|
1. Habitum autem hiis est et cetera. Postquam philosophus
improbavit legem Socratis quantum ad communitatem mulierum et
puerorum, hic improbat eam quantum ad communitatem possessionum. Et
circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit
propositum, ibi, alteris quidem igitur et cetera. Circa primum tria
facit. Primo continuat se ad praecedentia, dicens quod habitum, id
est consequens ad praemissa est considerare de possessione, utrum
oporteat ordinare quod illi qui debent conversari secundum optimam
conversationem civilem, habeant possessiones communes vel non
communes. Secundo, ibi, hoc autem utique et cetera. Ostendit quod
ista quaestio seorsum est consideranda a praemissa, quae erat de
communitate uxorum; et dicit quod considerandum est seorsum, etiam si
nihil esset statutum de communitate filiorum et uxorum: utrum scilicet
dato quod filii et uxores non sint communes, sed seorsum quilibet
habeat propriam uxorem et filios secundum modum qui nunc observatur,
melius sit quod possessiones et usus earum sint communes omnibus, quam
quod unusquisque habeat propriam possessionem, sicut nunc est.
Tertio, ibi, puta campos seorsum et cetera. Distinguit modos quibus
possibile est cives communicare in bonis possessis. Et ponit tres
modos: quorum primus est quod unusquisque habeat seorsum proprium
campum, sed omnes fructus camporum deferantur ad commune et
distribuantur in omnes: quod observabatur apud quasdam nationes.
Secundus modus est quod e converso terra sit communis et communiter
colatur, sed fructus agrorum dividantur inter cives ad proprium usum
cuiuslibet. Et hic modus apud quosdam barbaros observabatur. Tertius
modus est, ut et campi et fructus sint communes: quod Socrates lege
statuendum esse dicebat.
2. Deinde cum dicit alteris quidem igitur etc., ostendit quid sit
verum circa propositam quaestionem. Et primo improbat legem Socratis
de communitate possessionum, ostendens quae mala ex ea sequerentur.
Secundo ostendit quae bona per eam tollentur, ibi, eo autem modo et
cetera. Circa primum ponit tres rationes: quarum prima est, quia si
possessiones essent communes omnium civium, oporteret alterum duorum
esse: scilicet quod vel agri colerentur per aliquos extraneos, vel per
aliquos ex civibus. Et si quidem per alios colerentur, haberet
aliquam difficultatem, quia difficile esset advocare tot extraneos
agricolas: tamen hic modus esset facilior, quam si aliqui ex civibus
laborent: hoc enim exhiberet multas difficultates. Non enim esset
possibile quod omnes cives colerent agros: oporteret enim maiores
maioribus negotiis intendere, minores autem agriculturae: et tamen
oporteret quod maiores, qui minus laborarent circa agriculturam, plus
acciperent de fructibus: et sic non aequaliter secundum proportionem
corresponderet perceptio fructuum operibus, sive laboribus
agriculturae: et propter hoc ex necessitate orirentur accusationes et
litigia, dum minores qui plus laborarent, murmurarent de maioribus
quod parum laborantes multum acciperent, ipsi autem e converso minus
acciperent plus laborantes. Et sic patet quod ex hac lege non
sequeretur unitas civitatis, ut Socrates volebat, sed potius
discidium.
3. Secundam rationem ponit, ibi, omnino autem convivere et cetera.
Et dicit quod valde difficile est quod multi homines simul ducant vitam
et quod communicent in quibuscumque humanis bonis et praecipue in
divitiis. Videmus enim quod illi qui in aliquibus divitiis
communicant, multas habent dissensiones adinvicem, ut patet in his qui
simul peregrinantur: frequenter enim adinvicem dissentiunt ex his quae
expendunt in cibis et potibus compotum faciendo, et aliquando pro
modico seinvicem propulsant et offendunt verbo vel facto. Unde patet
quod si omnes cives haberent communes omnes possessiones, plurima
litigia inter eos existerent.
4. Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem famulantium et cetera.
Et dicit quod homines maxime offenduntur suis famulis quibus multum
indigent ad aliqua servilia ministeria; et hoc propter communitatem
conversationis vitae: qui enim non frequenter simul conversantur, non
frequenter habent turbationes ad invicem. Ex quo patet quod
communicatio inter homines existens est frequenter causa discordiae.
Ultimo autem concludit quod praemissae difficultates et aliae similes
sequerentur ex communitate possessionum in civitate.
5. Deinde cum dicit eo autem modo etc., ostendit quae bona per
praedictam legem tollerentur. Et ponit tres rationes: circa quarum
primam dicit, quod si ita ordinetur in civitatibus, sicut nunc se
habet, quod scilicet possessiones sint civibus divisae, et hoc
ordinetur pulchris consuetudinibus et iustis legibus, habebit magnam
differentiam in excessu bonitatis et utilitatis respectu eius quod
Socrates dicebat. Utrobique enim invenitur aliquid boni: scilicet et
in hoc quod ponuntur possessiones propriae, et in hoc quod ponuntur
communes. Sed si possessiones sint propriae, et ordinetur per rectas
leges et consuetudines quod cives sibi invicem communicent de suis
bonis, habebit talis modus vivendi bonum, quod est ex utroque:
scilicet et ex communitate possessionum et distinctione earum. Oportet
enim possessiones simpliciter quidem esse proprias quantum ad
proprietatem dominii, sed secundum aliquem modum communes. Ex hoc
enim quod sunt propriae possessiones, sequitur quod procurationes
possessionum sunt divisae, dum unusquisque curat de possessione sua.
Et ex hoc sequuntur duo bona: quorum unum est quod dum unusquisque
intromittit se de suo proprio et non de eo quod est alterius, non fiunt
litigia inter homines quae solent fieri quando multi habent unam rem
procurare, dum uni videtur sic et alii aliter faciendum. Aliud bonum
est quod unusquisque magis multiplicabit possessionem suam insistens ei
sollicitius tamquam propriae. Et hoc modo erunt possessiones divisae,
sed propter virtutem civium, qui erunt in invicem liberales et
benefici, erunt communes secundum usum, sicut dicitur in proverbio,
quod ea quae sunt amicorum sunt communia.
6. Et ne cui videatur impossibile, subiungit quod in quibusdam
civitatibus bene dispositis est hoc statutum quod quaedam sint ipso
facto communia quantum ad usum, quaedam autem fiant communia per
voluntatem ab ipsis dominis, dum scilicet unusquisque habens propriam
possessionem, quaedam de bonis suis facit provenire in utilitatem
suorum amicorum, et quibusdam de bonis suis utuntur amici sui per
seipsos, tamquam rebus communibus. Sicut erat in civitate
Lacedaemonia in qua unus poterat uti servo alterius ad suum ministerium
ac si esset proprius servus. Similiter poterant uti equis et canibus
aliorum tamquam suis, si indigerent ire ad agros, in eadem tamen
regione. Unde manifestum est quod multo melius est quod sint propriae
possessiones secundum dominium, sed quod fiant communes aliquo modo
quantum ad usum. Quomodo autem usus rerum propriarum possit fieri
communis, hoc pertinet ad providentiam boni legislatoris.
7. Secundam rationem ponit, ibi, adhuc et cetera. Et dicit quod
non potest de facili enarrari quantum sit magis delectabile reputare
aliquid esse sibi proprium. Venit enim haec delectatio ex hoc quod
homo amat seipsum; propter hoc enim vult sibi bona. Nec hoc est
vanum, quod aliquis habet amicitiam ad seipsum; sed naturale est.
Quandoque tamen iuste vituperatur aliquis ex hoc quod est philauton,
id est amator suiipsius. Sed quando hoc in vituperium dicitur, non
est hoc simpliciter amare seipsum, sed magis quam oportet; sicut et
amatores pecuniarum vituperantur, quas tamen omnes aliquo modo amant:
quia amatores pecuniarum vituperantur inquantum amant eas magis quam
oportet. Hanc autem delectationem, quae est de rebus propriis
habendis aufert lex Socratis.
8. Tertiam rationem ponit, ibi, at vero et largiri et cetera. Et
dicit quod valde delectabile est quod homo donet vel auxilium ferat vel
amicis, vel extraneis vel quibuscumque aliis: quod quidem fit per hoc
quod homo habet propriam possessionem: unde etiam hoc bonum tollit lex
Socratis auferens proprietatem possessionum. Ultimo autem concludit,
quod ista inconvenientia accidunt his qui volunt nimis unire civitatem
introducendo communitatem possessionum, et uxorum, et filiorum.
9. Deinde cum dicit et ad haec interimunt etc., obiicit simul
contra utramque positionem, scilicet de communitate uxorum et
possessionum. Et inducit etiam ad hoc tres rationes: quarum prima est
quod illi qui volunt sic nimis unire civitatem, manifeste interimunt
opera duarum virtutum: scilicet temperantiae, inquantum est circa
mulieres: opus enim temperantiae est abstinere a muliere aliena: quod
non habebit locum si omnes mulieres sint communes. Similiter
introducens communitatem possessionum, aufert actum liberalitatis.
Non enim poterit esse manifestum de aliquo an sit liberalis, neque
aliquis poterit actum liberalitatis exercere, ex quo non habet proprias
possessiones, in quarum usu consistit opus liberalitatis. Providus
homo propria expendit et dat. Quod autem aliquis det communia, non
est multum liberalitatis.
10. Secundam rationem ponit ibi, bonae faciei quidem igitur et
cetera. Et dicit quod lex Socratis praedicta videtur bona in
superficie, et videtur quod sit philantropos, id est inducens
amicitiam inter homines, vel philantropos, id est amabilis ab
hominibus. Et hoc propter duo. Primo propter bonum quod aliquis
suspicatur futurum ex tali lege. Quando enim aliquis audit, quod
inter cives sint omnia communia, suscipit hoc cum gaudio, reputans
amicitiam admirabilem futuram per hoc omnium ad omnes. Secundo propter
mala, quae putat tolli per hanc legem. Accusat enim aliquis mala,
quae nunc fiunt in civitatibus, sicut disceptationes hominum ad invicem
circa contractus, et iudicia de testimoniis falsis, et hoc quod
pauperes adulantur divitibus, tamquam omnia ista fiant propter hoc quod
possessiones non sunt communes. Sed si aliquis recte consideret,
nihil horum fit propter hoc quod possessiones non sunt communes, sed
propter malitiam hominum. Videmus enim quod illi qui possident aliqua
in communi, multo magis dissident adinvicem, quam illi qui habent
separatas possessiones. Sed quia pauci sunt illi qui habent
possessiones communes respectu illorum qui habent divisas, propter hoc
pauciora litigia veniunt ex communitate possessionum: tamen si omnes
haberent communes multo plura litigia essent.
11. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc autem iustum et cetera. Et
dicit quod homo non solum debet considerare quot malis priventur illi
qui habent communes possessiones et uxores, sed etiam quot bonis
priventur. Debet enim legislator sustinere aliqua mala, ne priventur
maiora bona: tot autem bona privantur per hanc legem Socratis, quod
videtur esse impossibilis talis conversatio vitae, ut patet per
inconvenientia supra posita.
|
|