|
1. Similiter autem et de possessione et cetera. Postquam
philosophus improbavit politiam Phaleae quantum ad ea quae
praetermisit, quantum ad disciplinam civium, pacem civitatis, et
communem conversationem; hic improbat eam quantum ad hoc, quod
insufficienter de substantiis ordinavit. Et circa hoc ponit quatuor
rationes: circa quarum primam dicit, quod etiam de possessione non
sufficienter determinavit. Quamvis enim posuerit quamdam possessionis
regulam inter cives adinvicem, ut scilicet omnium possessiones essent
aequales, non tamen determinavit quanta deberet esse possessio totius
civitatis: cuius mensuram oportet accipere, non solum in comparatione
ad sufficientiam civilium usuum qui pertinent ad victum et vestitum
civium et alia huiusmodi, sed etiam per comparationem ad pericula quae
possunt ab exterioribus imminere. Et ideo duo sunt consideranda circa
quantitatem possessionis civitatis: quorum unum est quod non sit tam
magna quod vicini potentiores alliciantur ad eam concupiscendam, ita
quod cives non possunt sustinere eorum molestias; aliud est quod non
sit tam parva, ut non sufficiat ad praeparationem belli per quod cives
resistant sibi aequalibus et similibus. Oportet ergo scire, quod
multitudo possessionis prodest civitati: quia per hoc erunt cives
sufficientes non solum ad expensas vitae civilis, sed etiam ad
exercitia bellica: sed tamen optimus terminus esse videtur multitudinis
substantiae, ut non sit tanta, ut propter abundantiam cives de levi
praesumant inferre bellum suis potentioribus; sed ita ut possint secure
inferre bellum his qui non habent tantam substantiam, per quam eis
possint resistere. Vel potest aliter intelligi, ut talis terminus
possessioni civium statuatur, ut potentiores non de facili moveantur
bellum civitati inferre allecti ex abundantia possessionis eorum; sed
ita se habeant ad eos sicut ad illos qui non habent tot divitias propter
quas diripiendas debeant potentiores discrimen belli subire.
2. Et huic consonat exemplum, quod subdit. Cum enim quidam
princeps Autophradates nomine, vellet obsidere quamdam civitatem quae
Abtharnia dicebatur, quidam sapiens Eubolus nomine vel Eubulus, id
est aliquis bonus consiliarius induxit eum, ut consideraret in quanto
tempore posset capere civitatem, et cum hoc etiam computaret tanti
temporis expensas: et si inveniret quod minus lucraretur capiendo
civitatem quam expenderet obsidendo, derelinqueret ipsam. Cui
consilio princeps ille consentiens cessavit ab obsidione: non autem
cessasset si maiores divitias habuissent. Unde praedictus possessionis
terminus videtur esse utilis civitati: quem cum Phaleas
praetermiserit, videtur insufficienter de possessione civitatis
ordinasse.
3. Secundam rationem ponit, ibi, est quidem igitur aliquid et
cetera. Et dicit quod in aliquo expedit civitati quod substantiae
civium sint aequales ad hoc quod non fiant seditiones adinvicem inter
cives: sed, ut ita liceat dicere, hoc non est aliquid magnum: quod
per hoc cessant seditiones inter parvos cives, remanet autem materia
seditionis maioribus civitatis. Illi enim qui sunt in civitate
gratiosi, utpote nobiles et virtuosi existentes indignabuntur si
aequalia recipiant cum sint digni maioribus. Sicut enim contra
iustitiam esse videtur, ut aequales inaequalia habeant, ita iniustitia
est, ut inaequales aequalia habeant. Et ex hac causa frequenter
maiores sunt aliis molesti et seditiones movent. Per iustitiam enim
conservatur pax civitatis, transgressio vero iustitiae est seditionis
causa. Sic insufficienter de possessionibus statuit Phaleas.
4. Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem malitia hominum et
cetera. Et dicit quod etsi voluntas hominum quantum ad necessitatem
repleri possit tamen quantum ad malitiam repleri non potest. Primo
enim homini qui nihil habet videtur sufficiens quod habeat duos obolos;
quos cum acquisiverit vel ex haereditate paterna acceperit, semper
videtur quod indigeat pluribus, et hoc usque in infinitum. Et hoc
ideo est, quia natura concupiscentiae est infinita: non enim quaerit
sola necessaria vitae, sed omnia quae possunt homini esse
delectabilia, quae sunt infinita. Unde, cum plurimi hominum ad hoc
tendunt ut suam concupiscentiam repleant, sequitur quod eorum
desiderium repleri non possit usque in infinitum. Ex hoc autem quod
aliqui desiderant ea quae sunt aliorum, oriuntur in civitatibus
seditiones. Oportet igitur quod legislator magis regulet principium
horum, scilicet concupiscentiam, quam etiam possessiones.
5. Sed hoc aliter fit quantum ad bonos et aliter quantum ad malos.
Oportet enim quod legislator illos qui sunt epyikes natura, id est
naturaliter virtuosi, ita instituat, quod non velint agere avare,
idest tollere aliena: quod quidem facere potest assuefaciendo eos ad
amorem iustitiae. Sed homines pravos sic debet tractare, ut non
possint aliena tollere etiam si velint. Et ad hoc duo sunt
necessaria: quorum unum est, ut pravi in civitate sint minores, idest
quod dimittantur in infimo statu, ut aliis nocere non possint. Aliud
autem est ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus homines
provocantur, ut aliis noceant. Cum igitur huiusmodi disciplinam
Phaleas praetermiserit, insufficiens in sua legislatione fuisse
videtur.
6. Quartam rationem ponit, ibi, non bene autem et cetera. Et
dicit quod Phaleas non sufficienter dixit de aequalitate substantiae;
quia adaequavit substantias civium solum quantum ad bona immobilia,
scilicet quantum ad possessionem terrae. Sunt autem quaedam aliae
divitiae, puta servorum, animalium, denariorum et aliorum quae
praeparantur ad usum vitae, quae supellectilia dicuntur: de quorum
aequalitate nihil dixit. Oportet autem quod omnium tam mobilium quam
immobilium aequalitas statuatur, aut secundum aliquem alium modum
ordinetur de eis, aut quod omnia praetermittantur: eadem enim ratio
est de mobilibus et immobilibus, quia ex utrisque seditiones oriuntur.
7. Deinde cum dicit videtur autem ex legislatione etc., improbat
ordinationem Phaleae quantum ad artifices: et dicit quod propter legem
quam Phaleas circa artifices tulit sequebatur quod civitas modica
construeretur; volebat enim quod omnes artifices in communi operarentur
et eorum opera distribuerentur civibus secundum eorum necessitates; et
secundum hoc artifices essent quasi servi communitatis et non facerent
aliquod supplementum ad multitudinem civitatis: unde relinquebatur quod
civitas esset parva; cum videamus nunc non modicam partem civitatis ex
artificibus esse. Oportet tamen esse in civitate aliquos publicos
operarios qui operentur opera communia civitatis, sicut servatur in
civitate Epidamni et sicut quidam legislator nomine Diophantus
aliquando statuit in Athenis. Ultimo autem epilogando concludit,
quod ex praemissis, potest aliquis considerare circa politiam Phaleae
quid bene vel non bene dixerit.
|
|