|
1. Sunt autem quaedam et cetera. Postquam philosophus disputavit de
politia Socratis sive Platonis, hic prosequitur de politia cuiusdam
qui Phaleas dicebatur. Et circa hoc tria facit. Primo narrat eius
ordinationem. Secundo approbat eam quantum ad id quod bene dicebat,
ibi, quia quidem igitur habet et cetera. Tertio improbat eam quantum
ad id in quo deficiebat, ibi, sed est aequalitatem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo comparat istam politiam et sequentes ad
praecedentem ordinationem Socratis vel Platonis. Secundo enarrat
huius politiae ordinationem, ibi, videtur enim quibusdam et cetera.
Dicit ergo primo, quod praeter praedictas politias Socratis vel
Platonis sunt etiam quaedam aliae politiae, idest ordinationes
civitatum, quarum quaedam sunt ab idiotis et illiteratis inventae,
quaedam vero sunt adinventae a philosophis et a quibusdam hominibus,
qui fuerunt prudentes et experti in civili conversatione; et earum
quaedam sunt constitutae tantum a suis auctoribus, ita tamen, quod in
nulla civitate observantur; quaedam vero sunt secundum quas aliqui
civiliter conversantur. Omnes autem huiusmodi politiae propinquius se
habent ad invicem, et ad id quod est conveniens civitati, quam ambae
praedictae politiae Socratis vel Platonis, quarum prima supra posita
est de communitate mulierum, et filiorum et possessionum: alia vero
posterius de legibus ab eo scriptis. Nullus enim alius legislator
adinvenit, neque communitatem filiorum et uxorum, quod pertinet ad
primam politiam Socratis, neque ordinavit aliquid circa convivia
mulierum, quod pertinet ad secundam, ut ex praedictis patet; sed
incipiunt ordinare civitatem ab his quae sunt magis necessaria.
2. Deinde cum dicit videtur enim quibusdam etc., narrat politiam
quam Phaleas ordinavit. Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit
ad quid plurimi legislatorum intenderunt. Et dicit, quod quibusdam
legislatoribus visum est maxime necessarium esse, quod bene ordinetur
de substantiis, idest de possessionibus civium; quia ex his praecipue
oriuntur omnes seditiones civitatum, quas principaliter legislatores
removere intendunt.
3. Deinde cum dicit propter quod Felleas etc., ostendit quid circa
hoc Phaleas ordinaverit. Et dicit, quod ipse primus circa hoc
aliquid statuit. Voluit enim quod omnes possessiones civium essent
aequales: quod quidem dicebat non esse difficile fieri in civitatibus,
quando a principio inhabitari incipiebant, quia poterant possessiones
ex aequo dividi inter cives; sed in civitatibus inhabitatis quarum
cives habent inaequales possessiones, hoc difficilius erat: tamen cito
posset reduci ad hanc regulam per dotes, ita scilicet quod divites
contrahentes cum pauperibus darent dotes et non acciperent, pauperes
autem acciperent et non darent, quousque omnium possessiones
adaequarentur.
4. Tertio ibi, Plato autem leges etc., ostendit quomodo
diversimode circa hoc Plato ordinavit: dixit enim, quod nulli civium
debebat dari potestas, ut haberet divitias plusquam in quincuplum supra
eum qui minimum haberet: sed hoc est intelligendum quantum ad divitias
rerum mobilium, quia res immobiles faciebat communes.
5. Quarto ibi, oportet autem neque hoc latere etc., ostendit in
quo omnes huiusmodi deficiebant: latebat enim eos, quoniam ex quo
statuebant aliquid circa multitudinem divitiarum, oportebat etiam,
quod aliquid ordinarent circa multitudinem filiorum: puta, quod
aliquis post certum numerum, generationi operam non daret, vel quod
postquam pueri essent nati in aliquo numero, quod superexcrescentes
viri mitterentur ad alias civitates construendas, vel quocumque alio
modo. Quia si numerus filiorum qui nascuntur excedat multitudinem
divitiarum, quae alicui homini taxantur, necesse est, quod lex de
aequalitate possessionum dissolvatur; puta si duorum civium habentium
aequales possessiones, unus generat quatuor filios, alius vero unum
tantum, ex necessitate sequetur, quod filii eorum non habeant aequales
possessiones. Et propter hoc, quod solvitur lex, sequitur etiam
aliud malum; scilicet, quod multi qui nascuntur ex divitibus fiant
pauperes, dum substantia unius divitis in multos filios dividitur: et
hoc est malum, quia opus est ad pacem civitatis, ut filii divitum qui
insolescere possunt, non sint pauperes, quia efficerentur latrones.
Sed si non taxetur alicui quantitas possessionis, hoc non sequetur;
quia secundum quod augetur ei numerus filiorum, studebit aliquis in
divitiis crescere: sic igitur, vel nihil statuendum est circa mensuram
possessionum, vel simul cum hoc ordinandum est aliquid circa numerum
filiorum.
6. Deinde cum dicit quia quidem igitur etc., approbat praedictam
ordinationem quantum ad hoc, quod ordinabat aliquid circa mensuram
substantiarum, ne videatur propter praedicta inconvenientia ea
reprobasse. Approbat autem hoc duplici ratione. Primo quidem per
auctoritatem antiquorum legislatorum; et dicit, quod quidam antiquorum
legislatorum videntur cognovisse, quod regulare substantias civium,
habet magnam virtutem ad civilem communitatem bene conservandam: unde
Solon, qui fuit unus de septem sapientibus, et statuit leges
Atheniensium posuit pro lege, quod etiam apud alios observatur, ut
non possit quis acquirere de terra ad possidendum quantumcumque
voluerit, sed usque ad aliquem certum terminum: similiter etiam leges
quaedam sunt in aliquibus civitatibus, quae prohibent, ne homines
vendant suas possessiones: sicut in civitate Locrorum, quae est in
Calabria, lex fuit antiquitus, ut nullus venderet possessionem, nisi
monstraretur quod accidisset ei aliquod grave infortunium, puta quod
esset captus ab hostibus, vel aliud aliquid huiusmodi passus.
Similiter etiam leges aliquae sunt ordinantes, quod antiquae sortes
civium conserventur illesae: et haec omnia pertinent ad hoc, quod
substantiae civium regulentur.
7. Secundo ibi, hoc autem solutum etc., ostendit idem per
inconvenientia quae sequuntur: et dicit, quod quia hoc fuit permissum
in quadam civitate, consecutum est quod eorum politia esset multum
democratica, id est popularis; quia cum indifferenter cuilibet liceret
possessiones emere, factum est quod multi popularium sunt exaltati, et
maiores depressi: et ita sequebatur, quod non eligerentur homines ad
principatus ex aliquibus determinatis dignitatibus civium, propter
confusionem supervenientem in conditionibus civium.
8. Deinde cum dicit sed est aequalitatem quidem etc., improbat
praedictam ordinationem. Et primo quantum ad hoc, quod aliqua
praetermisit. Secundo quantum ad hoc, quod substantias non
convenienter regulavit, ibi, similiter autem et de possessione et
cetera. Tertio, quantum ad hoc, quod de artificibus inconvenienter
assignavit, ibi, videtur autem ex legislatione et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit, quod praetermisit ea quae
pertinent ad disciplinam civium. Secundo, quod praetermisit ea quae
pertinent ad pacem civitatis, ibi, adhuc dissident et cetera. Tertio
ex hoc, quod praetermisit ea, quae pertinent ad civilem
conversationem, ibi, adhuc multa opus est et cetera.
9. Circa primum ponit duas rationes: quarum, prima est, quod
contingit esse aequalitatem substantiae inter cives: et tamen potest
esse vel valde multa, ita quod cives ex ea delitiose vivant, et sic
civium mores corrumpantur: vel valde modica, ut vivant cives valde
tenaciter, ita quod unus alteri subvenire non possit: et utrumque
eorum est nocivum ad bonam disciplinam civium; unde manifestum est,
quod non est sufficiens legislator ex hoc, quod solum facit substantias
civium aequales; sed oportet quod ipse determinet aliquod medium, ita
scilicet quod sit tanta quantitas possessionum, ut neque superflue
possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vivere
compellantur.
10. Secundam rationem ponit, ibi, adhuc autem si quis et cetera.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem; et dicit, quod etiam
si aliquis omnibus civibus ordinet moderatam possessionem, adhuc istud
non sufficit ad bonam vitam civium: magis enim oportet regulare
interiores concupiscentias animae, ut scilicet non immoderata
concupiscant, quam exteriores substantias, ut scilicet non immoderata
habeant. Sed quod concupiscentiae hominum regulentur, hoc non
contingit nisi per hoc, quod homines sunt sufficienter instructi per
debitas leges, quas Phaleas non posuit: unde insufficienter tradidit
ea, quae pertinent ad disciplinam civium.
11. Secundo ibi, sed forte utique dicet etc. excludit responsionem
Phaleae: qui forte ad hanc rationem responderet, quod utrumque
oportet esse in civitate; scilicet et aequalitatem possessionis, et
aequalitatem disciplinae, ut scilicet omnes cives aequali disciplina
informentur. Sed contra hoc Aristoteles dicit, quod oportuisset eum
dicere quid est ista disciplina, qua oportet omnes cives informare.
Non enim sufficit dicere, quod sit una et eadem omnium; sed oportet
eam esse talem, per quam cives informentur, ut quidam eorum non velint
excedere alios vel in divitiis, vel in honoribus, vel simul in
utrisque: unde, cum talem disciplinam Phaleas praetermiserit,
insufficiens legislator fuit.
12. Deinde cum dicit adhuc dissident etc., ostendit, quod
praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis. Et circa hoc ponit
tres rationes: quarum prima est, quod cives dissident non solum
propter inaequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem
honorum; sed diversimode tamen. Nam multitudo popularium de honoribus
non curat, sed solum de divitiis, et ideo dissident propter
inaequalitates divitiarum; sed homines gratiosi qui alios excellunt in
operibus virtutum, dissident de honoribus, si aequales eis reddantur,
et non maiores quam aliis. Et ideo indiget legislator ordinare aliquid
circa honores: ut scilicet aliquis honor determinetur, qui non detur
nisi bonis, et alius honor sit, quo etiam malus, idest deficiens a
virtute, uti possit: et sic servabitur pax in civitate. Cum igitur
hoc Phaleas praetermiserit, insufficienter tradidit ea quae pertinent
ad pacem civitatis.
13. Secundam rationem ponit, ibi, non solum autem homines etc.,
quae talis est. Homines quidem non solum iniuriantur aliis propter
necessaria conquirenda, quod est primum, cuius remedium esse putabat
Phaleas, quod substantiae civium essent aequales, et sic omnes
necessaria habent, et sic unus homo non spoliat alium propter vitandum
frigus aut famem: sed etiam quidam proximo iniuriantur, ut fruantur
suis delectationibus, et ut non concupiscant aliquid, quod statim non
habeant: quia si sint aliqui qui habeant maiorem concupiscentiam rerum
temporalium necessariorum, id est necessariis more Graeco, idest qui
plura concupiscant quam sint eis necessaria, propter huius medicinam,
idest ut satisfaciant suae concupiscentiae, iniuriabuntur auferentes
bona aliorum vi vel dolo. Nec solum propter hanc causam homines
iniuriantur; sed etiam propter hoc, quod aliqui volunt ita gaudere
delectabilibus, quod nullas tristitias patiantur; et ideo iniuriantur
hominibus, per quos timent sibi posse inferri tristitias, opprimendo
eos. Oportet igitur, ad pacem civitatis, quod legislator excogitet
remedia contra istas tres causas iniuriandi. Illis enim qui
iniuriantur propter necessaria acquirenda, pro remedio sufficit modica
possessio, et operatio propria, per quam sibi victus aliquis
acquirit. Paucis enim natura contenta est. Sed illis qui iniuriantur
propter concupiscentias delectationum, remedium est temperantia, quae
moderatur in homine delectationum concupiscentias. Sed contra
tertium, scilicet contra eos qui iniuriantur ut non tristentur,
remedium adhibet philosophia, quantum ad eos, qui possunt eius
delectationibus frui, quae sunt sine tristitia: quae etiam facit
hominem non tristari in infortuniis. Sed in aliis duobus potest homini
auxilium ferri per homines: unde cum ista duo secunda remedia Phaleas
praetermiserit, solum contra primum remedium ferens, videtur
insufficienter ordinasse.
14. Tertiam rationem ponit, ibi, iniuriantur et cetera. Et
dicit, quod homines maxime iniuriantur propter excellentias divitiarum
et honorum acquirendas: non autem propter necessaria conquirenda;
sicut patet de illis qui exercent tyrannidem, non quidem propter hoc ut
non patiantur frigus aut famem, sed propter praedictas excellentias.
Et ideo quia isti maxime iniuriantur in civitate, propter hoc,
praemium datur magnorum honorum in civitatibus his qui interficiunt
tyrannos, non autem his qui interficiunt alios fures. Et tamen contra
iniurias tyrannorum nullum remedium apposuit Phaleas: unde patet,
quod modus ordinationis eius praebet auxilium solum contra modicas
iniurias, non autem contra magnas.
15. Deinde cum dicit adhuc multa opus est etc., ostendit, quod
ordinatio Phaleae insufficiens erat quantum ad civium conversationem;
quia oportet in civitate multa constitui, ex quibus cives bene
conversantur adinvicem. Oportet etiam aliqua constitui, per quae bene
conversentur ad vicinos, et ad quoscumque extraneos. Et quia inter
vicinos et extraneos quidam etiam sunt hostes, cum quibus est
bellandum; ideo necesse est etiam ponere in civitate aliquam
ordinationem in comparatione ad bellicam fortitudinem. Quae omnia
praedictus legislator praetermisit: unde manifestum est, quod
insufficienter civitatem ordinavit.
|
|