|
1. Fere autem similiter et quae circa leges et cetera. Postquam
philosophus improbavit positionem Socratis de communitate mulierum et
puerorum et possessionum, quod ponebat quasi principale in sua
politia, hic inquirit de aliis consequentibus legibus. Et primo
narrat eas. Secundo disputat contra eas, ibi, superfluum quidem
igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est
intentio. Secundo prosequitur intentum, ibi, dividitur autem in duas
partes et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut habet multas
dubitationes lex de communitate mulierum et possessionum, ita etiam et
aliae eius consequentes leges; et ideo melius est quod de tota eius
politia aliqua pauca hic dicantur; quia de paucis in sua politia
determinavit Socrates, scilicet de communitate uxorum et filiorum et
possessionis, quomodo debeat se habere; et super hoc determinavit
ordinem politicae conversationis.
2. Deinde cum dicit dividitur autem in duas etc., recitat ea quae
Socrates dixit de ordine politiae nam de communitate satis supra dictum
est. Et primo quantum ad partes civitatis. Secundo quantum ad
disciplinam civium, ibi, et de disciplina qualem quamdam et cetera.
Circa primum quatuor dicit. Quorum primum est quod Socrates totam
multitudinem habitantium civitatem dividebat in duas partes: quarum una
erat agricolarum et aliorum artificum; alia vero erat vivorum
bellatorum: addebat autem et tertiam partem, scilicet consilium et
principes civitatis. Secundo dicit quod Socrates omisit dicere de
agricolis et artificibus, utrum debeant aliquem principatum habere, et
utrum etiam debeant aliquo modo pugnare vel non. Tertio dicit, quod
Socrates existimavit quod oportebat mulieres bellare et alia similia
facere viris. Quarto dicit quod alias quidem partes suae politicae
implevit multis sermonibus extraneis qui non pertinebant ad materiam
politicae, interponens multa de naturalibus et de aliis scientiis.
3. Deinde cum dicit et de disciplina etc., narrat quid Socrates
dixit de disciplina civitatis, et circa hoc tria facit. Primo dicit
in communi quod Socrates dixit de disciplina civitatis quod oportet
aliquam disciplinam habere municipes, id est habitatores civitatis.
4. Secundo, ibi, legum autem et cetera. Ponit ea in quibus
conveniebat cum aliis politiis: et dicit quod magna pars legum, quas
Socrates ponebat, sunt leges quae modo in civitatibus observantur.
Cum enim ipse dixerit de politia, idest conversatione civitatis, et
induxerit quamdam maiorem communitatem in civitate quam sit consuetum,
paulatim instituendo leges deveniebat ad alteram politiam, quae nunc
observatur; quia praeter communionem mulierum et possessionis quae erat
propria suae politiae, omnia alia tradidit quae possint esse communia
ambabus politiis, scilicet et illi quae observat hanc communitatem, et
illi quae non observat: eamdem enim disciplinam dixit esse utrorumque:
puta quod homines viverent de necessariis operibus cum quadam moderantia
et abstinentia, et quod facerent quaedam convivia in civitate ad
maiorem civium familiaritatem, quae etiam apud alias civitates
observabantur, quamvis oportuisset quod instituerent multo differentem
disciplinam, ut supra dictum est.
5. Tertio cum dicit, verum tamen in hac inquit etc., narrat
quaedam propria quae Socrates ponebat: quorum unum erat quod fierent
etiam convivia mulierum et non solum virorum: aliud autem erat quod
determinabat numerum bellatorum; scilicet quod in civitate essent ad
minus mille arma portantes et ad plus quinque milia.
6. Deinde cum dicit superfluum quidem igitur etc., obiicit contra
praedicta alia quae Socrates inducebat. Et primo obiicit contra
disciplinam legum. Secundo contra ordinem partium civitatis, ibi,
coordinatio autem tota vult et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam
et nunc dictam et cetera. Dicit ergo primo, quod sermones Socratis
habent aliquid superfluum, inquantum replet suam politiam extraneis
sermonibus; et leve, inquantum erant insufficientes rationes, et sine
experientia prolatae; et novum, inquantum erat contra communem
consuetudinem. Et erat quaestionibus plenum per multas difficultates
consequentes; et quod in omnibus bene diceret difficile est asserere.
7. Deinde cum dicit quoniam et nunc dictam manifestat quod dixerat.
Et primo improbat dicta Socratis quantum ad mensuram quam civitati
imponebat. Secundo quantum ad distinctionem, ibi, Fidon quidem
igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo improbat dictum eius
quantum ad numerum bellatorum. Secundo quantum ad quantitatem
possessionis quam taxabat, ibi, et multitudinem autem possessionis et
cetera. Dicit ergo primo, quod si quis consideret praedictam
multitudinem bellatorum, quam Socrates instituebat in civitate,
manifeste apparet quod civitas talis indigebit maxima latitudine
camporum, sicut est circa Babyloniam, ad hoc quod nutriantur exinde
quinque millia bellatorum, qui nihil aliud operentur, et praeter eos
multo maior alia turba, et mulierum et famulorum. Et secundum hoc
oportet quod ille qui talem civitatem instituit, habeat multitudinem
camporum ad votum; quod tamen non est impossibile: sed tamen hoc
considerandum quod ille qui vult legem in civitate statuere, non debet
statuere legem secundum illud quod cogitat quod sit possibile, sed
respiciendo ad ea quae ei existunt; et praecipue quidem ad duo:
scilicet ad regionem, ut non constituat maiorem civitatem quam regio
illa pascere possit, et iterum ad homines ut conveniant leges hominibus
secundum eorum conditiones. Tertio autem est apponendum, ut ponat
leges respiciendo ad loca vicina: et hoc quidem primo est necessarium
si civitas debet habere vitam non solitariam, sed politicam, idest
communem cum multis aliis civitatibus, cum quibus societatem habeat non
solum in pace, sed etiam in bello: quia talem civitatem non solum
necessarium est uti talibus armis ad bellum et in tanto numero secundum
quod utile est ad propriam regionem; sed etiam in exterioribus locis,
in quibus conversantur vel hostes vel amici. Secundo autem si quis non
approbet vitam bellicosam, neque ut propriam alicuius hominis, neque
ut communem totius civitatis, nihilominus tamen quantum ad hoc oportet
cives esse armatos et bellicosos, ut sint terribiles inimicis, non
solum cum veniunt in regionem, sed etiam quando discedunt.
8. Deinde cum dicit multitudinem autem etc., improbat positionem
Socratis, quantum ad mensuram possessionum quam in civitate
statuebat. Et circa hoc duo facit. Primo improbat mensuram
possessionum a Socrate positam secundum se. Secundo quantum ad hoc
quod praetermisit mensurare generationem, ibi, inconveniens autem et
possessiones et cetera. Circa primum ponit duas rationes. Dicit ergo
primo, quod oportet considerare ne forte alio modo possit planius
determinari quantitas possessionum quas civitas debet communiter
habere, quam Socrates determinaverat. Dicit enim Socrates quod
tanta debet esse possessio civitatis, ut ex ea possint cives vivere
temperate: sed planius diceretur si quis diceret, quod tanta debet
esse possessio civitatis, ut ex ea vivatur bene: haec enim
determinatio est magis utilis, eo quod plura in se comprehendit bene
vivere quam temperate vivere.
9. Secundam rationem ponit, ibi, adhuc autem est temperate quidem
et cetera. Et dicit quod contingit aliquem temperate vivere, qui
tamen misere vivit, idest cum magna penuria. Et sic patet quod
praedicta determinatio Socratis non sufficit; sed melior determinatio
est ut dicatur quod tanta debet esse possessio, ut vivatur temperate et
liberaliter. Si enim alterum eorum separatim dicatur, sequetur
inconveniens. Ex una enim parte si dicatur quod debeat vivere
liberaliter, sequetur quod homo in superfluis delitiis vivat. Ex alia
vero parte, si dicatur quod debet vivere temperate, sequetur quod
possit homo vivere cum penuria et labore: ideo ad excludendum utrumque
inconveniens oportet dicere, temperate et liberaliter; et ista
determinatio sufficit; quia solae hae duae virtutes faciunt hominem
bene se habere circa usum substantiae, idest possessionis: et hoc
patet in aliis virtutibus: non enim potest dici quod aliquis utatur sua
possessione mansuete aut fortiter. Mansuetudo enim est circa iras, et
fortitudo circa timores et audacias; et sic in nullo respiciunt usum
possessionum: sed temperantia quae est circa concupiscentias ciborum et
venereorum propter quas multi consumunt suam substantiam, et
liberalitas quae est circa donationes et acceptiones manifeste
respiciunt usum possessionis: unde potest dici quod aliquis utatur sua
possessione temperate et liberaliter: unde cum per utrumque istorum
videtur esse inconveniens circa usum possessionum, necessarium est
circa ipsas esse usus hos, scilicet temperantiae et liberalitatis.
10. Deinde cum dicit inconveniens autem etc., improbat positionem
Socratis ex hoc quod determinans quantitatem possessionum non
determinabat quantitatem generationis. Et circa hoc sex facit. Primo
quidem proponit esse inconveniens id quod Socrates dicebat: et dicit
quod inconveniens est quod aliquis velit possessiones civitatis
adaequare idest ad certam quantitatem reducere, et cum hoc non
instituat aliquid ad determinandum multitudinem civium, sed permittat
generationem civium in infinitum fieri, sicut Socrates faciebat.
11. Secundo, ibi, tamquam sufficienter etc. ponit rationem quae
movebat Socratem: contingit enim in civitate multas mulieres esse
steriles: et ita licet aliis mulieribus generantibus multos filios,
tamen semper conservabitur eadem multitudo civitatis, sicut nunc
videmus in civitatibus evenire. Et propter hoc Socrati non videbatur
necessarium quod circa generationem filiorum aliquid taxaretur.
12. Tertio quidem, ibi, nunc quidem enim etc., ostendit
Aristoteles hanc rationem esse insufficientem: quia nunc in
civitatibus, propter hoc quod possessiones sunt divisae, unoquoque
habente propriam possessionem, nulla dubitatio potest provenire ad
quantamcumque multitudinem proveniat generatio filiorum, quia
unusquisque filiis suis studet aliquo modo providere; sed tunc cum
possessiones non essent divisae inter cives secundum ordinationem
Socratis, sequeretur quod illi qui essent abiectiores nihil
perciperent de fructibus possessionum, sive multiplicarentur, sive
diminuerentur, dum modo illi qui essent potentes multiplicarentur; dum
enim potentes civitatis primo sibi et suis necessaria sumerent, sic
eorum multitudo excresceret.
13. Quarto ibi, magis autem suspicabitur et cetera. Proponit quod
oportet determinare multitudinem circa generationem filiorum; et dicit
quod aliquis potest aestimare quod magis oportet determinari
generationem filiorum quam etiam multitudinem substantiae; ita scilicet
quod non generentur plures cives ab aliquo numero determinato, cui
sufficiant civitatis possessiones.
14. Quinto ibi, hanc autem multitudinem etc., ostendit quid
debeat observari in tali determinatione; et dicit quod oportet
determinare multitudinem filiorum generandorum respiciendo ad casus
fortuitos, puta ad mortes eorum qui nascuntur, et ad sterilitatem
mulierum quae non concipiunt, ut scilicet tantum permittatur ex alia
parte superexcrescere generatorum numerus, ut huiusmodi defectus
fortuiti suppleantur.
15. Sexto, ibi, sinere autem etc. ostendit quomodo oportet
determinari multitudinem generatorum; et dicit quod hoc ideo
necessarium est, quia si permittatur quod in infinitum homines
generentur absque aliquo determinato numero, sicut communiter fit in
civitatibus, ex necessitate sequitur quod ex hoc proveniat causa
paupertatis civibus: multi enim filii pauperes erunt habentes id solum
quod eorum pater dives habebat; ex paupertate autem civium, sequitur
quod sint seditiosi et maligni; quia dum non habent necessaria vitae,
student ea conquirere fraudibus et rapinis.
16. Deinde cum dicit Phaedon quidem igitur etc., improbat
disciplinam legum Socratis quantum ad distinctionem quam in civitate
faciebat. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit quomodo circa
distinctionem discordabat ab aliis legislatoribus. Et dicit quod
quidam legislator Corinthius, Phaedon nomine, duo dixit esse
observanda in civitate: quorum unum est, ut domus antiquorum civium
permanerent aequales adinvicem in divitiis et dignitate, etiam si a
principio inaequales sortes habuissent: (quomodo autem reduci possint
ad aequalitatem infra dicetur): aliud est ut multitudo civium semper
aequalis remaneret. Sed in legibus Socratis contrarium invenitur:
quia neque ordinat quomodo aequalitas multitudinis civium conservetur,
neque etiam statuit quod sint aequales divitiae civium; sed permittit
quod quidam habeant maiores divitias aliis, ut postea dicetur: sed de
hoc quid melius sit, utrum scilicet quod omnes cives habeant divitias
aequales, vel non, postea determinabitur.
17. Secundo, ibi derelictum autem est etc., improbat legem
Socratis quantum ad distinctionem principum. Et dicit quod per leges
Socratis non fuit determinatum quomodo deberent distingui principes a
subditis, cum tamen ipse diceret quod oporteret aliquam distinctionem
esse inter eos, ut sicut ex alia materia fit filatum lanae quam filatum
lini, ita ex alia conditione oporteret aliquos assumi in principatum et
remanere aliquos in subiectione: non enim poterat eos distinguere per
originem generis ex quo ponebat pueros et uxores communes.
18. Tertio, ibi, quoniam autem omnem substantiam etc. improbat
positionem Socratis quantum ad distinctionem possessionum; et dicit
quod Socrates permittebat quod in rebus mobilibus divitiae unius
multiplicarentur supra divitias alterius in quincuplum; et pari ratione
poterat permittere idem in possessione terrae, ut non faceret omnes
agros communes.
19. Quarto, ibi, et domiciliorum autem etc., improbat
distinctionem Socratis quantum ad domos. Et dicit quod oportet
considerare ne forte distinctio domorum, quam introducebat Socrates,
non sit utilis oeconomicae. Dicebat enim quod quilibet civis debebat
habere duo domicilia, forte propter separationem filiorum: sed hoc est
difficile quod aliquis habeat tantam familiam quod possit inhabitare
duas domos; et etiam damnosum oeconomicae, ut unus homo faciat duas
expensas in duabus familiis.
|
|