aliud oligarchicum: scilicet, quod maximi principes
iudicabant de omnibus sententiis. Non autem erant diversi, qui ex
diversis iudicarent, sicut fiebat in Lacedaemonia.
5. Deinde cum dicit transgreditur autem etc., ostendit, quod ista
politia magis declinabat ad oligarchiam. Et hoc quantum ad duo,
quorum secundum ponit ibi, pravum autem utique et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit in quo declinabat ad oligarchiam.
Secundo improbat, ibi, oportet autem putare et cetera. Dicit ergo
primo, quod institutio politiae Calchedonensis quam volebant esse
aristocraticam, maxime declinabat ad oligarchiam, sicut multis
videtur. Putabant enim, quod oportet eligi principes non solum
virtuosos, sed etiam divites: et movebantur hac ratione: quia
impossibile erat, quod aliquis pauper bene principaretur et vacaret
negotiis civitatis. Non enim habebant eorum principes salarium de
communi. Unde oportebat, si pauperes virtuosi eligerentur in
principes, quod praetermissis negotiis civitatis intenderent ad
quaerendum sibi victum. Quia autem eligere principem divitem est
oligarchicum, eligere autem virtuosum est aristocraticum, manifestum
est, quod eligere divitem virtuosum erit iam tertius ordo, qui
observabatur apud Calchedonenses. Eligebant enim maximos principes
reges et duces exercitus, respicientes simul ad divitias et virtutes.
6. Deinde cum dicit oportet autem putare etc., improbat praedictam
ordinationem. Et primo rationem qua movebantur. Secundo ipsam
ordinationem, ibi, si autem oportet et cetera. Dicit ergo primo,
quod iste recessus ab aristocratia est imputandus legislatori: hoc enim
fuit maxime necessarium videre a principio, qualiter homines optimi in
virtute, possent vacare operibus virtutum, absque hoc quod
dehonestarentur vacando rusticanis operibus: et hoc non solum quando
principarentur, seu etiam quando agerent privatam vitam; instituendo
scilicet aliqua praemia virtutum, ex quibus nutrirentur virtuosi.
7. Deinde cum dicit si autem oportet etc., improbat ipsam
ordinationem dupliciter. Primo quidem ostendens eam esse periculosam.
Si enim oportet in eligendis principibus aspicere ad divitias, ad hoc
quod possint vacare absque operibus, quibus lucrentur victum, valde
malum erit quod maximi principatus, scilicet regnum et ducatus
exercitus, sint venales, ita scilicet, quod pro abundantia pecuniarum
dentur. Ita etiam dicit esse pravum, quia ex hac lege sequitur, quod
tota civitas sit amativa pecuniae, etiam magis quam virtutis. Quia
cives quicquid viderint esse pretiosum in principatibus, consequenter
opinantur pretiosum esse. Et in quacumque civitate virtus non maxime
honoratur, ut scilicet soli virtuti honor principatus deferatur,
impossibile quod in tali civitate homines secundum virtutem
infallibiliter principentur. Et ex quo propter divitias principatus
datur, quodammodo divitiis emptus, probabile est, quod cives
consuescant inhiare ad lucra pecuniae; quando cum expenderint,
poterunt principari. Valde enim inconveniens est, si dicatur, quod
ille qui est pauper et virtuosus, volet lucrari in officio
constitutus, ille autem qui est deterior, non volet lucrari, postquam
multa expenderit ad principatum acquirendum. Hoc enim est omnino
improbabile. Et ideo non oportet requirere, an sint divites illi qui
sunt instituendi ad principatum: sed sive sint divites, sive
pauperes, illi debent institui qui possunt aristarchizare, id est
principari secundum virtutem. Secundo, ibi, dignius et cetera.
Improbat praedictam legem ex hoc, quod praetermittit convenientius
remedium quod possit adhiberi. Dignius enim esset si legislator
praeeligeret ad principatum paupertatem virtuosorum, non respiciens ad
divitias; et cum hoc curam aliquam apponeret, ut saltem in principatu
existentes possent vacare.
8. Deinde cum dicit pravum autem utique etc., ponit secundo, in
quo declinabat ista politia ad oligarchiam, et dicit hoc esse pravum id
quod observabatur apud Calchedones, ut idem obtineret plures
principatus sive plura officia: quia unum opus optime perficitur ab uno
homine. Si autem unus homo debeat plura opera exercere, necesse est,
quod impediatur in altero, vel in utroque. Unde legislatorem oportet
attendere, ut non imponat plura opera uni homini: puta, quod non
praecipiat eidem fistulare et incidere coria. Et ideo, nisi parvitas
civitatis impediat, magis videtur esse politicum et demoticum id est
populare, ut plures participent principatibus diversis, non autem unus
habeat plures principatus: quia hoc est oligarchicum. Ideo autem
illud est melius, quia unumquodque, sicut praedictum est, et
pulchrius et velocius perficitur ab uno: ita quod unus non cogatur
multa facere. Et hoc videmus in exercitu et in navi. Utrobique enim
propter distinctionem officiorum quodammodo ad omnes extenditur
principari et subiici; dum scilicet quidam subiecti quibusdam aliis
praeferuntur usque ad infimos.
9. Deinde cum dicit oligarchia autem existente etc., improbat
remedium quod contra praedictam declinationem habebant. Et dicit,
quod cum politia eorum esset oligarchica, optimum modum adinvenerunt ad
effugiendum seditionem populi, quia semper aliquos de populo mittebant
ad regimina civitatum sibi subiectarum ut sic ditarentur, et per hoc
quodammodo sanabant et faciebant permanere suam politiam; sed hoc erat
a fortuna; quia scilicet civitates eis subiectae non rebellaverant.
Oportet autem, ut cives sint absque seditione, non propter fortunam,
sed propter providentiam legislatoris. Nunc autem si aliquod
infortunium Calchedonibus eveniat, ut magna pars subiectorum discedat
ab eorum dominio, nullum erit remedium contra seditiones propter leges
ab eis latas. Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae
praedicta sunt, merito possunt acceptari circa politiam Lacedaemonum,
et Cretensium, et Calchedonensium.
|
|