|
1. Adhuc autem et tales difficultates et cetera. Postquam
philosophus ostendit, quod causa, quam Socrates assignabat, suae
legis, non erat rationabilis, scilicet quod optimum esset civitati
esse maxime unam, et iterum quod maxima unitas non provenit ex
communitate mulierum et filiorum, hic tertio vult ostendere multas
difficultates et inconvenientia, quae consequentur ex tali lege: et
proponit sex rationes. Circa quarum primam dicit, quod illis qui
constituunt hanc communitatem mulierum et filiorum, non est facile,
quod devitent has difficultates, et inconvenientia quae dicentur.
Primo enim non potest contingere quin in civitate contingant
vulnerationes et homicidia. Quandoque quidem involuntaria, puta cum
casu fiunt. Quandoque autem voluntaria, puta cum fiunt ex odio vel
ira. Et iterum rixae et maledictiones sive opprobria: quae omnia
multo magis inconveniens est quod fiant parentibus, vel aliis
propinquis secundum cognationem, quod extraneis et remotis; quanto
enim naturaliter aliquis magis inclinatur ad amorem alterius, tanto
magis inconveniens est, quod ei inferat nocumentum. Et huiusmodi
nocumenta vel iniuriae multo magis fient ad illos de quibus nescietur
pro certo quod sint filii eorum quibus inferunt tales iniurias, quam
apud illos de quibus pro certo scitur. Potest etiam cum hoc reputari,
quod sit facta aliqua dissolutio propinquitatis; sicut contingit
quandoque, quod propinquitas tollitur, vel propter longinquam
generationem, vel quandoque etiam consanguinei abdicantur propter
aliquam offensam. Sed illi qui nesciunt propinquitatem, nullam
possunt putare solutionem propinquitatis esse factam. Unde patet,
quod huiusmodi mala, quae in civitatibus proveniunt, erunt magis
inconvenientia si ponatur communitas mulierum et filiorum; quia
scilicet continget, frequenter quod fiant ad propinquos.
2. Secundam rationem ponit, ibi, inconveniens autem, et cetera.
Et sumitur haec ratio ex inconvenientibus, quae sequentur ex
concupiscentia libidinum, sicut prima sumebatur ex inconvenientibus
quae sequuntur ex ira vel odio, considerandum est ergo, quod apud
omnes reputatum fuit inconveniens et inhonestum, quod filii coirent cum
matribus, aut patres cum filiabus; et hoc oportebat accidere, si
ponerentur communes filii: quia contingeret, quod filius cognosceret
matrem suam sicut et aliquam aliam mulierem; et similiter contingeret,
quod pater cognosceret carnaliter filiam suam, sicut et aliquam aliam.
Socrates igitur praesentiens hoc inconveniens, voluit ipsum vitare
tali statuto, ut per principes civitatis impediretur coitus filii cum
matre, cum oportebat esse certum ad minus apud principes civitatis,
qui filium susciperent nutriendum; et similiter, ut impediretur per
eosdem principes coitus patris ad filiam, quando aliqua coniectura
posset haberi, quod haec esset filia illius.
3. Sed hoc statutum Socratis philosophus impugnat dupliciter.
Primo quidem, quia hoc statutum videtur esse insufficiens.
Prohibebat enim filio solum coitum matris, non autem prohibebat ei
amorem libidinosum, quia non indicabat ei quod haec esset mater eius,
neque etiam prohibebat ei alios usus libidinosos, puta amplexus et
oscula, quae indecentissimum est esse inter propinquos, quia etiam
amorem libidinosum inter eos esse est inconveniens. Secundo improbat
istud statutum propter causam quam assignat. Dicebat enim, quod
interdicendus erat coitus matris cum filio, propter nullam aliam
causam, nisi ad vitandum delectationem valde vehementem, quae ex amore
naturali matris et filii proveniret, qui superadderetur libidinoso
amori. Vehementiam autem delectationis in coitu, ideo vitari
volebat, ne homines nimis allicerentur ad intemperantiam. Dicit ergo
Aristoteles, quod inconveniens est dicere, quod propter istam solam
causam debeat aliquis abstinere a coitu matris, et non ex solo, quod
mater eius est. Et eadem ratio est de aliis propinquis: ex ipsa enim
sanguinis propinquitate debent sibi cognati quamdam reverentiam
honestatis, quae tollitur per lasciviam coitus.
4. Tertiam rationem ponit, ibi, videtur autem magis et cetera. Et
dicit quod ista lex Socratis de communitate uxorum et filiorum, magis
erit utilis agricolis et aliis infimae conditionis hominibus, quam
custodibus civitatis, idest principibus civitatis, et aliis magnis
viris, qui agunt curam de rebus communibus civitatis; quia filii
agricolarum exaltabuntur, et filii magnorum deiicientur, si omnes
redigantur in commune. Et ex hoc sequitur, quod minus erit amicitia
inter magnos et plebeios: conservatur enim amicitia inter eos,
inquantum agricolae et alii huiusmodi sunt principibus subiecti: quia
ut dicitur in nono Ethicorum, illud quod est proportionale unicuique,
salvat amicitiam: subiectio autem conservatur in hoc, quod inferiores
principibus obediant et non insolescant; quod quidem accidet si
aequiparantur maioribus in filiis et mulieribus. Unde patet, quod
haec lex Socratis impedit amicitiam civitatis, quae debet esse inter
principes et subiectos.
5. Quartam rationem ponit, ibi, totaliter autem et cetera. Et
dicit, quod ex tali lege omnino accidit contrarium eorum, ad quae
intendunt illi qui ponunt rectas leges; et iterum contrarium ei,
propter quod Socrates putavit, quod debeat ordinari lex de pueris et
uxoribus. Omnes enim communiter putamus, quod amicitia sit maximum
bonum in civitatibus; quia si sit amicitia inter cives, minime facient
seditiones; et ad hoc intendunt omnes legislatores, ut civitas sit
sine seditionibus. Unde omnes, qui ponunt rectas leges, ad hoc
tendunt, ut sit amicitia inter omnes cives. Socrates etiam dixit,
quod optimum in civitate erat, quod esset una: unitas autem hominum
adinvicem est effectus amicitiae, et sicut communiter videtur omnibus,
et etiam sicut Socrates dixit. Unde etiam Aristophanes dixit in
sermonibus quos de amore fecit, quod seinvicem amantes desiderant,
quod essent facti unum per naturam; et quia hoc non potest esse,
desiderant, quod fiant unum quantumcumque possibile est. In hoc
igitur casu in quo Aristophanes loquitur, sequeretur quod vel ambo se
amantes corrumperentur, dum ex eis aliquid unum fieret, vel alter
eorum corrumperetur quasi in alterum conversus. Sed in civitate
propter talem communionem mulierum et filiorum, sequitur quod amicitia
diminuatur et minimum habebit de pondere ad amorem quod vel pater dicat
de aliquo, iste est meus filius, cum simul dicat hoc de multis aliis
in civitate existentibus, aut filius dicat de patre, hic est meus
pater, cum etiam ipse hoc de multis aliis dicat. Videmus enim quod si
aliquis aliquod modicum dulce immittat in multam aquam fit insensibilis
mixtio, sicut cum parum de melle imponitur in multa aqua, nihil
sentitur de dulcedine mellis. Unde familiaritas, quae ex istis
nominibus provenit in civitate, qua unus dicit, hic est meus pater,
vel filius, aut frater, parum curabitur si quilibet antiquior de
quolibet iuniore dicat eum esse suum filium, et e converso, quilibet
iunior dicat quemlibet antiquiorem esse suum patrem, et omnes
coetabiles dicant se esse fratres. Et huius ratio est, quia duo sunt
quae maxime faciunt homines sollicite curare de aliis et maxime diligere
eos: quorum unum est quod sit proprium et singulare eorum. Unde
homines magis curant de rebus propriis, quam de communibus, sicut
supra habitum est. Aliud est specialis amor, quem quis habet ad
aliquem: qui quidem amor magis fit ad eum quem aliquis singulariter
diligit quam ad eum quem simul cum multis aliis diligit: sicut videmus
quod etiam parentes magis diligunt filios unigenitos, quam si multos
habeant; quasi amor diminuatur per communicationem ad multos. Sic
igitur patet quod si sit talis ordinatio civitatis qualem Socrates lege
ordinavit, diminuetur amicitia civium adinvicem; quod est contra
intentionem legislatorum.
6. Quintam rationem ponit, ibi, at vero et de eo quod est et
cetera. Et dicit quod secundum ordinationem Socratis oportebat quod
fieret transmutatio filiorum; ut illi scilicet qui essent nati a
quibusdam matribus, aliis darentur ad nutriendum, ita quod nullus
cognosceret proprium filium. Quomodo autem hoc fieri posset, ut
scilicet transferrentur filii agricultorum et artificum ad nobiles qui
custodiunt civitatem, aut e converso, non de facili apparet:
(afferret) enim talis translatio magnam turbationem civibus afferret,
et ex alia parte non posset omnino tolli opinio de propriis filiis;
quia illi qui darent et transferrent pueros, oporteret quod scirent a
quibus acciperent et quibus darent. Unde lex Socratis non
consequeretur intentum, et cum hoc induceret magnam turbationem.
7. Sextam rationem ponit, ibi, adhuc autem et cetera. Et dicit
quod propter huiusmodi translationem puerorum maxime in talibus
acciderent ea quae superius dicta sunt, scilicet vulnerationes,
libidinosi amores, et homicidia inter propinquos. Videmus enim quod
nunc pueri qui dantur ad custodiam et nutritionem aliorum, non tanta
affectione nominant suos propinquos, sicut si apud eos nutriantur; et
per consequens non multum verentur in suos propinquos aliquid
praedictorum committere: multo igitur magis si non cognoscerent suos
esse proprios propinquos, nihil talium vererentur facere. Ultimo
autem epilogando concludit, quod hoc modo determinatum est de
communione filiorum et uxorum, quam Socrates inducere volebat.
|
|