|
1. Coordinatio autem tota et cetera. Postquam Aristoteles
improbavit positionem Socratis quantum ad disciplinas legum, hic
improbat eam quantum ad ordinem civitatis. Et primo quantum ad
populum. Secundo quantum ad principes, ibi, quidam quidem igitur
dicunt et cetera. Ad evidentiam autem eorum quae hic dicuntur,
considerandum est, quod sex sunt species ordinationis civitatum, ut in
tertio dicetur. Omnis enim civitas, aut regitur ab uno, aut a
paucis, aut a multis. Si ab uno; aut ille unus est rex, aut
tyrannus. Rex quidem, si sit virtuosus tenens communem utilitatem
subditorum. Tyrannus autem, si sit malus omnia retorquens ad suum
commodum, utilitate subditorum contempta. Si vero regatur civitas a
paucis; aut illi eligentur propter virtutem qui bonum multitudinis
procurent; et tale regimen dicitur aristocratia id est potestas
virtuosorum vel optimorum. Aut eligentur aliqui pauci propter
potentiam, aut divitias, et non propter virtutem, qui omnia quae sunt
multitudinis ad suam propriam utilitatem retorquebunt; et tale regimen
dicitur oligarchia, id est principatus paucorum. Si vero civitas
regitur a multis, similiter, siquidem regatur a multis virtuosis,
tale regimen vocabitur communi nomine politia. Non autem contingit
multos inveniri virtuosos in civitate, nisi forte secundum bellicam
virtutem: et ideo hoc regimen est quando viri bellatores in civitate
dominantur. Si vero tota multitudo populi dominari velit, vocatur
democratia id est potestas populi.
2. Dicit ergo primo, quod secundum legem Socratis tota coordinatio
multitudinis, scilicet civitatis, neque est democratia, neque
oligarchia, sed est media horum, quam communi nomine nominant aliqui
politiam; et consistit ex his qui utuntur armis. Cum enim Socrates
multitudinem civitatis divideret in duas partes, quarum una erat
pugnatorum, alia artificum et agricolarum (agricolas autem oportet in
agris manere) relinquitur quod quasi multitudo habitantium civitatem
esset virorum bellatorum.
3. Deinde cum dicit siquidem igitur ut communissimam etc., ostendit
quantum ad quid bene dixit, et quantum ad quid male. Et dicit quod si
ipse instituit talem ordinationem tamquam communissimam inter alias
politias, forte bene dixit. Nam oligarchia est solum magnorum:
democratia vero est solum infirmorum: haec vero politia est ex his qui
sunt medii inter utrosque: unde communior est, utpote cum utriusque
participans. Sed si ipse instituit talem ordinationem quasi optimam
post primam, non bene dixit. Primam autem ordinationem dicit regnum,
vel quia est prima tempore (a principio enim omnes civitates regibus
regebantur), vel quia est optima dummodo rex sit bonus. Post hanc
autem primam politiam non potest dici quod politia virorum bellantium
sit optima; multo enim melior est aristocratia, quae est principatus
virtuosorum, per quem modum regebantur Lachoni vel si qui alii cives
adhuc magis aristocratice reguntur.
4. Deinde cum dicit quidam quidem igitur dicunt etc., improbat
ordinem quem Socrates in civitate statuebat quantum ad principes. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit positionem eius. Secundo improbat
eam, ibi, quas aut omnino et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod expedit in civitatibus commisceri praedicta regimina.
Secundo ostendit qualiter Socrates commiscebat, ibi, in legibus
autem iis dictum est et cetera. Dicit ergo primo, quod quidam dicunt
quod optimum regimen civitatis est quod est quasi commixtum ex omnibus
praedictis regiminibus. Et huius ratio est, quia unum regimen
temperatur ex admixtione alterius, et minus datur seditionis materia,
si omnes habeant partem in principatu civitatis; puta si in aliquo
dominetur populus, in aliquo potentes, in aliquo rex: et secundum hoc
maxime laudabitur ordinatio civitatis Lacedaemoniorum: de qua tamen
erant duae opiniones. Quidam enim dicebant eam componi ex tribus
civilitatibus, scilicet ex oligarchia, id est principatus divitum, et
monarchia, id est potestate unius, et democratia, id est potentia
populi: habebant enim in civitate regem, quod pertinebat ad
monarchiam: habebant etiam seniores quosdam ex maioribus civitatis
assumptos, quod pertinebat ad oligarchiam: habebant etiam quosdam
principes qui eligebantur ex populo, et vocabantur ephori, idest
provisores, et hoc pertinebat ad democratiam. Aliorum autem opinio
fuit quod principatus ephororum pertineret ad tyrannidem, quia pro
voluntate dominabantur; sed erant in civitate alii principatus qui
disponebant de conviviis communibus et de aliis pertinentibus ad
quotidianam vitam civitatis, puta de victualibus et aliis rebus
venalibus; et id dicebant pertinere ad democratiam.
5. Deinde cum dicit in legibus autem etc., ostendit quomodo
Socrates commiscebat suam politiam: et dicit, quod in legibus
Socratis dictum est, quod optima politia debet componi ex tyrannide et
democratia; forte propter hoc, ut potentia populi refrenaretur per
potentiam tyranni, et iterum quod potentia tyranni refrenaretur per
potentiam populi.
6. Deinde cum dicit quas aut omnino etc., improbat quantum ad hoc
Socratis dictum. Et primo ostendit hanc ordinationem secundum se
inconvenientem esse. Secundo ostendit, quod ea, quae statuebat, non
erant convenientia huic commixtioni, ibi, deinde neque habens videtur
et cetera. Dicit ergo primo, quod praedictae duae politiae, scilicet
tyrannis et democratia, vel non sunt dicendae politiae, quia non
sequuntur ordinem rationis, sed impetum voluntatis: vel sunt dicendae
pessimae inter omnes: unde inconveniens est, quod ex pessimis politiis
componatur optima politia. Multo igitur melius faciunt illi, qui ex
pluribus politiis commiscent ordinationem civitatis: quanto enim est ex
pluribus commixta, tanto melior est, quia plures habent partem in
dominio civitatis.
7. Deinde cum dicit deinde, neque habens etc., improbat dictum
Socratis quantum ad ea quae instituebat, (quae) non conveniebant
commixtioni praedictae. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit,
quod ea quae statuebat Socrates, non conveniebant praedictae
commixtioni. Secundo, quod erant secundum se periculosa, ibi, habet
autem, et circa electionem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi,
palam autem ex principantium et cetera. Tertio ostendit quomodo
praedicta commixtio fieri posset, ibi, quomodo quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum Socrates vellet commiscere
politiam ex democratia et tyrannide, quae est monarchia quaedam,
siquis consideret ea, quae ipse statuit, nihil est ibi monarchicum,
id est pertinens ad principatum unius: sed omnia sunt oligarchica et
democratica, id est pertinentia ad potentes, vel populum; sed magis
declinat sua ordinatio ad oligarchiam.
8. Deinde cum dicit palam autem etc., ostendit propositum. Et
primo circa electionem principum. Secundo circa electionem
consiliorum, ibi, oligarchicam autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod hoc quod dictum est, manifestum est ex institutione principum,
quam Socrates determinat: dicit enim quod debebant aliqui eligi ex
quibus per sortem assumerentur principes: et hoc commune erat et
democratiae et oligarchiae, quia isti electi erant et de populo et de
maioribus. Sed quaedam alia instituebat pertinentia ad oligarchiam:
scilicet quod ad divites civitatis pertineret convocare multitudinem,
et quod ipsi deferrent principes electos ad populum; et omnia
huiusmodi, quae pertinebant ad communitatem civitatis volebat fieri per
divitiores, et in his alios dimittebat: similiter etiam oligarchicum
erat, quod volebat plures principes fieri ex divitibus, et in
maioribus officiis constitutos.
9. Deinde cum dicit oligarchicam autem etc., dicit quomodo in
electione consiliariorum declinabat ad oligarchiam: et dicit, quod
secundum Socratem cives distinguebantur per quatuor gradus, et ex
omnibus gradibus aliqui erant, qui eligebant consiliarios: sed omnes,
qui erant de prima honorabilitate, ex necessitate cogebantur ad
eligendum: illi vero qui erant in secunda honorabilitate, non omnes
eligebant, sed aliqui aequales numero primis; et tamen isti etiam ex
necessitate cogebantur eligere. Deinde ex tertio gradu eligebantur
aliqui aequales, et similiter ex quartis: sed tamen non erat
necessarium, quod omnes qui eligebantur ex tertiis vel quartis
eligerent; sed ex quarto gradu qui erat quartorum, nullus poterat
eligere consiliarios, nisi illi qui erant de primo vel de secundo
gradu: et ita dicebat Socrates, quod aequalis numerus consiliariorum
proveniebat de quolibet gradu civitatis. Sed hoc non est necessarium:
quinimo semper erunt plures et meliores ex maximis honorabilitatibus,
eo quod populares non omnes eligent, cum non habeant necessitatem
eligendi.
10. Deinde cum dicit quomodo quidem igitur etc., dicit, quod ex
his quae dicta sunt, potest esse manifestum qualiter oporteat institui
politiam ex democratia et monarchia: et iterum ex his, quae dicentur
posterius, quando inciderit consideratio de politia sic commixta.
11. Deinde cum dicit habet autem et circa electionem etc.,
ostendit, quod electio principum quam Socrates instituebat, est
periculosa. Et dicit, quod periculosum est civitati, quod Socrates
instituebat circa electionem principum, ut scilicet ex aliquibus
electis, alii electi eligerentur. Illi enim primi electi ex quibus
eliguntur principes, sunt pauci respectu totius multitudinis
civitatis, et ideo facilius erit eos pervertere quam totam
multitudinem: unde si sint aliqui qui velint semper institui in
principatu, etiam si sint mediocres multitudine, semper ad horum
voluntatem eligentur principes, quia mutuo se eligent, et mutuo sibi
succedent in principatibus.
12. Ultimo epilogando concludit, quod ea quae sunt in legibus,
circa politiam Socratis habent hunc praedictum modum.
|
|