|
1. Ei qui de politia considerat et cetera. Postquam philosophus in
secundo libro inquisivit de politiis secundum traditionem aliorum, hic
incipit prosequi de eis secundum propriam opinionem. Et dividitur in
partes duas. In prima manifestat diversitatem politiarum, in secunda
docet qualiter optima politia sit instituenda, in principio septimi
libri, ibi, de politia optima facturum et cetera. Prima autem pars
dividitur in duas. In prima distinguit politias. In secunda
determinat de singulis earum, in quarto libro, ibi, in omnibus
artibus et scientiis et cetera. Prima autem pars dividitur in duas.
In prima parte determinat id, quod pertinet ad politiam in communi.
In secunda dividit politias, ibi, quoniam autem haec determinata
sunt, et cetera. Prima pars dividitur in duas. In prima dicit de
quo est intentio. In secunda prosequitur propositum, ibi, eos quidem
igitur qui aliter qualiter et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod ad tractandum de politiis, necesse est primo
considerare de civitate. Secundo ostendit, quod ad tractandum de
civitate, necesse est considerare quid sit civis, ibi, quoniam autem
civitas, et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod ille qui vult considerare de politia,
quae unaquaeque sit secundum propriam rationem et qualis sit, utrum
scilicet bona vel mala, iusta vel iniusta, necesse est, quod primo
consideret quid sit civitas. Et hoc probat duplici ratione: quarum
prima est, quia de hoc potest esse dubitatio. Dubitant enim aliqui
circa aliqua negotia, utrum sint facta a civitate, puta cum sint facta
a tyranno, vel a divitibus civitatis. In quo casu aliqui dicunt,
quod civitas haec fecit; aliqui autem dicunt, quod non fecit haec
civitas, sed oligarchia, id est divites principantes, vel etiam
tyrannus: et sic videtur in dubium verti, utrum soli divites
principantes sint civitas. Et quia dubium est; oportet quod
determinetur. Secunda ratio est, quia tota intentio eorum, qui
tractant de politiis et legislatione, negotiatur circa civitatem, quia
politia nihil aliud est quam ordo inhabitantium civitatem.
3. Deinde cum dicit quoniam autem civitas etc., ostendit, quod
necessarium est determinare de cive, duplici ratione: quarum prima
talis est. In omnibus illis quae sunt composita ex multis partibus,
necesse est prius considerare partes. Civitas autem est quoddam totum
constitutum ex civibus sicut ex partibus, cum civitas nihil aliud sit,
quam quaedam civium multitudo. Ergo ad cognoscendum civitatem,
oportet considerare quid sit civis. Secunda ratio est, quod de hoc
etiam contingit dubitationem esse: non enim omnes concorditer
confitentur, quod idem sit civis. Aliquis enim popularis, qui est
civis in democratia secundum quam populus principatur, non reputatur
quandoque civis in oligarchia, secundum quam divites principantur:
quia frequenter talis est oligarchia, quod populus nullam habet ibi
partem.
4. Deinde cum dicit eos quidem igitur etc., prosequitur
propositum. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit
civis. In secunda ostendit quae sit virtus, quae facit bonum civem,
ibi, his autem quae dicta sunt et cetera. Circa primum duo facit.
Primo determinat quid sit civis. Secundo movet circa hoc quasdam
dubitationes, ibi, sed forte illi magis et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quid sit civis secundum rei veritatem.
Secundo excludit quandam falsam determinationem, ibi, determinant
etiam secundum usum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
quosdam modos secundum quos aliqui sunt cives secundum quid et non
simpliciter. Secundo ostendit quid sit civis simpliciter, ibi, civis
autem simpliciter et cetera.
5. Dicit ergo primo, quod debemus ad praesens dimittere illos qui
dicuntur cives secundum aliquem modum poeticum, idest secundum
metaphoram vel similitudinem; quia isti non sunt vere cives. Et
primus quidem modus est secundum habitationem. Non autem dicuntur vere
cives aliqui ex hoc quod civitatem inhabitant: quia advenae et servi
habitant in civitate, nec tamen sunt simpliciter cives. Secundus
modus est, quod aliqui possunt dici cives, quia subduntur
iurisdictioni civitatis, ut scilicet participent iustitiam civitatis in
hoc, quod quandoque obtineant sententiam pro se, et quandoque
iudicentur, idest condemnentur: quia hoc etiam convenit illis qui
habent aliquos contractus inter se, qui tamen non sunt unius civitatis
cives. Et tamen in quibusdam civitatibus extranei non participant
perfecte huiusmodi iustitia sicut cives: sed necesse est, quod si
volunt iudicio contendere, quod dent astitorem, idest fideiussorem de
parendo iuri. Unde patet, quod adventitii imperfecte participant
communionem iustitiae: et ita secundum hoc non sunt simpliciter cives,
sed possunt dici cives secundum quid. Sicut etiam tertio modo dicimus
pueros cives, qui nondum conscripti sunt in numero civium. Et sicut
dicimus senes cives, qui iam emissi sunt a numero civium, ut non
possunt exequi opera civium: utrosque enim non dicimus simpliciter
cives, sed cum aliqua adiectione. Pueros quidem tamquam imperfectos.
Senes autem tanquam ultra provectos, quam requirat conditio civium.
Vel si etiam aliud aliquid tale apponatur, nihil differt. Manifestum
est enim illud quod intendimus dicere: inquirimus enim nunc quid sit
simpliciter civis absque aliqua additione, quae sit necessaria ad
dirigendum vel exponendum nomen civis. Est autem et quartus modus, in
quo est eadem dubitatio et solutio: scilicet circa profugos et viles,
id est infames personas; quia scilicet tales sunt cives secundum quid,
et non simpliciter.
6. Deinde cum dicit civis autem simpliciter etc., ostendit quid sit
civis simpliciter. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quamdam
determinationem civis. Secundo ostendit quod illa determinatio non est
communis in qualibet politia, ibi, oportet autem non latere et
cetera. Tertio ostendit quomodo possit corrigi ut sit communis, ibi,
sed habet directionem et cetera. Dicit ergo primo, quod per nihil
aliud melius potest determinari civis simpliciter, quam per hoc, quod
participet in civitate iudicio, ut scilicet possit de aliquo iudicare
et principatu, ut scilicet aliquam habeat potestatem in negotiis
civitatis. Sed sciendum, quod principatuum sunt duo genera. Quidam
enim sunt determinati ad certum tempus, ita quod apud quasdam civitates
non liceat, quod idem homo bis obtineat eumdem principatum, vel quod
obtineat per determinata tempora, puta quod exerceat aliquod officium
ad annum, et postea non possit institui in eodem officio usque ad tres
vel quatuor annos. Alius autem principatus est qui non determinatur
secundum aliquod tempus, sed quocumque tempore potest homo illud
officium exercere: sicut praetor, qui scilicet habet potestatem
iudicandi de aliquibus causis, et concionator qui habet potestatem
dicendi suam sententiam in concione civitatis. Potest autem contingere
quod aliquis huiusmodi iudices vel concionatores non nominet principes,
et quod dicatur quod non habent propter hoc aliquem principatum quod
possint concionari vel iudicare. Sed hoc nihil ad propositum
differat, quia ista dubitatio non est nisi in nomine: non enim
invenimus aliquod nomen commune iudici et concionatori: et ideo
imponatur eis hoc nomen, ut dicatur indeterminatus. Sic igitur
ponimus eos qui participant huiusmodi principatu, esse cives: et ista
videtur esse melior determinatio civis simpliciter.
7. Deinde cum dicit oportet non latere etc., ostendit quod
huiusmodi determinatio civis non est communis in omnibus politiis. Et
dicit quod oportet hoc manifestum esse quod in omnibus rebus in quibus
supposita differunt specie, et unum eorum est primum, aliud secundum,
aliud habitum, id est consequenter se habens, vel nihil est commune in
eis, sicut in aequivocis, vel vix est aliquid commune, idest secundum
aliquid modicum. Politiae autem, ut infra dicetur, differunt
secundum speciem, et quaedam earum sunt priores et quaedam
posteriores; quia illae quae sunt vitiatae et transgrediuntur rectum
ordinem politiae, sunt posteriores naturaliter politiis non vitiatis,
sicut in quolibet genere perfectum est naturaliter prius corrupto.
Quomodo autem aliquae politiae transgrediuntur rectum ordinem, infra
erit manifestum. Unde oportet quod altera sit ratio civis in diversis
politiis. Unde praedicta determinatio civis maxime convenit in
democratia in qua quilibet de populo habet potestatem iudicandi de
aliquo et concionandi. In aliis autem politiis quandoque contingit,
quod quilibet civis habet hanc potestatem; non tamen est hoc
necessarium, quia in quibusdam non est populus habens aliquam
civilitatem, neque aliquid reputant Ecclesiam, id est congregationem
populi, sed solum aliquos specialiter convocatos, et isti soli per
partes iudicant aliquas sententias, sicut in Lacedaemonia ephori
iudicant sententias contractuum, alii tamen alias, diversi diversas.
Senes autem iudicant causas homicidiales, et alii principatus alias.
Et ita etiam est apud Calchedonem, quia omnes sententiae iudicantur
per aliquos principes, et sic populares cives non participant iudicio:
unde praedicta determinatio civis in talibus politiis non convenit.
8. Deinde cum dicit sed habet directionem etc., corrigit praedictam
definitionem civis; et dicit quod praedicta definitio potest dirigi ad
hoc quod sit communis, quia in aliis politiis quam democratia
concionator et praetor non habet indeterminatum principatum, sed haec
duo pertinent solum ad eos qui habent determinatos principatus, quia
quibusdam horum, aut etiam omnibus, convenit iudicare et consiliari,
vel de quibusdam, vel de omnibus. Et ex hoc potest esse manifestum
quid sit civis: non enim ille qui participat iudicio et concione, sed
ille qui potest constitui in principatu consiliativo vel iudicativo.
Illi enim qui non possunt assumi ad talia officia, in nullo videntur
participare politia, unde non videntur esse cives. Ultimo autem ex
hoc concludit quod civitas nihil est aliud, quam multitudo talium, qui
sic dicuntur cives sufficiens ad autarkiam, id est per se sufficientiam
vitae ut potest absolute dici. Est enim civitas communitas per se
sufficiens, ut in primo dictum est.
9. Deinde cum dicit determinant etiam secundum usum etc., excludit
quamdam determinationem qua quidam definiunt civem. Et dicit, quod
quidam secundum consuetudinem determinant eum esse civem, qui natus est
ex ambobus parentibus civibus, et non ex altero solum, scilicet patre
vel matre. Quidam autem amplius requirunt ad hoc quod aliquis sit
civis, scilicet quod deducatur eius generatio ad cives avos usque ad
secundum gradum, vel tertium, vel ultra. Et si sic determinetur
civis politice, idest secundum consuetudinem quarumdam civitatum et
celeriter, id est ante debitam disquisitionem, consurgit dubitatio,
quomodo iste tertius vel quartus avus fuit civis. Secundum enim
praedictam determinationem non poterit dici fuisse civis, nisi et eius
generatio reducatur ad tertium vel quartum avum civem: et ita erit
procedere in infinitum. Circa hoc autem ponit dictum Gorgiae Siculi
Leontini qui quaedam verba sapientia (circa) praedictas
determinationes dixit, sive quia non erat certus de veritate, sive
quia ironice loquebatur. Dixit enim quod sicut mortariola sunt illa
quae fiunt ab artificibus mortariorum, ita et cives Larissaei sunt qui
sunt facti, idest geniti ab aliis civibus Larissaeis, qui sunt
factivi civium Larissaeorum. Hoc autem dictum est simpliciter et sine
ratione: quia si aliqui participant politia secundum definitionem
praedictam a nobis, oportet dicere, quod sint cives etiam si non sint
progeniti ex civibus: alioqui ista determinatio quam isti dant non
potest adaptari primis, qui aedificaverunt, aut inhabitaverunt
civitatem; de quibus constat quod non fuerunt nati ex civibus illius
civitatis: unde sequeretur, quod non fuerunt cives; et per consequens
nec alii, qui ab eis derivantur; quod est inconveniens.
|
|