|
1. Postquam philosophus declaravit quis debet esse dominans et
principans in civitate, ostendit in parte ista secundum cuius boni
excessum debeant distribui principatus; et dividitur in duas. In
prima praemittit intentum suum et causam intenti. Secundo
prosequitur, ibi forte enim et cetera. Prima in duas. In prima
ostendit quod finis politiae recte ordinatae est bonum communiter
conferens. Secundo dat intentum suum et causam intenti, ibi, videtur
autem omnibus et cetera. In prima dicit quod in omnibus artibus et
scientiis, scilicet operativis, finis est aliquid bonum, quia omnis
doctrina et ars, similiter autem actus et operatio bonum quoddam
appetere videtur, sicut primo Ethicorum dicitur. Si autem cuiuslibet
artis et scientiae finis est aliquod bonum, principalissimae est finis
optimum et principalissimum; quia in his quae sunt per se, sicut
simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, et maxime ad maxime.
Sed inter omnes scientias practicas activas politica est
principalissima, ut ostensum est in primo huius: quare finis eius
debet esse principalissimum quid et optimum. Sed bonum intentum in
politica est illud quod iustum est simpliciter, idest in ordine ad quod
attenditur iustum simpliciter, et tale est bonum conferens communiter:
ergo bonum communiter conferens est finis in politia.
2. Deinde cum dicit videtur autem dat intentionem suam cum causa; et
dicit quod omnibus apparet quod iustum est aequale; quod consonat ei
quod dictum est, ubi determinatum est de sermonibus moralibus,
scilicet in Ethicis: ibi enim dictum est quod iustum est aequale in
rebus, quae debent distribui secundum dignitatem et aliquibus et
aequalibus personis quibus debet fieri distributio. In huiusmodi vero
distributione oportet esse aliquam mensuram secundum quam dirigantur in
distributione: huiusmodi autem mensurae finis est, ita quod secundum
quod aliquis plus accedit vel minus ad finem, secundum hoc plus vel
minus debet ei distribui de communibus bonis; ita et qui aequaliter
attingunt ad huiusmodi dignitatem in ordine ad finem, aequaliter debent
recipere. Quid autem est illud bonum respectu cuius vel quorum est
aequalitas vel inaequalitas, non debet esse immanifestum; hoc enim
habet dubitationem, quam determinare pertinet ad politicum.
3. Deinde cum dicit forte enim prosequitur. Et primo improbat
opinionem quorumdam circa hoc. Secundo inquirit veritatem secundum
intentionem suam, ibi sed ex quibus et cetera. Prima in duas. Primo
ponit opinionem illorum. Secundo reprobat, ibi, at non si hoc et
cetera. In prima ponit opinionem; et dicit quod cum aliquis posset
dicere, quod principatus debet distribui secundum dignitatem vel
excessum cuiuslibet boni, sive sit bonum secundum animam, sive sit
secundum corpus. Si enim aliqui duo in aliquo bono differant secundum
excessum, ita quod unus excedat alium in illo, et in omnibus aliis
sint similes et non differant, principatus debet distribui secundum
excessum illius boni, ita quod ille qui excedit plus debet habere
principatum: qui enim differunt in aliquo bono quocumque, differunt
secundum dignitatem, ad quam inspiciendum est in distribuendo honores
communes: differentibus enim in aliquo bono non est idem iustum, nec
est idem secundum dignitatem, sed diversum et alterum; ita quod quae
est proportio dignitatis alicuius, sive boni, ad dignitatem alterius,
sive ad bonum, eadem est proportio eius quod debet distribui uni ad
illud quod debet distribui alteri; ita quod quantum bonum unius excedit
bonum alterius, et principatus unius principatum alterius.
4. Deinde cum dicit at vero reprobat istam opinionem: et dividitur
in partes tres, secundum quod reprobat eam per tres rationes. Secunda
ibi, si autem non et cetera. Tertia ibi, adhuc secundum hanc et
cetera. In prima dicit, quod si istud verum est, quod principatus
debet inaequaliter distribui secundum excessum cuiuslibet boni;
manifestum est, quod secundum excessum coloris et magnitudinis, et
secundum excessum cuiuslibet alterius boni, plus debet distribui de
principatu politico. Sed istud statim apparet esse falsum, et hoc
manifestum est in aliis scientiis et potentiis. Si enim sint duo
habentes aequaliter artem fistulandi, si unus excedat alium in
nobilitate, manifestum quod non propter hoc debent dari plures fistulae
vel meliores ei qui excedit in nobilitate: et ratio huius est, quia
fistulae non dantur nisi propter opus fistulandi: ergo non debent dari
nisi ei qui aptus natus est ad fistulandum: quare plures et meliores
debent dari ei qui magis est aptus, et melius scit fistulare: ergo
propter excessum illius non debent plures distribui, per quod homo non
est magis aptus ad fistulandum, nec melius scit fistulare: quare
manifestum est, quod per excessum in nobilitate non debent plures
fistulae distribui. Similiter si sint duo aequales in virtute, unus
tamen excedat alium in pulchritudine, vel in aliquo alio bono, cum hoc
sit accidens in ordine ad principatum, manifestum est quod propter
istum excessum non debet plus attribui de principatu uni quam alteri.
5. Deinde cum dicit si autem ponit secundam rationem: et dicit,
quod si ex ista ratione non sit manifestum, quod secundum excessum
cuiuslibet boni non debet fieri distributio principatus, volentibus
ulterius producere rationem praedictam, magis erit manifestum. Si
enim sit aliquis qui multum excedit alium in arte fistulandi, excedatur
tamen ab alio in nobilitate et pulchritudine, supposito quod quodlibet
illorum sit melius quam ars fistulativa, sicut pulchritudo et
nobilitas, et secundum aliquam proportionem, excedant plus illa bona
artem fistulandi quam alius secundum artem fistulandi illa bona,
nihilominus plures fistulae et differentes in bonitate debent dari ei
qui excedit in arte fistulandi, quam aliis. Et ratio huius est, quia
distributio fistularum secundum excessum debet fieri in ordine ad opus,
quia fistulae non dantur nisi propter opus: ergo ei qui melius scit
artem fistulandi, plures et meliores fistulae debent distribui: sed
per divitias et voluptates non est magis aptus ad fistulandum.
Similiter si sit aliquis melius dispositus secundum virtutem, et magis
aptus ad principandum quam alius, exceditur tamen ab alio in nobilitate
et pulchritudine, distributio principatus magis debet fieri virtuoso,
quam alii; et ratio huius est, quia distributio principatus secundum
excessum, non debet fieri nisi ei qui magis est aptus ad principandum;
hic autem est ille qui excedit in virtute. Quare manifestum est, quod
distributio principatus non debet fieri secundum excessum cuiuslibet
boni.
6. Deinde cum dicit adhuc secundum ponit tertiam rationem, et est
ducens ad impossibile: et dividitur in duas. In prima ponit
rationem. Secundo destruit consequens quod sequitur, ibi, quoniam
autem et cetera. In prima dicit, quod si distributio principatus fiat
secundum excessum cuiuslibet boni, tunc omne bonum erit ad omne bonum
comparabile, et secundum magis et minus, et secundum aequale: sed hoc
est falsum, quare et primum. Quod autem ita sit, declarat
philosophus, quod omne bonum sit ad omne comparabile secundum magis et
minus; et si distributio principatus fiat secundum excessum cuiuslibet
boni, hoc manifestum est; et ideo philosophus hoc non declarat: sed
quod sit comparabile secundum aequale, sic probari potest. Si enim
sint duo, et unus excedat alium in nobilitate et pulchritudine,
manifestum est, quod sunt comparabilia secundum magis et minus:
similiter secundum aequale: quia si ab eo quod excedit alium,
auferatur illud in quo excedit, manifestum est, quod residuum erit
aequale: si enim aliqua magnitudo sit maior altera, si auferatur ab ea
in quo excedit alteram, totaliter erit aequalis ei.
7. Eodem modo est consideratio ad divitias et ad libertatem: si enim
aliquis excedat alium in nobilitate et divitiis et libertate, si
amoveatur illud in quo excedit, manifestum est, quod erit aequalis.
Et ex hoc manifestum est, quod si isti duo sic se habeant, quod
magnitudo boni unius plus excedat virtutem alterius, quam alius
secundum virtutem, si addamus virtutem ampliorem, manifestum est,
quod iste excedet in virtute: quare manifestum est, quod omnia bona ad
omnia sunt comparabilia, et secundum magis, et secundum minus et
secundum aequale: si enim tanta magnitudo sit maior altera, amoto illo
in quo excedit, residuum erit aequale.
8. Deinde cum dicit quoniam autem destruit consequens: et dicit,
quod hoc est impossibile; scilicet, quod omnia bona sint comparabilia
secundum aequale, et magis et minus. Et ratio huius est quia
comparabilia oportet esse unius speciei, sicut dicitur septimo
physicorum; sed omnia bona non sunt unius speciei, nec etiam unius
generis: quare omnia bona adinvicem non sunt comparabilia: et si hoc
est impossibile, manifestum est, quod hypothesis est impossibilis;
scilicet, quod secundum excessum cuiuslibet boni vel qualitatis,
distribuatur principatus. Et adiungit ad declarationem huiusmodi;
dicens, quod si isti sunt tardi, et alii sunt veloces, isti veloces
non plus debent participare principatu; quia secundum aliquod istorum
non magis attingit ad finem principatus per se, quia propter aliud
istorum non est magis virtuosus: tamen in agonibus exercitatis,
huiusmodi diversitas consideranda est: in tali enim exercitio secundum
excessum velocitatis est distributio honoris; ita quod ille qui
velocior et agilior est, plus recipit de honore. In principatu vero
politico secundum excessum istorum non debet fieri distributio
principatus.
|
|