|
1. Causam autem deviationis et cetera. Postquam philosophus
impugnavit legem Socratis ostendens eam esse inconvenientem, hic
impugnat eam ostendens esse insufficientem. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quod non habuit sufficiens motivum. Secundo ostendit
quod id quod ponebatur, insufficiens erat, ibi, quinimmo sed neque
modus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit motivum esse
insufficiens propter falsam suppositionem. Secundo propter defectum
experientiae quae requiritur in legibus condendis, ibi, oportet autem
non hoc ipsum ignorare et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod causa quare Socrates deviavit a veritate
circa legem de communitate possessionum, filiorum et uxorum, oportet
putare hanc esse, quia supponebat quamdam suppositionem non rectam:
scilicet quod summum bonum civitatum esset quod ipsa esset maxime una.
Haec autem suppositio ideo non est recta, quia ad civitatem et domum,
sicut supra dictum est, requiritur aliqua unitas, sed non omnimoda.
Unde intantum potest procedere unitas civitatis, quod iam non erit
civitas; puta si omnes sint unius artis et cohabitantes in una domo.
Intantum autem potest procedere unitas quod erit in propinquo ad hoc
quod non sit civitas. Unde sequitur quod sit peior: quia unumquodque
tanto deterius est, quanto magis appropinquat ad suum non esse; sicut
si tollatur aliqua distinctio officiorum, quae sunt necessaria ad bene
esse civitatis. Et ponit exemplum, sicut si aliquis faciat
homofoniam, idest omnes cantantes in una voce, iam non erit symphonia
id est consonantia vocum, cui similatur civitas ex diversis
consistens. Et similiter tolleretur rismon, id est ordinatio figurae
puta trianguli, si quis vellet facere unam solam basim. Et ita potest
in tantum procedere unitas quod tollatur civitas.
3. Sed, sicut supra dictum est, oportet in civitate esse quidem
diversorum multitudinem, sed quod civitas fiat una et communis propter
quamdam disciplinam legum recte positarum. Sed si aliquis qui erat
inducturus disciplinam ad uniendum civitatem putet per hanc legem de
communitate filiorum et uxorum fieri civitatem bonam, inconveniens est
si aestimet quod per tales communitates possit rectificare civitatem,
et non magis per bonas consuetudines et leges, et per philosophiam, id
est sapientiam circa talia: sicut dictum est supra, quod Lacedaemones
possessiones proprias faciebant communes quantum ad usum; et in Creta
etiam fecit legislator esse aliqua communia, ut fierent quaedam
convivia publica civibus, secundum aliqua tempora ad hoc ut inter eos
maior familiaritas esset.
4. Deinde cum dicit oportet non hoc ipsum etc., ostendit
insufficientiam motivi propter defectum experientiae: et dicit quod ad
hoc quod leges bene ponantur, oportet hoc non ignorare, quia debet
aliquis multo tempore considerare et multis annis, ut manifestum sit
per experientiam, si tales leges vel statuta bene se habeant.
Aestimandum est enim quod in longitudine praecedentium temporum fere
omnia inventa sunt circa conversationem humanam, quae excogitari
possunt: sed quaedam eorum non sunt conducta, idest non est usque ad
hoc in eis processum quod lege statuerentur, quia statim eorum
inconvenientia apparebat: quaedam vero sunt quidem statuta, sed
recesserunt ab usu dum cognoverunt homines quod non erant utilia. Et
hoc maxime manifestum fit, si quis per experientiam operis inspiciat
talem ordinem civitatis institutum, qualem Socrates dixit.
Impossibile enim est, quod fiat civitas nisi per aliquam partitionem
et segregationem; puta quod de bonis communibus fiat distributio per
diversa convivia, vel per diversas confraternitates, aut per diversas
tribus, idest societates civitatis aut regionis. Quia igitur necesse
est omnino, quod fiat distributio bonorum communium quantum ad rem,
nihil aliud affertur per statutum talis legis de communitate
possessionum, nisi quod municipes, idest qui continue morantur in
civitate, non habeant curam de agris colendis, quasi non habentes
agros proprios. Sed etiam si non sint agri communes, hoc ipsum fieri
potest, sicut Lacedaemonii facere conantur, ut scilicet per alios
agri colantur, quamvis sunt proprii.
5. Deinde cum dicit quinimmo, etc., ostendit inconvenientiam legis
Platonicae quantum ad id quod ponebatur. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit insufficientiam praedictae legis quantum ad ea de quibus
est. Secundo quantum ad quaedam consequentia, ibi, sed sive
necessaria et cetera. Circa primum inducit tres rationes: quarum
prima ostendit insufficientiam praedictae legis quantum ad hoc, quod
non poterat secundum eam sufficienter distingui multitudo civitatis.
Et dicit, quod non solum lex Socratis (nichil aliud) facere
videbatur, nisi quod municipes agros non colerent tamquam non proprios
existentes, sed neque etiam Socrates dixit quis modus esset totius
conversationis politicae instituendae secundum suam legem
communicantibus, idest habentibus omnia communia, neque etiam
possibile est a quovis alio dici hac lege servata.
6. Necesse enim est, quod multitudo civitatis sit multitudo hominum
diversorum secundum diversos status. De quorum diversitate qualiter
esse possit, nihil est determinatum a Socrate: necesse enim est
dicere, quod agricolis sint possessiones communes simul cum aliis
civibus, et filii et uxores, aut quod habeant seorsum proprios filios
et possessiones et uxores praeter alios cives. Hoc autem secundo modo
contingit assignare diversitatem eorum ab aliis civibus, tum propter
differentiam eorum in possessionibus, tum etiam propter parentum
originem: sed si eodem modo sint communia omnia praedicta omnibus
aliis, nulla differentia invenitur, secundum quam possunt
diversificari agricolae a municipibus; id est ab illis qui communiter
incolunt civitatem. Neque etiam poterit assignari, quid plus
consequantur illi qui portant pondus principatus in regendo civitatem,
et sic inutiliter laborabunt: nunc autem habent hoc emolumentum, quod
attribuuntur eis plures possessiones, et filii eorum nobilitantur.
Similiter etiam non poterit assignari, quid passi sufferunt
principatum, idest propter quam eorum conditionem praecedentem ad
principatum assumantur nunc enim consueverunt ad principatus assumi,
qui sunt nobiliores origine vel excellentiores divites: excellentia
autem secundum virtutem non semper est ita manifesta, quod secundum eam
solam sufficienter possint inveniri homines, qui assumantur ad
principatus.
7. Posset autem aliquis dicere, quod illi qui servarent legem
Socratis, susciperent tale aliquid observandum, quale observant
Cretenses, qui agriculturam et alia huiusmodi artificia dimittunt
exercenda per servos, quibus solum interdicunt gymnasia, idest
exercitia corporalia, et usum armorum, ut secundum hoc non oporteat
distinguere inter agricolas et alios municipes, quia exercentes
agriculturam et artifices secundum hoc non erunt cives, sed servi.
Sed si in civitate, quam Socrates intendit instituere, erunt
huiusmodi ordinata sicut in aliis civitatibus, ut scilicet quidam
civium sint agricolae et artifices, non videbitur esse una communitas,
quia in una civitate necessarium erit esse quasi duas civitates sibi
contrarias: ex una enim parte erunt municipes, qui custodiunt
civitatem, nihil aliud operantes; et ex alia parte erunt agricolae et
artifices operantes, quos oportet esse contrarios adinvicem, ex hoc
ipso quod quibusdam laborantibus, alii non laborant, et tamen plura de
fructibus recipiunt, sicut etiam supra dictum est. Si vero
possessiones non sint communes, non erit ex hoc litigium, quia
quilibet procurabit, quod colantur agri sui, vel per alium, vel per
seipsum: et dum minores servient maioribus, ab eis aliquod lucrum
recipientes, erit una communicatio inter eos.
8. Secundam rationem ponit, ibi, accusationes autem et cetera. Et
dicit, quod in civitate habente omnia communia, sicut Socrates
dixit, invenientur mutuae accusationes et disceptationes, et omnia
alia mala, quae Socrates dicit nunc esse in civitatibus.
Disceptabunt enim cives adinvicem de hoc quod non aequaliter laborant,
nec aequaliter fructum recipiunt, et de multis etiam aliis; quamvis
Socrates putaverat, quod ista mala in civitate, in qua essent omnia
communia, non essent. Et propter hoc dicebat, quod propter huiusmodi
disciplinam non indigeret civitas multis legibus, sed solum quibusdam
paucis, scilicet circa habitationem municipii, et circa forum
iudiciorum, vel etiam circa forum rerum venalium, et circa alia
huiusmodi, sine quorum ordinatione civitas esse non potest: ita tamen
quod huiusmodi disciplinam legum attribuebat solum municipibus, id est
custodibus civitatis, non autem agricolis, qui extra civitatem
municipum morabantur. Et sic patet, quod lex Socratis erat
insufficiens, quia non poterat a civitate extirpare mala quae tollere
conabatur.
9. Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem dominos facit et
cetera. Et dicit quod Socrates committebat secundum suam legem totam
dispositionem possessionum agricolis, quibus dicebat esse
committendum, quod fructus agrorum offerrent quibuscumque circa alia
vacantibus: et ex hoc putabat, quod agricolae propter hanc potestatem
efficerentur obsequiosi et humiliter servientes aliis civibus. Sed
totum contrarium accideret: multo enim magis est verisimile, quod ex
quo haberent omnia in sua potestate, quod essent graves aliis civibus,
et adinvenirent astutias ad defraudandum eos, quam quod humiliter eis
servirent. Et sic patet, quod lex Socratis de communitate mulierum
et possessionum insufficiens erat, quia non poterat implere quod
conabatur.
10. Deinde cum dicit sed sive necessaria etc., ostendit
insufficientiam legis Socraticae quantum ad alia consequentia. Et
primo in generali. Secundo in speciali, ibi, at vero si uxores et
cetera. Dicit ergo primo, quod sive ista quae Socrates posuit de
communitatem mulierum et possessionum, sint necessaria civitati, sive
non, tamen de habitis, id est de consequentibus nihil determinavit,
scilicet qualis debeat esse ordinatio politicae conversationis, et
qualis disciplina, et quales leges propriae eorum, qui sic habent
omnia communia: non enim est de facili invenire aliquas tales: nec
etiam oportet eos parum differre ab aliis, qui praedictam civitatem
servare possint: unde quibusdam specialibus legibus et speciali
disciplina essent imbuendi.
11. Deinde cum dicit at vero si uxores etc., ostendit
insufficientiam in speciali. Et primo quantum ad mulieres. Secundo
quantum ad principes, ibi, insecurum autem et cetera. Tertio quantum
ad communem civitatis felicitatem, ibi, adhuc autem et felicitatem
auferens et cetera. Quantum ad mulieres autem duo tangit. Primo,
quod non potest sufficienter ordinari de mulieribus si sint communes
municipibus et agricolis, sive possessiones sint propriae et distinctae
utrisque, sive sint communes; quia si sint communes, oportet quod
(per) agricolas dispensentur; et etiam si sint propriae municipum,
quis alius dispensabit eas nisi agricolae? Quo modo autem poterunt
dispensare ea quae sunt in agris viri mulierum quae habitant in
civitate? Non enim simul poterunt uti mulieribus in civitate
existentibus et agros colere.
12. Secundo circa mulieres dicit, quod Socrates dicebat, quod
mulieres debebant eadem tractare cum viris, ut scilicet colerent agros
et pugnarent, et alia huiusmodi facerent sicut viri: et accipiebat
parabolam, id est similitudinem a bestiis, in quibus feminae similia
operantur masculis. Sed Aristoteles istud dicit esse inconveniens,
nec esse simile: quia bestiae nihil participant de vita oeconomica, in
qua quidem vita mulieres habent quaedam propria opera, quibus oportet
eas intendere, et abstinere semper ab operibus civilibus.
13. Deinde cum dicit insecurum autem etc., ostendit
insufficientiam quantum ad principes: et dicit, quod non est securum
civitati, quod hoc modo instituantur principes civitatis sicut
Socrates instituebat: ordinavit enim, quod semper manerent iidem
principes: quod quidem fit causa seditionis, etiam apud homines non
magni valoris, et multo magis apud homines animosos et bellicosos, qui
non possunt de facili pati, quod ipsi semper subiiciantur, et alii
principentur.
14. Et subiungit causam quare Socrates instituebat, quod semper
essent iidem principes: dicebat enim, quod sicut in quibusdam mineris
terrarum invenitur aurum, in quibusdam argentum, in quibusdam vero
ferrum, aut aes, ita in animabus quorumdam hominum, qui abundant in
sapientia et virtute, est a Deo quasi inditum aurum, quos iustum est
principari; in quibusdam vero argentum, qui sunt secundi gradus; in
quibusdam vero qui sunt imperfecti ad sapientiam et virtutem, invenitur
quasi aes aut ferrum: et tales secundum ipsum debent fieri agricolae et
artifices. Manifestum est autem, quod istud non commutatur, ita quod
quandoque istis hominibus sit inditum aurum, et quandoque aliis; sed
semper eisdem: unde sequitur, quod semper iidem principentur.
15. Deinde cum dicit adhuc autem et felicitatem etc., ostendit
insufficientiam quantum ad communem civitatis felicitatem; dicebat enim
Socrates, quod legislator debet ad hoc attendere, quod faciat totam
civitatem felicem, et quantum ad opera virtutis, et quantum ad
exteriora bona: cum tamen Socrates per suam legem auferret a singulis
civibus felicitatem: quia volebat, quod non haberent aliquid
proprium, nec in possessionibus, nec in mulieribus, nec in filiis,
quae quidem pertinent ad felicitatem tamquam organice deservientia, ut
dicitur in primo Ethicorum. Hoc autem est impossibile, quod tota
civitas sit felix, nisi vel omnes, vel plures partes civitatis
felicitatem habeant: non enim est felicitas civitatis, sicut numerus
par, et alia similia. Partes enim numeri paris quandoque sunt
impares, sicut partes senarii sunt duo trinarii. Et praeterea si
municipes civitatis non sunt felices, qui alii erunt felices ad hoc
quod in eis felicitas civitatis fundari possit? Non enim potest dici
quod agricolae et banausi, id est mercenarii sint felices, qui sunt
infimi in civitate: non enim felicitas quae est optimum civitatis
potest salvari in infima eius parte.
16. Ultimo autem epilogando concludit, quod conversatio politica
civitatis de qua Socrates dixit, habet praedictas dubitationes et
quasdam alias non minores praedictis.
|
|