Lectio 11

1. Postquam philosophus reprobavit opinionem antiquorum volentium, quod secundum excessum cuiuslibet boni debeant distribui principatus, inquirit secundum intentionem suam, secundum cuius boni excessum debeat fieri: sunt enim quaedam bona quae ordinantur ad civitatem propter finem ipsius; et de talibus inquirit, utrum secundum excessum alicuius istorum quae ordinantur ad civitatem debeat fieri: rationabile enim videtur, quod secundum excessum alicuius illorum quae ordinantur ad civitatem debeat fieri; et dividitur in duas. In prima ostendit quae sunt illa, ex quibus est civitas; proponens quod non irrationabiliter dubitabit aliquis de istis. In secunda inquirit, utrum secundum excessum illorum debeat fieri, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in duas. Primo proponit quod de bonis illis, quae ordinantur ad civitatem, rationabiliter aliquis dubitabit. Secundo concludit intentum suum, ibi, ad civitatem quidem et cetera. In prima dicit, ita dictum est, quod inconveniens est, ut secundum excessum cuiuslibet boni fiat distributio principatus: sed de illis quae ordinantur ad civitatem non dubitabit aliquis irrationabiliter: sunt autem ista quae ordinantur ad civitatem: divitiae, nobilitas et libertas: et propter hoc divites honorantur in civitate, et nobiles, et liberi: liberos enim oportet in civitate honorari. Quod autem ista requirantur ad civitatem, hinc apparet: nam civitas non debet esse ex egenis, quia si esset ex omnibus egenis, nihil posset tribuere ad commune, quod tamen est necessarium: aliter non possent repelli inimici: nec debet esse ex servis, quia non esset civitas: servus enim non potest habere principatum, quia non potest praevidere de agibilibus; ergo oportet civitatem esse ex divitibus et liberis. Si autem ista sunt necessaria ad civitatem, multo magis iustitia et virtus bellica; nam sine istis non contingit inhabitari bene civitatem; sed differenter sunt necessaria ad civitatem ista: et primo, quia prima sic sunt necessaria, quod sine ipsis non potest esse civitas; sed sine iustitia et bellica virtute potest quidem esse, sed non bene.

2. Deinde cum dicit ad civitatem concludit intentum suum. Et dicit, quod manifestum est, quod omnia ista vel quaedam horum conferunt et ordinantur ad civitatem; sed ad bonam vitam disciplina, et maxime virtus; propter quod manifestum est, quod rationabiliter dubitabit aliquis, utrum secundum excessum istorum vel alicuius eorum debeat fieri distributio principatus.

3. Deinde cum dicit quoniam autem inquirit utrum secundum excessum alicuius istorum debeat distribui principatus: et dividitur in duas. In prima ponit rationes ad utramque partem. Secundo solvit dubitationem, ibi, omnia itaque haec et cetera. Prima in duas. In prima ostendit quod secundum dignitatem alicuius istorum debeat distribui principatus. Secundo arguit in contrarium, ibi, est autem dubitatio et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo inducit quamdam quaestionem, ibi, ergo si omnes sunt et cetera. Prima in quatuor. Primo ostendit quod secundum excessum divitiarum debeat fieri distributio principatus. Secundo, quod secundum dignitatem libertatis, ibi, liberi autem et ingenui et cetera. Tertio, quod secundum dignitatem virtutis, ibi, similiter autem dicemus et cetera. Quarto, quod secundum dignitatem multitudinis, ibi, at qui et cetera. In prima igitur vult ponere rationes, per quas videtur quod secundum divitias magis debeat distribui; et primo dicit quod manifestum est quod non oportet quod si aliqui sint secundum aliquid aequales, quod aequaliter debeant recipere; quia possibile est quod sint aequales in parvo bono et inaequales in maiori. Non autem expedit quod isti aequaliter recipiant, immo iniustum est. Similiter si aliqui sint secundum aliquid inaequales, non oportet quod inaequaliter recipiant, quia possibile est quod sint inaequales in minori bono et quod sint aequales in maiori bono: tales autem recipere inaequaliter iniustum est. Quare manifestum est quod illae politiae, in quibus ita sit quod aequales secundum aliquid aequaliter recipiant et inaequales secundum aliquid inaequaliter, transgressiones sunt, secundum quod dictum est. Omnes etiam tales altercantur considerantes secundum quid iustum et aliquo modo, sed non simpliciter iustum; sicut divites dicunt se plus debere recipere de principatu, quia ille qui plus habet in regione plus debet participare principatu, quia regio communis est. Divites vero plus participant regione: habent enim magnas possessiones, pauperes vero aut parvas aut nullas. Iterum illi qui fideliores sunt civitati et magis conservant politiam et conventiones politiae plus debent participare principatu: sed divites sunt fideliores pauperibus et melius servant politiam et conventiones, quia pauperes propter penuriam coguntur infringere pacta, et sic infideles sunt, divites vero non, quia divitias habent, et iterum propter defectum divitiarum non tradent regionem in manu alterius; et ideo fideliores sunt quam pauperes in pluribus, ad minus ut videtur.

4. Deinde cum dicit liberi autem ostendit quod secundum dignitatem libertatis et ingenuitatis debeat distribui: et dicit quod liberi et ingenui tamquam sint propinqui adinvicem, invicem altercantur de principatu: liber autem dicitur qui mente potest praevidere quae agenda sunt et inclinatur ad virtutem: similiter ingenuus: sed differunt, quia ingenuus dicitur qui habet huiusmodi inclinationem secundum virtutem profectam a parentibus et illi ab aliis, et sic secundum quamdam antiquitatem: liber autem qui habet undecumque. Isti igitur altercantur dicentes se debere participare principatu, alios non: et hoc dupliciter. Primo, quia illis magis debetur principatus qui magis attingunt ad civitatem; sed liberi et ingenui tales sunt, quia generosi magis sunt cives quam alii non generosi, quia magis videntur virtuosi. Et huiusmodi signum est, quia apud quoscumque nobiles sive generosi honorabiliores sunt, quare liberis et generosis magis debetur principatus quam aliis. Secundo, quia illis magis debetur principatus qui meliores sunt: sed liberi et generosi meliores sunt. Generosi quidem, quia verisimile est quod qui generati sunt ex melioribus meliores sint; generosi autem sunt ex melioribus; est enim generositas virtus generis, haec est inclinatio ad virtutem. Sed intelligendum circa hoc quod dicit, quod meliores ex melioribus generantur, quod bonus dicitur dupliciter: uno modo secundum actum perfectum: et sic bonus non generat bonum, quia bonus est secundum intellectum et secundum electionem et exercitationem: non ergo fit bonus aliquis secundum actum perfectum a parentibus. Alio modo dicitur bonus secundum inclinationem ad virtutem perfectam, et sic bonus vult bonum generare, quia virtus in semine existens intendit per se generare simile ei a quo est ipsum semen secundum omnes dispositiones ad quas potest attingere virtus generativa. Attingit autem ad omnes dispositiones materiales quae inclinant ad dispositiones voluntatis et intellectus; et ideo intendit generare sibi simile secundum omnes dispositiones inclinantes sive in bonum sive in malum: propter quod inclinatio ad virtutem aliqualiter est ex parentibus. Bonus igitur isto modo generat, ut in pluribus, bonum: si autem quandoque accidit contrarium, hoc est per accidens. De hoc autem quod dicit quod ingenuitas est virtus, intelligendum quod virtus dupliciter dicitur: uno modo secundum actum perfectum: et sic nobilitas non est virtus, sed in ordine ad ipsam dicitur: alio modo dicitur virtus inchoatio quaedam et dispositio sive inclinatio ad virtutem perfectam. Isto modo dicitur virtus nobilitas, si proveniat ex parentibus et illi ex aliis, et sic secundum quamdam antiquitatem; si autem proveniat ex quacumque causa, facit liberum.

5. Deinde cum dicit similiter autem ostendit quod secundum dignitatem virtutis debeat distribui principatus; et dicit quod eodem modo rationabiliter altercantur virtuosi de principatu, dicentes se debere principari et non alios, quoniam secundum dignitatem illius debet distribui principatus quod est magis salvativum civitatis: sed hoc est virtus: quod apparet, quia iustitia est maxime salvativa civitatis. Est enim iustitia habitus, per quem sumus operativi iustorum et volumus operari iusta: hoc autem contingit in agere et contra pati aequale. Hoc autem maxime salvativum est civitatis, ut dicitur quinto Ethicorum: ipsam enim consequitur omnis alia virtus. Quod potest dupliciter exponi. Uno modo sic quod omnes aliae sibi consequuntur pro tanto, quia qui habet unam virtutem perfecte habet omnes: iustitia est virtus perfecta: ergo qui habet iustitiam habet omnes. Aliter sic: quia duplex est iustitia: una particularis, per quam aliquis bene se habet in operatione quae est ad alterum vel in his quae ordinantur in bonum alterius: alia vero iustitia est universalis, per quam aliquis bene se habet in opere quod est ad alterum in ordine ad bonum commune. Unde per iustitiam universalem aliquis recte utitur omni virtute et actu cuiusque virtutis in ordine ad bonum commune, et sic includit omnem virtutem: tale vero quod includit omnem virtutem maxime salvativum est civitatis; et sic videtur quod secundum dignitatem virtutis debeat distribui principatus.

6. Deinde cum dicit at vero et arguit quod secundum dignitatem multitudinis debeat distribui: et dicit quod plures sive multitudo altercantur cum paucioribus rationabiliter de distributione principatus; dicentes se debere principari, quia secundum dignitatem istorum debet distribui principatus qui meliores et ditiores et valentiores sunt: nunc autem multitudo valentior, melior et ditior est quam aliqui particulares quicumque, quia multitudo includit istos et alios, et pauci non. Quare manifestum est quod secundum dignitatem multitudinis debet distribui principatus.

7. Deinde cum dicit ergo si omnes inducit quamdam dubitationem; et dicit quod si isti omnes, divites scilicet, liberi, ingenui et virtuosi, sint in civitate, iterum multitudo civilis, dubitabit aliquis utrum inter istos sit altercatio de principatu aut non. Et solvit quod sic: quoniam in unaquaque politia determinatum est quis debet esse dominans; sicut in statu populari populus, in statu paucorum divites, in statu optimatum virtuosi, et sic de aliis: politiae enim differunt secundum diversitatem principatuum; et ideo erit altercatio de principatu. Dicent enim divites se debere principari, similiter virtuosi: quare altercatio erit quis debet esse principans: sed si sint omnes in civitate et eodem tempore, considerandum est in universali secundum cuius dignitatem magis et simpliciter debet distribui principatus; utrum secundum divitias vel ingenuitatem, et sic de aliis. Adhuc etiam magis considerandum est in speciali, si in civitate sint valde pauci viri virtuosi, dato quod principatus debeat distribui secundum dignitatem virtutis, considerandum est quomodo illi pauci determinari debent. Et solvit dicens quod in determinatione ista oportet considerare ad opus. Manifestum est enim quod ratio principatus ex fine sumitur. Finis vero politiae rectae est feliciter vivere; ideo ex hoc debet sumi ratio principatus; ideo tot sunt necessarii virtuosi in civitate, quot sunt necessarii ad dirigendum et regulandum civitatem ut possit feliciter vivere: iterum tot virtuosi debent principari, ut possint per prudentiam suam constituere civitatem. Sed quantam oportet esse multitudinem omnium habitantium in civitate? Dicendum quod tanta debet esse quanta potest vivere per se sufficienter, et quanta potest repellere inimicos, sicut inferius ostendetur in septimo huius.

8. Deinde cum dicit est autem arguit in contrarium: et dividitur in tres. In prima arguit, quod secundum dignitatem divitiarum et ingenuitatis non debet fieri distributio principatus. Secundo, quod nec secundum dignitatem virtutis, ibi, idem autem iis accidet et cetera. Tertio, quod nec secundum dignitatem multitudinis, ibi, igitur si et multitudo et cetera. In prima dicit quod ad omnes altercantes de distributione principatus est dubitatio alia in contrarium. Primo enim illi qui dicunt quod secundum dignitatem divitiarum debent principatus distribui, similiter et illi qui dicunt quod debet fieri secundum generositatem, non verum dicunt nec iustum: si enim secundum dignitatem divitiarum distribuantur, si contingat unum ditiorem esse omnibus aliis, manifestum est, quod secundum hoc iustum quod ipsi dicunt oportebit istum principari; hoc autem est inconveniens, quia ille propter divitias, cum non habeat virtutem, iniuriabitur aliis. Erit enim elatus et superbus. Quare manifestum est quod secundum dignitatem divitiarum non debet distribui principatus: similiter accidet illis, qui altercantur propter libertatem et ingenuitatem: quia si sit unus generosior omnibus aliis, secundum istud iustum oportebit istum dominari: hoc autem est inconveniens; quia cum non habeat virtutem, sed solum inclinationem ad ipsam, potest esse quod habeat malitiam, et tunc faciet iniurias aliis: quare manifestum est quod secundum dignitatem ingenuitatis non debet fieri distributio principatus. Eodem modo potest argui de libertate.

9. Deinde cum dicit idem autem ostendit quod non debeat fieri distributio secundum dignitatem virtutis: et dicit quod istud idem accidit circa politiam optimatum in qua distribuitur principatus propter dignitatem virtutis; quia si contingat unum esse meliorem secundum virtutem omnibus aliis studiosis qui sunt in civitate, ipse principabitur et dominabitur: hoc autem est inconveniens, quia sequitur quod alii erunt inhonorati; et tunc sequuntur seditiones et turbationes in civitate. Quare manifestum est quod non debet fieri distributio principatus secundum dignitatem virtutis.

10. Deinde cum dicit igitur si et arguit contra altercantes de multitudine, quod secundum dignitatem multitudinis non debeat fieri distributio principatus: quia si propter causam istam multitudo debet dominari, quia ditior et melior, tunc si unus sit ditior omnibus aliis, vel plures vel pauciores, tunc manifestum est quod istum vel istos paucos magis expediret dominari quam totam multitudinem. Sed tunc sequitur, sicut prius, quod omnes alii erunt inhonorati; et ex hoc sequuntur seditiones et turbationes in civitate. Ista autem corrumpunt eam. Quare manifestum est, quod secundum dignitatem multitudinis non debet distribui principatus.

11. Deinde cum dicit omnia itaque solvit dubitationem. Et primo ponit solutionem. Secundo inducit quaedam ad declarationem eius, ibi, ex quo ad quaestionem illam quam afferunt per hunc modum et cetera. In prima philosophus videtur colligere solutionem suam ex tactis rationibus ad utramque partem; haec enim est consuetudo philosophi, cum arguit ad aliquam dubitationem ad utramque partem; quod rationes utraeque aliquid veri concludunt; et sic ex omnibus rationibus colligit solutionem. Dicit ergo, quod omnia ista quae arguta sunt, faciunt manifestum, quod nullum istorum per se determinate sit illud, secundum cuius dignitatem debet distribui principatus nec divitiae, nec libertas, nec virtus, et sic de aliis; quia contra illos qui volunt principari propter divitias et virtutes arguet multitudo volens principari; et hoc iuste et rationabiliter; quia meliorem et ditiorem oportet principari in civitate: sed multitudinem contingit esse meliorem et ditiorem quam paucos; non quod quilibet de multitudine sit melior et ditior divisim, sed omnes insimul contingit esse meliores et ditiores. Possibile enim est in multitudine esse aliquos viros sapientes et prudentes, et aliquos valde divites; ipsos autem et alios populares bene suasibiles a ratione et obedibiles. Talem autem multitudinem melius est principari quam paucos; quia ad principandum duo requiruntur; scilicet recte regere, et potentia: sed in multitudine tali ista duo reperiuntur, quia sapientes habet et prudentes; scit et regere, quia multitudo est; et habet potentiam coercendi et repellendi inimicos; quare rationabiliter arguit multitudo contra illos, quod melius est eam principari; aggregat enim multitudo et divites et nobiles et virtuosos et populi potentiam; et ideo videtur rationabilius totam multitudinem quae aggregat omnia ista debere principari, ubi possibile erit invenire talem multitudinem: sed non multitudinem vilem et non persuasibilem; et propter hoc in electione principatus oportet ad multa inspicere non ad unum, et hoc dixit philosophus prius.