|
1. Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia et cetera. Postquam
philosophus prosecutus est de diversis politiis, hic prosequitur de
institutoribus politiarum et legum. Et circa hoc tria facit. Primo
determinat eorum differentiam adinvicem. Secundo determinat de
quibusdam qui instituerunt politias, ibi, de ea quidem igitur et
cetera. In tertia determinat de quibusdam, qui fuerunt legislatores,
ibi, legislatores autem et cetera. Ponit ergo primo, duas
differentias eorum, qui de politiis vel legibus tractaverunt; quarum
prima est secundum diversitatem vitae. Quidam enim eorum vixerunt vita
privata, in nullo communicantes politicis actionibus, quia non fuerunt
gubernatores aliquarum civitatum, sicut Plato, Phaleas et
Hippodamus, de quibus supra dictum est, si quid fuit dignum circa eos
dicendum. Alii autem vixerunt vita politica, instituentes leges
aliquibus civitatibus, vel propriis vel extraneis. Secunda
differentia est secundum ea quae tradiderunt. Quidam enim fuerunt
conditores aliquarum legum, sine hoc, quod ordinarent aliquam
politiam. Quidam vero etiam instituerunt politiam, quae est ordinatio
regiminis civitatis, et posuerunt quasdam leges, sicut Lycurgus, qui
instituit Lacedaemonicam politiam, et Solon qui instituit
Atheniensem.
2. Deinde cum dicit de ea quidem igitur etc., prosequitur de
instituentibus politias. Et quia de politia Lacedaemonica, quam
Lycurgus instituit, supra dictum est; restat dicendum de politia
Atheniensi, quam instituit Solon. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quid Solon instituit. Secundo quomodo a quibusdam
reprehendebatur, ibi, propter quod et quidam et cetera. Tertio
excusat ipsum, ibi, videtur autem hoc et cetera. Dicit ergo primo,
quod aliqui reputant Solonem fuisse bonum legislatorem, quia dissolvit
oligarchiam, quae erat valde intemperata et immoderata apud Athenas,
et liberavit populum qui servitute opprimebatur ex immoderato regimine
divitum, et instituit democratiam in patria sua, et miscuit bene
politiam id est regimen civitatis, dans aliquam partem populo in ea.
Erat enim in Ariopago, idest in vico Martis, qui erat locus
solemnis apud Athenas, institutum Concilium civitatis, quod erat
oligarchicum, quia consiliarii civitatis erant ex divitibus et
potentibus. Sed quod principes eligerentur, hoc erat aristocraticum.
Praetorium autem, idest potestatem iudiciariam instituit ex
popularibus, quod erat democraticum, id est populare. Et sic Solon
videtur non dissolvisse illa, quae prius erant, scilicet Concilium
oligarchicum et electionem populi, quae erat aristocratica. Sed de
novo instituit popularem quemdam principatum, dum fecit praetoria,
idest iudices ex omnibus civibus.
3. Deinde cum dicit propter quod et quidam etc., ostendit quomodo
Solon a quibusdam reprehendebatur. Accusabant enim quidam ipsum,
quod ipse dissolverat alteram politiam, quae prius erat, quando
instituit praetorium quod postea habuit potestatem super omnia, cum
tamen istud officium esset sortiale, quia scilicet sorte eligebantur
aliqui ex populo ad hoc officium. Ideo autem dicunt eum per hoc
dissolvisse priorem politiam, quia cum invaluit istud officium in
civitate, praetores illi instituti ex populo, transtulerunt totum
regimen civitatis in populum qui (per) tyrannidem opprimebat maiores;
et ita deventum est ad inordinatam democratiam, quae erat apud
Athenas. Primo enim Ephialtes et Pericles qui fuerunt praetores
populares, destruxerunt consilium quod ex antiquo erat in Ariopago,
et continenter unusquisque de rectoribus populi auxit potestatem
populi, quousque perducta est politia ad democratiam quae tunc erat.
4. Deinde cum dicit videtur autem etc., excusat Solonem; et
dicit, quod iste defectus videtur accidisse non ex intentione
Solonis, sed ex quodam accidente. Cum enim rex Medorum invaderet
Athenienses, illi cogitantes, quod neque fines suos tueri poterant
neque obsidionem civitatis sustinere, collocatis pueris et mulieribus
et rebus quas habebant, in aliis Graeciae civitatibus, dimissa
civitate, transtulerunt bellum de terra ad mare. Et ita congregatus
est populus tempore Medorum causa huiusmodi navarchiae, id est
principatus navalis, et astute concepit ut totam sibi potestatem
usurparet: et accidit, quod loco virtuosorum rectorum, populus habuit
pravos rectores, qui intentionem populi sunt prosecuti. Quod autem
Solon hoc non intenderit, patet per hoc, quia Solon non dedit
potestatem populo, nisi illam quae est maxime necessaria, ut scilicet
eligeret principes et corrigeret eorum errores. Hanc autem potentiam
populi dicit esse necessariam, quia sine hoc populus esset servus, si
sine sua voluntate principes acciperentur, et non posset emendare mala
quae principes facerent; et cum servitutem ferre non posset fieret
adversarius principibus. Sed omnes principatus instituit primo ex
insignibus, idest nobilibus et divitibus. Et secundario instituit ex
quibusdam quingentis qui erant quasi medii in civitate, quos medignos
vocat, quasi moderatores, et iugarios eos vocat, quia erant capita
societatum vel artium quasi coniungentes multitudinem; et tertio
instituebat principes ex equitibus, qui erat tertius ordo. Quartus
autem ordo erat mercenariorum, qui erant infima pars populi: ad quos
nullus principatus pertinebat. Et sic patet, quod in principatibus
maiorem partem addidit maioribus quam populo. Unde non fuit eius
intentio instituere democratiam; sed consecuta est praeter eius
intentionem.
5. Deinde cum dicit legislatores autem etc., determinat de
institutoribus legum. Et primo ostendit qui fuerint, et quibus leges
imposuerint. Secundo, quas leges tulerint, ibi, legislator autem
fuit et cetera. Circa primum duo facit. Primo agit de quibusdam
legislatoribus in Italia: quae quondam magna Graecia vocabatur.
Secundo de quibusdam legislatoribus Graeciae, ibi, fuit autem et
Philolaus et cetera. Dicit ergo primo, quod legislatores fuerunt
quidam Zaleucus nomine, qui imposuit leges Locris Occidentalibus et
est quaedam civitas Calabriae, quae est ad occidentem Graeciae.
Fuit etiam quidam legislator Charondas Catinensis qui tulit leges
suis civibus et quibusdam aliis civitatibus Chalcidiae, circa Italiam
et Siciliam. Ostendit autem, unde isti fuerint eruditi in
legislatione; et dicit quod quidam volunt colligere quod in terris
illis primus instructus industrius in legislatione fuit quidam
Onomacritus nomine, qui cum esset civis Locrensis, exercitatus fuit
circa legislationem in Creta, et postea praefectus fuit populo
artificialiter regens ipsum: et huius socium dicunt fuisse quaedam
Thaletem, cuius auditores dicunt fuisse Lycurgum Lacedaemonium et
Zaleucum Locrium. Zaleuci autem auditorem dicunt fuisse Charondam
Cataniensem. Sed ista dicunt non considerantes bene tempus ipsorum,
quod non erat conveniens huic narrationi.
6. Deinde cum dicit fuit autem et Philolaus etc., narrat de
legislatoribus Graeciae. Et dicit, quod quidam Philolaus civis
Corinthiensis tulit leges Thebanis. Et assignat causam quare de
Corintho transivit Thebas. Et dicit, quod cum esset de genere
Bachidorum, idest eorum qui trahebant originem a Baccho, factus est
amicus cuiusdam Dioclis, qui habuerat quamdam victoriam in
Olimpiade. Postquam igitur Diocles reliquit civitatem, forte
expulsus inde per aliquam iniuriam, Philolaus habens in memoriam
amorem matris Dioclis, quae vocabatur Anchiones, quae forte
nutriverat eum, simul cum eo abiit Thebas, et ibi ambo finiverunt
vitam, quod usque nunc eorum sepulcra ostendunt, quae mutuo se
respiciebant, et ex uno poterat conspici aliud. Sed ita erant
disposita versus regionem Corinthiorum, ut unum posset inde videri,
aliud non. Narrant autem, quod ideo fuit sic ordinata eorum
sepultura, ut Diocles non videretur a Corinthiis, quasi volens ab
eis abstinere propter ea quae ab eis passus fuerat: Philolaus autem
videri poterat, qui nihil ab eis fuerat passus. Ista igitur fuit
causa, quare apud Thebanos habitaverunt, et eis leges tulerunt.
7. Deinde cum dicit legislator autem etc., ostendit, quid proprium
unusquisque legislator instituit. Et dicit, quod Philolaus tulit
leges Thebanis de quibusdam aliis, sed specialiter de puerorum
procreatione, ut scilicet non insisterent operi generationis, postquam
certum numerum filiorum haberent. Et has leges Philolai, Thebani
vocant leges positivas. Hoc autem de procreatione filiorum solus ipse
constituit ad hoc, quod conservetur numerus sortium, idest, quod non
oporteat unam partem possessionis unius hominis dividi in plures; sed
tot pueri generentur, quod semper idem numerus civium conservetur.
Charondas autem nihil statuit ipse solus, nisi vindictas de falsis
testimoniis, quod ipse primus consideravit: sed magis placuit propter
hoc, quod cum diligentia explicavit ea quae necessaria erant in legibus
prae aliis legislatoribus, quam de hoc quod aliquid singulariter
statueret. Sed Philolaus instituit aliquid proprium, scilicet, ut
tolleretur irregularitas possessionum. Plato autem quatuor propria
instituit in suis legibus: quorum unum est, quod mulieres et pueri et
possessiones sint communes. Secundum est, quod fierent convivia
mulierum sicut in aliis civitatibus fiunt convivia virorum. Tertium
est, quod instituit legem contra ebrietatem, ut scilicet soli sobrii
possint esse principes symposiorum id est. Conviviorum. Quartum
autem statuit in re militari, ut scilicet homines per exercitium et
studium fierent ambidexteri, ut scilicet utraque manus fieret eis
utilis ad bellandum. Consequenter dicit, quod inveniuntur quaedam
leges draconis, qui politiae praeexistenti imposuit quasdam leges, sed
in legibus suis nihil fuit proprium quod sit memoria dignum, nisi quod
severior poena daretur quando maius damnum sequebatur ex culpa. Fuit
etiam quidam Pittacus legislator, qui non instituit politiam: cuius
lex quaedam propria fuit, ut ebrii si percuterent, plus punirentur
quam sobrii, quia plures ebrii faciunt iniurias quam sobrii: unde
magis respexit ad utilitatem, ut scilicet cohiberentur iniuriae
ebriorum, quam ad veniam, quam oportet habere de ebriis, qui non sunt
sui compotes. Fuit etiam alius legislator Androdamas civis
Rheginus, qui instituit quasdam leges circa poenas homicidiorum, et
circa successiones haereditatum, sed tamen quasi nihil proprium ipsius
dici potest. Ultimo autem epilogando concludit, quod hoc modo sunt
considerata eadem, quae oportuit considerari circa optimas politias,
puta Lacedaemonensium, Cretensium, et Chalcedonensium, et circa
politias a quibusdam aliis ordinatas. Et sic terminatur secundus
liber.
|
|