|
1. At vero neque si hoc optimum et cetera. Postquam reprobavit
causam quam Socrates assignabat, legis ferendae de communitate
mulierum et filiorum, ostendens non esse optimum in civitate quod sit
maxime una: hic incipit ostendere quod civitas non consequitur maximam
unitatem per legem praemissam. Et ponit ad hoc quatuor rationes.
Circa quarum primam dicit, quod dato, quod hoc esset optimum
civitatis, ut esset maxime una; non tamen hic videtur ostendi quod
civitas sit maxime una per hoc quod omnes simul dicant, hoc est meum et
hoc non est meum. Si enim omnia sint communia, nullus posset dicere:
hoc est meum, nisi de quo et alius diceret: hoc est meum. Et hoc
putabat Socrates esse signum huius quod est civitatem esse perfecte
unam. Videbat enim quod ex hoc oriuntur discidia in civitate, quod
unus curat proprium bonum et alius bonum suum, et sic studia hominum ad
diversa feruntur; quia non est idem de quo unusquisque dicit, hoc est
meum. Sed si omnes dicerent de una et eadem re, hoc est meum, omnium
studia ferrentur in unum; et sic, sicut putabat Socrates, civitas
esset maxime una. Sed haec non est causa: quia cum tu dicis omnes
dicerent: hoc est meum: haec propositio est duplex; eo quod ly omnes
possit teneri distributive vel collective. Si distributive, esset
sensus quod unusquisque per se ipsum posset dicere de tali re, hoc est
meum; et tunc forte esset verum quod Socrates dixit: quia unusquisque
unum et eumdem diligeret tamquam filium proprium, et similiter mulierem
tamquam suam propriam. Et ita est etiam de substantia, idest de
possessione. Sed illi qui utuntur communibus uxoribus et pueris, non
dicent omnes in isto sensu, hoc est meum, sed omnes quidem dicent
collective tamquam possidentes unam rem communem: ita tamen quod nullus
per se ipsum dicet, hoc est meum: et idem est etiam si possessio sit
communis: nullius enim secundum seipsum erit propria. Sic igitur
patet quod quidam sophisticus syllogismus est secundum quem procedebat
Socrates dicens quod dicere omnes, hoc est meum, est signum perfectae
unitatis: quia istae dictiones omnes et utrumque propter suam
duplicitatem, etiam in orationibus, idest in disputationibus faciunt
syllogismos litigiosos, idest sophisticos: puta si aliquis dicat,
propositis tribus ex una parte et tribus ex alia, utraque istorum sunt
paria: hoc enim est verum, si collective accipiatur, quia simul
iuncta sunt paria: si vero distributive accipiatur, sunt imparia.
Unde dicendum est quod in uno sensu dicere omnes de eodem quod sit
suum, esset bonum, scilicet secundum quod ly omnes tenetur
distributive: sed non est possibile: implicat enim contradictionem:
ex hoc enim ipso quod est proprium huius, non est alterius. Si autem
non accipiatur sic, sed collective, non erit consentaneum, idest
congruum civitati.
2. Secundam rationem ponit, ibi, ad haec autem etc., per quam
ostendit quod dictum Socratis non solum non est utile civitati, sed
etiam infert maximum nocumentum. Videmus enim quod de eo quod est
commune multorum valde parum curatur: quia omnes maxime curant de
propriis; sed de communibus minus etiam curant homines quam quantum
pertinet ad unumquemque; ita quod ab omnibus simul minus curatur, quam
curaretur si esset unius solius. Dum enim unus credit quod alius
faciat, omnes negligunt: sicut accidit in servitiis ministrorum, quod
multi servientes quandoque peius serviunt, dum unus expectat quod alius
faciat. Secundum autem legem Socratis sequitur quod unusquisque civis
haberet mille filios vel plures; et sic minus curabit de singulis quam
si haberet unum solum. Et si addamus quod isti mille filii non sunt
proprii uniuscuiusque civium, sed incertus est filius incerti patris,
multo minus curabunt. Unde sequetur quod omnes cives similiter
negligent curam puerorum, et hoc erit maximum damnum in civitate.
3. Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc sic unusquisque et cetera.
Dicens quod sic, idest secundum positionem Socratis, unusquisque
civium dicet de unoquoque civium bene operante, vel male, quotcumque
contingat eos esse, dicet inquam, hic est meus, aliquod secundum
naturam existens, puta, hic meus filius, vel illius. Et hoc modo
dicet de unoquoque mille, vel quotcumque contingat esse in civitate:
et hoc dicet non quasi pro certo sciat hunc esse suum filium, vel
illius, sed cum dubitatione; quia si mulieres sint communes, multis
accedentibus ad unam, non potest esse manifestum, ex quo patre
contingat esse genitum filium; quia multi sunt qui non generant; et
etiam immanifestum est, cuius filium contingat esse servatum in vita
multis morientibus. Est ergo considerandum utrum melius sit, quod per
modum istum aliquis appellet aliquid idem, id est suum filium vel
nepotem quemlibet de numero duorum millium vel decem milium, aut
magis, quod aliquis appellet aliquem iuvenem suum proprium, sicut modo
in civitatibus faciunt. Videmus enim, quod unum et eundem iuvenem
quidam civium vocant filium suum, quidam nepotem, vel secundum quamdam
aliam propinquitatem, sive consideretur propinquitas propter
consanguinitatem, sive propter aliquam familiaritatem, sive quia
aliquis a principio habuit curam ipsius, puta, quia fuit tutor eius
vel instructor, aut etiam eorum, quae ad ipsum pertinent, et cum unum
dicat filium vel nepotem, alium dicet esse fratruelem, vel
contribulem. Dicuntur autem fratrueles, qui sunt ex duobus fratribus
nati. Contribules autem qui sunt ex una tribu, puta ex una societate
in civitate. Sic igitur patet, quod non solum secundum legem
Socratis multi cives dicunt de uno et eodem, hic est meus, sed etiam
secundum consuetudinem quae nunc in civitatibus observatur. Sed in hoc
videtur esse praeeminentia secundum legem Socratis, quod multi dicent
hunc esse suum filium. Ex alia vero parte est praeeminentia ex hoc,
quod diversi dicent unum et eundem esse suum, non tamquam communem,
sed tamquam proprium, vel nepotem, vel filium, vel fratrem, vel
aliquid huiusmodi. Multo autem melius et efficacius est ad amicitiam
et curam impendendam, quod aliquis aestimet esse aliquem proprium
nepotem, quam quod aestimet eum filium communem per modum quo Socrates
posuit; quia sicut dictum est, propria magis homines amant et
procurant quam communia. Unde patet, quod lex Socratis magis affert
civitati detrimentum quam utilitatem.
4. Quartam rationem ponit ibi, quinimo, sed neque diffugere et
cetera. Et dicit, quod quamvis Socrates putaret per communitatem
filiorum et mulierum hoc evitare, ut nullus dicat esse suum proprium
filium vel fratrem, sed communiter hoc opinentur, tamen non potest hoc
effugere, quin aliqui suspicentur de aliquibus, quod sint fratres
eorum, vel filii, vel patres vel matres: et hoc propter similitudinem
quae frequenter invenitur inter filios et patres vel matres. Unde
quidam eorum, qui describunt peryodos terrae, id est quomodo
circularitas mundi est habitata, narrant quod in superiori Lybia
quidam habent communes uxores, sed dividunt filios secundum
similitudines, ita quod unusquisque virorum accipit sibi pro filio
illum qui sibi similatur. Et hoc etiam videmus contingere in feminis
aliorum animalium, sicut equae, et vaccae, quae naturaliter habent,
quod faciunt filios similes patribus. Sicut dicitur de quadam equa,
quae in terra Pharsaliae ob hoc vocabatur iusta, quia filios reddebat
similes patribus. Unde manifestum est, quod Socrates per legem quam
dicit esse ferendam de communitate uxorum et filiorum, non potest hoc
consequi, ut non sint privati affectus inter homines.
|
|